Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, Caput IV
1 | (Vers. 1 seq.) Audite verbum hoc, vaccae pingues, quae estis in monte Samariae: quae calumniam facitis egenis, et confringitis pauperes: quae dicitis dominis vestris, Afferte et bibemus. Iuravit Dominus Deus in sancto suo: quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus: et per aperturas exibitis altera contra alteram, et proiiciemini in Armon, dicit Dominus. LXX: Audite verbum istud, vaccae Basanitidis [Al. Basanitides], quae estis in monte Samariae, quae opprimitis pauperes, et conculcatis egenos, quae dicitis dominis vestris: Date nobis ut bibamus. |
2 | Iurat Dominus per sanctos suos, quoniam ecce dies venient super vos, et tollent vos in armis, et eos qui vobiscum sunt in ollis, negotiatores pestilentes, et eiiciemini nudae contra invicem, et proiiciemini super montem Remmam, dicit Dominus . Pro vaccis pinguibus, Septuaginta posuerunt Basanitidis: Aquila et Theodotio ipsum verbum Hebraicum BASAN; nos Symmachi interpretationem secuti, qui ait, αἱ βόες εὔτροφοι, id est, boves saginatae, vaccas pingues interpretati sumus. Loquitur autem ad principes Israel et optimates quosque decem tribuum, qui deliciis ac rapinis vacabant, ut audiant sermonem Dei, et non aratores boves, sed vaccas pingues de armento se esse noverint, sive quae nutriantur in pascuis Basan, quae sunt loca herbarum fertilissima: ac per hoc significat eos, non agriculturae, sed immolationi et esui praeparatos. |
3 | Vos vaccae pingues estis in monte Samariae, et humiles quosque confringitis, et dicitis dominis vestris, id est, pastoribus, per quos reges intelligimus, Date nobis, et bibemus, id est, iubete tantum, et nos cuncta vastabimus. Ex eo autem quod posuit, date nobis, et bibemus: et non dixit, date et comedemus, ebrietatem earum significat in vino atque luxuria, quae statum mentis evertunt. Iuravit itaque Dominus Deus in sancto suo, vel in semetipso, vel in Filio, vel in Templo, vel in omni qui sanctus est et appellatur templum Dei, quod adventura sit dies non longe et post multa saecula, sed iam imminens, dies captivitatis et angustiae, in quo vaccae leventur in contis, et reliquiae earum in ollis ferventibus, pro quo et in Hebraico et apud Aquilam scriptum est in lebetibus pisciculorum. Pro contis quoque qui Hebraice dicuntur SANNOTH, Aquila interpretatus est clypeos: Symmachus et LXX, arma; solus Theodotio δόρατα, quem nos secuti, contos vel hastas interpretati sumus. |
4 | Hoc autem significat, quod capiantur in praelio, et portentur atque auferantur iure victoriae: servans tamen coeptam vaccarum metaphoram, ut quas esse pingues dixerat vaccas, earum carnes narret in contis vel scutis esse portandas. Et sicut lebes ferventissimus minutos pisces pariter involvit: ita et vaccas Basan absque ullo ordine captivitatis miseriis opprimendas. Quodque sequitur: Et per aperturas exibitis altera contra alteram, sic explanari potest: Aperta vobis est captivitatis via, et cum lebetes vestri fuerint exusti, exibitis altera contra alteram, secundum Hebraeorum idioma, qui pro eo quod nos mutuo vel vicissim, mulierem et mulierem, hoc est, alteram contra alteram vocant. |
5 | Et proiiciemini, inquit, in locis Armeniae, quae vocantur Armona. Denique Symmachus ita interpretatus est: Et proiiciemini in Armenia, pro quibus Septuaginta, montem Remmam, Aquila montem Armona, Theodotio montem Mona: quinta autem editio, excelsum montem, transtulerunt. |
6 | Verbum autem Domini quod vaccae Basan iubentur audire, secundum coeptam tropologiam, haereticis praecipit, qui ventri et gulae servientes, recte appellantur vaccae pinguissimae, sive vaccae ignominiosae: hoc enim interpretatur Basan, id est, αἰσχύνη, quam si confusionem dicere voluerimus, Babylonem magis quam Basan interpretabimur. Hae vaccae pingues, sive ignominiosae et aridae, nam Basan et hoc intelligitur, in monte Samariae sunt, cui et in Osee dicitur: Aufer vitulum tuum, Samaria. Et rursum in eodem, Quia seducens erat vitulus tuus, Samaria [Ose. VIII, 5, 6]: et ideo in monte Samariae, quia semper eriguntur in superbiam, et sibi sublimia repromittunt. |
7 | Samaria quoque custodia dicitur, non quo custodiant sermones Domini: sed quia custodes praeceptorum eius esse se iactent. Quae calumniam faciunt egenis, et confringunt pauperes. Egenum et pauperem intellige ecclesiasticum virum, qui veritatis simplicitate contentus, haereticorum suppellectilem, et eloquentiae fulgorem, argumentorumque divitias non requirit. Hae vaccae dicunt dominis suis: Afferte, et bibemus. Dominos earum vel principes perversorum dogmatum possumus appellare, Valentinum, et Marcionem, et Arium, et Eunomium: aut eos qui per multiplices libros ab aliis male inventa corroborant. |
8 | Istis dicunt vaccae Basanitidis: Afferte nobis, et bibemus. Nisi enim illi dederint, isti quod devorent non habent, immo quod bibant ut inebrientur. Ut autem sciamus aquas et pocula significare doctrinam, Dominus loquitur ad Samaritanam: Omnis qui biberit [Al. bibit] ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum [Ioan. IV, 13]. Ergo qui de Samaritanae, id est, haereticorum aquis biberint, semper sitient et ardorem faucium siccarum refrigerare non poterunt, Isaia de hoc eodem [Al. hac eadem] conclamante: Sicut somniat qui sitit quasi bibat, et cum surrexerit, adhuc sitit, anima autem eius frustra speravit: sic erunt omnes gentes quae pugnant contra Ierusalem [Isai. XXIX, 8]. Vere enim qui de haereticorum aquis biberit, et pugnaverit contra Ierusalem Ecclesiam Dei, in somnis bibit, et anima eius vanis imaginibus illuditur. |
9 | Cumque aestimaverit se satiatum, tunc sitiendi habebit principium. Unde et ad virum ecclesiasticum dicitur: Bibe aquas de vasis tuis, et de puteorum fontibus aquas tuas, et sint tibi soli [Prov. V, 15]. Et iurat Dominus Deus tuus in sancto suo contra vaccas saginae et dapibus servientes, sive iurat in sanctis suis, quod venient dies super eas, dies iudicii atque poenarum, ut portent eas in armis suis, et eos qui cum ipsis sunt, mittant in lebetes, sive portent: et vel ipsae vaccae sint negotiatores pestilentes, vel ipsi qui veniunt ut portent eas, et eiiciantur nudae invicem se videntes: proiicianturque super montem Remman, dicit Dominus Deus. |
10 | Debemus enim et iuxta LXX dicere, ne frustra eos proposuisse videamur. Quando venerit contra haereticos dies iudicii atque vindictae, tunc auferentur in armis, hoc est, cum armis suis, quibus adversus Ecclesiam dimicaverant: vel victi armatura Dei, et ab illius pugnatoribus superati, mittentur in lebetes, ut exurantur et excoquantur qui fuerunt prius negotiatores pestilentes; ad hoc enim negotiabantur [Al. negotiabuntur], ut morti traderent quos deceperant. Isti sunt de quibus dicitur: Filii Heli, filii pestilentiae [I Reg. II], qui in cathedra pestilentiae [Al. pestilentium] sederunt. Cumque excocti fuerint et exusti, egredientur nudi, nihil eorum habentes, quae sibi antea praesumebant. |
11 | Et videbunt ignominiam suam, et proiicientur super montem Remman, qui interpretatur sublimitas, ut in superbia sua conterantur. Quidam Remman, visionem alicuius, id est, ὅρασίν τινος, interpretantur. Non enim omnia videre poterant; sed sibi partis alicuius scientiam promittebant, ut proiiciantur, eo [Al. in eo] quod se scire credebant. |
12 | Possumus iuxta litteram, quando venerint dies captivitatis super vaccas Samariae, intelligere quod superent eas in praelio, et opprimant armis suis, et in congressione superatas compellant ad urbes munitas, quae comparentur ollis ferventibus: ut quomodo Ierusalem habens clausos populos et obsessos, assimilatur ollae ferventi et plenae carnium; sic et urbes Samariae ollis ferventibus comparentur, quae fame et pestilentia clausos populos exire compellant, et ire in captivitatem mutuo se videntes, et transferri in Armon montes Armeniae, qui Medis Persisque confines sunt. |
13 | (Vers. 4 seq.) Venite ad Bethel, et impie agite: ad Galgalam, et multiplicate praevaricationem, et afferte mane victimas vestras, tribus diebus decimas vestras. Et sacrificate de fermento [Vulg. fermentato] laudem, et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate. |
14 | Sic enim voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris: et non estis reversi ad me, dicit Dominus. LXX: Introistis in Bethel, et inique egistis, in Galgala multiplicastis impie agere: et intulistis mane hostias vestras, in die tertio decimas vestras. |
15 | Et legerunt foris legem, et invocaverunt confessiones. Annuntiate quia haec dilexerunt filii Israel, dicit Dominus Deus. Et ego dabo vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris, et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Primum historiae fundamenta iaciamus: O Israel miserabilis, iam tibi vicina captivitas, iam Assyrius instat exercitus: fac quod libet, age impie: cum idolis libere fornicare, ut quanto tu fueris impudentior, tanto mea super tormentis tuis iustior videatur sententia. Venite, inquit, in Bethel, in qua aureum posuistis vitulum, et impie agite in Deum. |
16 | Venite ad Galgalam locum idololatriae, de qua per Osee locutus sum: Omnis malitia eorum in Galgalis [Ose. IX, 15]. Et rursum in eodem: Frustra erant in Galgala bobus immolantes [Ose. XII, 11]. Cumque veneritis ad Galgalam: multiplicate praevaricationem. Quidquid enim ibi egeritis, praevaricatio contra Deum est, cui idola praetulistis. |
17 | Et afferte mane victimas vestras, ne in scelere sit ulla dilatio. Tribus diebus decimas vestras: sive, ut interpretatus est Symmachus, tertia die decimas vestras. Cuius loci haec nobis videtur explanatio: in Levitico lege praeceptum est [Levit. VII], ne quaedam hostiae in alterum diem reserventur, et ne aliae in diem tertium remaneant: quod si remanserint, immundae sint. |
18 | Est igitur sensus: Immundas quotidie victimas caedite, et contaminata offerte sacrificia, et sacrificate de fermento laudem, quod iuxta praecepta Moysi Deo penitus non offertur. Pro laude εὐχαριστίαν, id est, gratiarum actionem interpretatus est Aquila, quae Hebraice dicitur THODA. Et vocate, inquit, voluntarias oblationes, quas Hebraei appellant NADABOTH, id est, spontaneas. Ultroneum [Al. ultraneum] autem sacrificium ad laetitiam pertinet: quod Latine epulum possumus appellare. |
19 | Cumque hoc feceritis, impietatem vestram omnibus nuntiate: ut non solum fecisse, sed et alios docuisse videamini. Haec autem praecipio, et imperativo modo loquor, ut vestrae satisfaciam voluntati, quia sic egistis et sic voluistis, filii Israel, dicit Dominus Deus. Quapropter et ego dedi vobis stuporem dentium, ut LXX transtulerunt, quos in hoc loco propter simplicitatem verbi secuti sumus: sive munditiam dentium, ut interpretati sunt Aquila et Symmachus, ut per mundos dentes, famis magnitudinem demonstrarent. |
20 | Et feci indigentiam panum, non in una urbe, sed in omnibus urbibus vestris; nec in uno loco, sed in omnibus locis vestris. Cumque hoc fecerim, non puniens, sed occasionem tribuens poenitentiae: nec sic quidem reversi estis ad me, dicit Dominus. Haec iuxta Hebraicum diximus: transeamus ad LXX interpretes, et quid nobis iuxta anagogen videatur in singulis, breviter disseramus; neque enim si in utraque editione utrumque dicere voluerimus, librorum patitur magnitudo. |
21 | Ingressi estis in Bethel, id est, in domum Dei, quod sentitur Ecclesia: et impie egistis in Dominum, illius praecepta calcantes. In Galgala autem, quod interpretatur revelatio, sive volutabrum, impietates multiplicastis, sanctarum vobis Scripturarum scientiam vindicantes: et dum erigimini in superbiam, estis in coeni ultima devoluti. |
22 | Intulistis quoque mane hostias vestras, die tertia decimas vestras, transfigurati in angelum lucis: et triplicem intelligentiam Scripturarum (de qua nobis praeceptum est, ut describamus eam tripliciter in cordibus nostris) in unius dici sententiam coarctantes. Debemus enim Scripturam sanctam, primum secundum litteram intelligere, facientes in ethica quaecumque praecepta sunt. |
23 | Secundo iuxta allegoriam, id est, intelligentiam spiritualem. Tertio secundum futurorum beatitudinem. Vos autem primam, inquit, et secundam contemnentes diem, spiritualia vobis quaedam figmenta componitis sine fundamento, et parietibus tectum desuper imponentes. Nec hoc sunt haeretici, de quibus, et ad quos dicitur, impietatis fine contenti: sed legerunt foris legem Dei de Ecclesia recedentes, et singulis dogmatibus suis, quae perverso corde simularunt, confessiones et testimonia sociare conati sunt: sive sacrificaverunt de fermento, super quo in Evangelio dicitur: Cavete vobis a fermento, id est, doctrina Pharisaeorum [Matth. XVI, 6]. Et haec fecerunt non errore, sed studio: non fortuita voluntate, sed maiorum charitate plenissima. Unde ultionem super his comminatur Dominus: Dabo, inquiens, vobis stuporem dentium, qui Graece γομφιασμὸς dicitur. |
24 | Si quis enim secundum Ezechiel [Ezech. XVIII], uvam acerbam comederit, stupebunt dentes eius: ut non bene Scripturarum sanctarum testimoniis abutentes, comedentesque ea immatura et absque sua dulcedine, perdant robur dentium: ne possint dura commolere, et in alvum toto corpori profutura transmittere. Hunc stuporem dentium ciborumque penuriam dabo et in cunctis urbibus, atque in omnibus locis vestris, ut patiamini famem sermonis Dei, et eius panis qui de coelo descendit [Ioan. VI], et de quo in Psalmis scriptum est: Panem angelorum manducavit homo [Ps. LXXVII, 15]. Quae universa feci, non ob crudelitatem et saevitiam, ut haeretici calumniantur, truculenti et tristis iudicii, sed ut converteremini ad me, iuxta illud scriptum est: Frustra percussi filios vestros, disciplinam non recepistis [Ier. II, 30]. |
25 | (Vers. 7 seq.) Ego quoque prohibui a vobis imbrem: cum adhuc tres menses superessent usque ad messem. Et plui super civitatem unam: et super civitatem alteram non plui. Pars una compluta est: et pars una, super quam non plui, aruit. Et venerunt duae et tres civitates ad civitatem unam, ut biberent aquam, et non sunt satiatae: et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Et ego repressi a vobis pluviam ante tres menses vindemiae: et pluam super civitatem unam, et super civitatem unam non pluam. |
26 | Pars una irrigabitur; et pars super quam non pluero, arefiet. Et congregabuntur duae et tres civitates in civitatem unam, ut bibant aquam, et non satiabuntur: et non estis reversi ad me, dicit Dominus. Non solum stuporem dedi dentium in cunctis urbibus vestris, et indigentiam panum in omnibus locis vestris; sed prohibui a vobis imbrem, cum adhuc superessent tres menses usque ad messem, quae appellatur pluvia serotina, et agris Palaestinae arvisque sitientibus vel maxime necessaria est: ut quando herba turgeret in messem et triticum parturiret, nimia siccitate aresceret. Significat autem vernum tempus extremi mensis Aprilis, a quo usque ad messem frumenti, tres menses supersunt. Maius, Iunius, Iulius. |
27 | Pro messe, LXX, suo more, vindemiam transtulerunt, quod si recipimus, omnino iuxta Orientis omnes regiones et insolitum et impossibile est. Numquam enim in fine mensis Iunii, sive in mense Iulio, in his provinciis, maximeque in Iudaea, pluvias vidimus. Denique in Regum libris pro signo magno atque portento diebus aestatis et messis, orante Samuele, pluviae concitatae sunt [I Reg. XII]. Et superfluum erat nunc comminari mensis Iulii siccitatem, in quo numquam pluvias dederat. |
28 | Prohibuit autem imbrem, ut non solum indigentiam panum, sed et sitis ardorem et bibendi penuriam sustinerent. In his enim locis in quibus nunc degimus, praeter parvos fontes, omnes cisternarum aquae sunt, et si imbres divina ira suspenderit, maius sitis quam famis periculum est: quod et in diebus Eliae prophetae tribus annis et sex mensibus factum Scriptura commemorat [III Reg. XVII]. Et ne forsitan putarent hoc lege naturae, et astrorum cursu, ac varietate temporum urbibus et populis accidisse, super unam urbem et agros eius pluere se dicit, et ab altera imbrem suspendere: ut duae et tres civitates pergant ad aliam civitatem, et tamen non satientur aquarum potibus. |
29 | Cumque haec fecerit, non in poenam, sed in medicinam, increpat in scelere permanentes: et nec sic quidem ad me redistis, dicit Dominus. Prohibet quoque sive reprimit ab haereticis Dominus pluvias spirituales, et omnem rorem divinae sapientiae; et mandat nubibus suis, ne pluant super eos imbrem ante tres menses messis, sive vindemiae, ut ad fructus mysterii Trinitatis pervenire non possint. |
30 | Et quomodo sol iste, quem cernimus, annuum cursum, donec ad pristinam metam redeat, duodecim explet mensibus, qui singuli tricenis volvuntur diebus, et luna quae Hebraice IARE, Graece μήνη dicitur, iuxta utramque linguam ex suo nomine mensibus nomen dedit, et solis illustratur radiis ab ea parte qua ei vicina est, vel plus vel minus pro varietate temporum lumen accipiens: sic et Ecclesia, veri Solis splendore decorata, duodecim implet apostolorum numerum. |
31 | Unde et duodecim in Israel appellantur tribus, et in testimonium aeternae memoriae, de Iordanis alveo duodecim lapides auferuntur, ut ponantur in loco secundae circumcisionis [Ios. IV]. Pluit autem Dominus super unam civitatem verae confessionis Ecclesiam, et super alteram non pluit, quae in haereticorum conciliabulis est. |
32 | Cumque illa imbrem recipiat sempiternum, ista iugi ariditate siccatur: ut qui sitiunt, coacti penuria, veniant ad Domini civitatem, de qua egreditur fons largissimus, qui irrigat torrentem spinarum. Iste autem est fons qui dicit per Ieremiam: Me dereliquerunt fontem aquae vivae, et foderunt sibi lacus contritos, qui aquas continere non possunt [Ierem. II, 13]. Hic fons de uno fonte procedens, triplici unione decurrit: quos fontes Patris et Filii et Spiritus sancti in cervi sitientis modum Psalmista suspirat, dicens: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum: ita desiderat anima mea ad te, Deus [Ps. XLI, 1]. Cumque duae et tres civitates ad unam perrexerint civitatem, in qua aquae sunt abundantes, spei, fidei, charitatis, non satiabuntur, quia ad divinam gratiam requirendam, non voluntate, sed necessitate venerunt. |
33 | (Vers. 9.) Percussi vos in vento urente, et in aurugine. Multitudinem hortorum vestrorum, et vinearum vestrarum, oliveta vestra et ficeta vestra comedit eruca, et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Percussi vos in ardore et in aurugine. Multiplicastis hortos vestros, vineas vestras, et ficus vestras, et oliveta vestra comedit eruca, et ne sic quidem conversi estis ad me, dicit Dominus. Non solum priora feci, ut vos corrigerem; sed quidquid superfuit siccitati, vento urente percussi et aurugine. |
34 | Pro vento urente, ἀνεμοφθορίαν Aquila et Symmachus et Theodotio interpretati sunt: Septuaginta πύρωσιν, quam nos combustionem possumus dicere. Auruginem autem omnes ἴκτερον similiter transtulerunt, absque Theodotione, qui solus ὠχρίασιν, quae pallorem significat, interpretatus est. |
35 | Cumque adversum iram Domini multiplicarent hortos et vineas et ficeta et oliveta, omnia eruca consumpsit, de qua in Ioel plenius dicitur [Ioel. I]. Et ne plagis quidem ac malorum pondere ad Deum venire voluerunt. Quo dicto, confundantur haeretici, qui disciplinam Creatoris, et, ut ita dicam, medicinam, crudelitatem interpretantur. Percutit autem spiritualiter haereticos Dominus exustione ea de qua Paulus apostolus: Melius est, inquit, nubere, quam uri [I Cor. VII, 9]. Et princeps apostolorum: Charissimi, nolite peregrinari in ardore, qui ad tentationem vobis accidit [I Pet. IV, 12]: et aurugine quae, felle diffuso, ruborem sanguinis in pallorem [Al. pallore] commutat, et nihil in corpore sani esse permittit, intantum ut etiam mella dulcissima amara videantur. |
36 | Et qui dudum audiebant in Ecclesia: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus: ipsique dicebant: Quam dulcia gutturi meo eloquia tua super mel ori meo [Ps. CXVIII]! vocentur παραπικραίνοντες, et aquae eorum et pluviae non stillent dulcedinem: nec sint de repromissionis terra, quam legimus lacte et melle manantem: sed appellentur Mara, id est, amaritudo. Isti multiplicaverunt sibi hortos, in quos ne sua vinea mutaretur, Naboth [Al. Nabutha] occumbere voluit [III Reg. XXI]. Qui enim infirmus est, olera manducet [Rom. XIV]. Et quia semper haeretici tumentes superbia, et incidentes in iudicium diaboli magna sibi promittunt, et bonorum fingunt imagines, ut melli venena commisceant: etiam vineas et oliveta et ficeta habere se iactant; sed vinea eorum vinea Sodomorum est; oliveta eorum non sunt de bonis olivis, sed oleastris, quos Apostolus radicibus bonarum olivarum praecipit inserendos [Rom. XI]. Ficeta quoque talia habent, quae calathum pessimarum impleant ficorum, quas Ieremias prae amaritudine comedi non posse testatur [Ierem. XXIX]. Ad quae cum Dominus venerit, aeterna eis ariditate maledicit [Marc. XI], ut nunquam fructum afferant, ne virore foliorum decipiant transeuntes. |
37 | Et ut intelligamus hortos haereticorum et vineas et oliveta et ficeta ad malam partem referri, singulis sermonibus addidit, vestra: ut non Dei, sed haereticorum ea esse monstraret: hortos vestros, vineas vestras, oliveta vestra, et ficeta vestra: quae omnia eruca populata est, extremum poenarum omnium: quae non avolat ut locusta, et huc illuc discurrens semesa dimittit; sed permanet perituris frugibus, et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit. Cumque haec passi sunt, nec sic quidem ad Dominum redire voluerunt. |
38 | (Vers. 10.) Misi in vos mortem in via Aegypti, percussi in gladio iuvenes vestros usque ad captivitatem equorum vestrorum. Et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras, et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Emisi [Al. Misi] in vos mortem in via Aegypti, et occidi in gladio iuvenes vestros cum captivitate equorum vestrorum. |
39 | Et eduxi in igne castra vestra in ira mea, et ne sic quidem reversi estis ad me, dicit Dominus. Per omnia flagella et tormenta eruditur Israel: unde et eo tempore quo ab Aegyptiis auxilia postulabant, mittitur in eos mors, et percutiuntur in gladio iuvenes eorum, et equos quos sibi contra Dei praeceptum multiplicaverant, captivitas saeva concludit, ut putredo castrorum et foetor morientis exercitus, viventium nares impleat. |
40 | Cumque et haec fecerit, ut corriperet delinquentes, et emendaret errantes, nec sic quidem redierunt ad eum, dicit Dominus. Qui non solum illo tempore, sed quotidie mittit mortem in via Aegypti, ut qui Aegyptiam triverit semitam, audiat moriens docentem Apostolum: Quod enim mortuus sum, mortuus sum peccato; quod autem vivo, vivo Deo [Galat. II]. Et in alio loco: Si mortui sumus cum Christo, simul etiam vivemus cum eo [Rom. VI, 8]. Et iterum: Semper mortificationem Iesu in corpore meo porto [II Cor. IV, 10]. Et rursum: Vivo autem iam non ego, sed vivit in me Christus [Gal. II, 20]. Hac morte vivificare nos vult Dominus, ut morientes peccato, vivamus Deo. |
41 | Morimur autem peccato, quando mortificamus membra nostra super terram, fornicationem, immunditiam, luxuriam, idololatriam et reliqua. Legimus in Isaia, dumtaxat iuxta Septuaginta interpretes: alioquin in Hebraico aliter continetur: Misi mortem in Iacob, et venit super Israel [Isai. IX]. Iacob, vocabulum est nascentis corporis; Israel, nomen benedictionis. |
42 | Quia enim tota nocte luctavit et vicit in certamine [Genes. XXXII], et oriente lucifero dicere potuit cum Apostolo: Nox praecessit, dies appropinquavit [Rom. XIII, 12], propterea Israel, videntis Deum, sortitus est nomen. Mittitur ergo primum mors in Iacob, ut mortificemus membra nostra super terram, et per mortificationem membrorum corporalium, veniamus ad mortem Israelis, ut omnia perturbationum in nobis incentiva moriantur. |
43 | Percutit Deus quidquid robustum in malis est, et perversa erigitur iuventa, ne ad senectutem usque perveniat, equosque tradit captivitati, ne per praecipitia labantur inferni: et ascendere facit putredinem castrorum in nares eorum, ut sua peccata cognoscant, et putere sentiant, dicantque cum David: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae [Ps. XXXVII, 6]. Cumque haec sanantis voto fecerit, nec sic quidem reversi sunt ad eum, dicit Dominus. |
44 | (Vers. 11.) Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit Dominus. LXX: Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham, et facti estis sicut torris erutus de igne, et ne sic quidem conversi estis ad me, dicit Dominus. Extrema medicina est, et decem tribuum, et haereticorum, et omnium peccatorum, ut postquam mortem miserit in via Aegypti, et percusserit iuvenes eorum gladio, equosque consumpserit, et ascendere fecerit putredinem castrorum in nares eorum, et nec sic quidem ad eum reversi fuerint, subvertat eos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham: et cum subversi fuerint, ob similitudinem criminum Sodomae et Gomorrhae, pessimaque in eis aedificia divinus ignis exusserit, ipsi liberentur quasi torris raptus de incendio. |
45 | Et quomodo Lot, Sodoma pereunte, servatus est, amittens substantiam et partem corporis sui, quam intelligimus uxorem [Genes. XIX]: sic omnes isti Sodomorum divitias amittentes evadant nudi, iuxta illud quod in Apostolo legimus: Si cuius opus manserit quod superaedificavit, mercedem accipiet: si cuius autem opus arserit, detrimentum patietur: ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem [I Cor. III, 14, 15]. Qui ergo salvatur per ignem, quasi torris de incendio rapitur. |
46 | Et ad istiusmodi homines, quos in Evangelio Salvator arguens loquebatur: Si filii essetis Abraham, opera Abraham faceretis [Ioan. VIII, 39], Ioannes Baptista dicit: Progenies viperarum, quis demonstravit vobis fugere a ventura ira [Matt. III, 7, 8, 9]? facite ergo fructum dignum [Al. fructus dignos] poenitentiae, et ne velitis dicere intra vos, patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quoniam [Al. quomodo] potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham? Igitur et Israel et cuncti haeretici, quia habebant opera Sodomae et Gomorrhae, subvertuntur ut Sodoma et Gomorrha: ut quasi torris raptus de incendio liberentur. Et hoc est quod in propheta legimus: Restituetur Sodoma in antiquum [Ezech. XVI, 55]: ut qui suo vitio Sodomites est, postquam in eo Sodomae opera arserint, in antiquum restituatur statum. |
47 | (Vers. 12, 13.) Quapropter haec faciam tibi, Israel: postquam autem haec [Vulg. hoc] fecero tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel, quia ecce formans montes, et creans ventum, et annuntians homini eloquium suum, faciens matutinam nebulam, et gradiens super excelsa terrae Dominus Deus exercituum nomen eius. LXX: Propterea sic faciam tibi, Israel: verumtamen quia sic faciam tibi, praeparare ut invoces Deum tuum, Israel. |
48 | Quia ecce firmans tonitruum, et creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum, faciens mane, et nebulam, et ascendens super excelsa terrae: Dominus Deus omnipotens nomen eius. Pro eo quod nos interpretati sumus, postquam, in Hebraico scriptum est ECEB, et Aquila interpretatus est ὕστερον, id est, postea, et Theodotio novissime, et Septuaginta verumtamen; in Hebraico sic legi potest: Quapropter haec faciam tibi, Israel, postea, id est, multo post tempore, et in novissimis saeculis, ut rursus ab alio principio versus incipiat: Cumque hoc facturus sim tibi, praeparare in occursum Dei tui, Israel. Rursumque in eo loco ubi Septuaginta transtulerunt, praeparare ut invoces Deum tuum, et nos iuxta Theodotionem posuimus, praeparare in occursum Dei tui, Symmachus et Quinta Editio transtulerunt, praeparare ut adverseris Deo tuo: quod Hebraice dicitur, HECHIN LACERATH ELOICA. Pro montibus quoque qui Hebraice dicuntur ARIM, soli Septuaginta βροντὴν, id est, tonitruum verterunt. |
49 | Cur autem illi spiritum, et nos dixerimus ventum, qui Hebraice vocatur RUA, causa manifesta est, quia hoc verbo et ventus et spiritus appellatur. Quodque sequitur, annuntians homini eloquium suum, cunctis ita ut nos vertimus interpretantibus, soli Septuaginta transtulerunt, annuntians in homines Christum suum: verbi similitudine et ambiguitate decepti. |
50 | Si enim legamus Christum suum, quod Hebraice dicitur MESSIO, scribitur per has litteras MEM, SIN, IOB, HETH, et VAU, quod LXX putaverunt. Sin autem ut in Hebraeo est, iuxta Aquilam τὴν ὁμιλίαν αὐτοῦ: iuxta Symmachum τὸ φώνημα αὐτοῦ: iuxta Theodotionem, τὸν λόγον αὐτοῦ; iuxta quintam editionem τὴν ἀδολεσχίαν αὐτοῦ, quae omnia interpretantur, quod sit eloquium eius, his litteris scribetur, MEM, HE, quod dicitur MA, hoc est, quod, vel quid. Deinde SIN, IOD, HETH, quod legimus SIA, id est, eloquium. O autem, quod scribitur per solam litteram VAU, αὐτοῦ, id est, eius, significat, simulque commixtum legitur MASIO, a superiori verbo HE secundam litteram plus habens. |
51 | De varietate interpretationis diximus, quae molesta erit negligentibus, studiosis grata: nunc ad sensum eorum, quae scripta sunt, transeamus. Dedi stuporem dentibus vestris, et non redistis ad me, dicit Dominus. Prohibui a vobis imbrem, et plui super civitatem unam, et super alteram non plui, et venerunt duae et tres civitates ad unam ut biberent aquas, et non sunt satiatae: et nec sic redistis ad me, dicit Dominus. |
52 | Percussi vos in vento urente, et aurugine hortos vestros et vineas et oliveta atque ficeta, et non redistis ad me, dicit Dominus. Misi in vos mortem in via Aegypti, et percussi in gladio iuvenes vestros, et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras, et non redistis ad me, dicit Dominus. Subverti vos sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham, et facti estis quasi torris raptus de incendio, et non redistis ad me, dicit Dominus. |
53 | Idcirco haec faciam tibi, o Israel, ut qui praeterita contempsisti, saltem ad ea quae illaturus sum, corrigaris. Cumque dixerit, haec faciam tibi, quid facturus sit tacet, ut dum ad singula poenarum genera Israel pendet incertus (quae ideo terribiliora sunt, quia omnia suspicantur), agat poenitentiam: ne Deus inferat quae minatur. |
54 | Postquam autem fecero tibi quae me facturum esse contestor, praeparare ad invocandum Dominum Deum tuum. Omnis enim qui invocaverit nomen Domini, salvus erit [Ioel. II]. Sive praeparare in occursum Dei tui, ut venientem ad te Dominum, tota aviditate suscipias. Iste est qui firmat tonitruum, sive montes confirmat, ad cuius vocem coelorum cardines et terrae fundamenta quatiuntur [Eccl. XVI]. Iste qui creat spiritum, quem in hoc loco non Spiritum sanctum, ut haeretici suspicantur; sed ventum intelligimus, sive spiritum hominis: quia nemo scit quae sunt in homine, nisi spiritus qui est in eo; et ipse spiritus interpellat pro nobis gemitibus ineffabilibus [Rom. VIII]. Vel certe spiritum, animam debemus accipere, secundum illud quod scriptum est: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur [Ps. CIII, 19]. Et: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum, et hoc dicens exspiravit [Luc. XXIII, 46]. Cumque creaverit spiritum, annuntiat hominibus eloquium suum, sive annuntiat homini eloquium eius, qui cogitationum secreta cognoscit, et quid latens animus tacito sermone tractet, intelligit, iuxta illud quod in Ieremia secundum Hebraicum legimus: Parvum est cor hominis [Al. omnium et hominum] et inscrutabile, quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans cor, et probans renes [Ier. XVII, 9, 10]. Quod et in centesimo tricesimo octavo psalmo Scriptura testatur: Imperfectum meum viderunt oculi tui. Et est sensus: Antequam conderer, priusquam deformarer in membra, dum adhuc in semine continerer, viderunt me oculi tui. |
55 | Et Ieremias audit a Domino: Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus posui te [Ierem. I, 5]. Et evangelista: Videns, ait, Dominus cogitationes eorum [Luc. XI, 17]. Sin autem legerimus, annuntians homini eloquium suum, iuxta superius dictum accipiendum, in quo ait: Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum servis suis prophetis (Amos III, 7). Qui autem annuntiat cogitationes hominis, et eloquium eius, sive suum, ipse est qui facit auroram et diluculum, et complet nubibus omnia, et graditur super excelsa terrarum; cuius nomen est Dominus Deus omnipotens. Pro quo in Septuaginta legitur: Annuntians in homines Christum suum: sub qua occasione haeretici, Spiritum sanctum creatum volunt ordine sequente: creans spiritum, et annuntians in homines Christum suum: ut ille creatus sit, hic annuntietur in populis. |
56 | Quibus respondebimus iuxta sensum eorum, et Vulgatam editionem: Qui creator est omnium, et firmat tonitruum, sive fingit montes, consequenter educit ventos de thesauris suis, et quasi universitatis conditor, Filium suum Christum hominibus repromittit. Postquam autem Christus fuerit nuntiatus, tunc nobis veritatis lumen aperitur, non ad perfectum; quia nunc ex parte videmus, et ex parte cognoscimus, et per speculum et imaginem ea quae ventura sunt, contemplamur [I Cor. XIII]. Unde sequitur: faciens mane et nebulam, et ascendens super excelsa terrae. Excelsus enim in excelsis est Dominus, et non habitat in humilibus, qui excelsus est; sed creator montium ascendit in montes, in his qui municipatum habent in coelestibus, et in carne ambulantes non vivunt secundum carnem, sed secundum spiritum. |
57 | Quod si iuxta Symmachum et Aquilam legerimus: haec faciam tibi, Israel, postea, et cum haec fecero tibi, praepara te adversari Deo tuo, sic intelligendum est: Feci ut te corrigerem, quae praeteritus sermo descripsit, et quia noluisti reverti ad me, faciam tibi, quae meo continentur arcano. Occidisti servos, quos ad te miseram: mittam novissime Filium meum: tu autem iuxta consuetudinem tuam, qua semper voluntati Domini restitisti, praepara te ut contradicas et adverseris Deo tuo: iuxta illud quod scriptum est: Ecce hic positus est in ruinam, et in resurrectionem multorum, et in signum cui contradicetur [Luc. II, 34]. Et hoc dicit, non quo praecipiat quid facere debeat; sed ante praedicit quid sponte facturus sit, quasi increpans et arguens, ut saltem correptus non faciat quod praedictum est. |