monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, Praefatio

1 Legi in quadam controversia: Imbecillitas corporis animi quoque vires secum trahit. E contrario [Mss. duo Paulus tacent, moxque fortis pro fortior legunt.] Paulus apostolus: Quando infirmor, inquit, tunc fortior sum [II Cor. XII, 10]; et: Virtus in infirmitate perficitur [II Cor. XII, 9]. Spiritus enim contra carnem, et caro contra spiritum [Galat. V]; haec invicem sibi adversantur, ne quae volumus, illa faciamus.
2 Unde et in Evangelio dicitur: Spiritus promptus est, caro autem infirma [Matth. XXVI, 41]. Senectus multa secum et bona affert et mala. Bona, quia nos ab impudentissimis dominis liberat voluptatibus, gulae imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia; et frigescente corpore, dormit cum perpetua virgine Sunamite: luxuriamque contemnens cum Berzellai, delegat eam filio adolescenti Chamaam [Al. Maacha], et non vult transire Iordanem, atque in alienos fines de [Cisterciens. duoque Palatini codd., in alienos fines de suis exire regionibus.] suis finibus, id est, regionibus exire [II Reg. XIX]. Quae autem putantur senectutis mala, ista sunt: crebrae infirmitates, pituita molestissima, quam Graecorum alii κόρυζαν, alii φλέγμα nuncupant, caligantes oculi, acescentes cibi, tremens interdum manus, nudi gingivis dentes, et inter cibos cadentes. Ad haec torminibus et aculeis stomachi, podagraeque et chiragrae doloribus saepe torquetur: ita ut ne stylum quidem aut calamum tenere queat; ut [Al. et] suis pedibus non possit incedere magnaque parte vitae videatur esse truncata, et multis membris praemortua. Cum haec ita se habeant, [Unus Palatin.: Cum haec ita se habeant, utile mihi in malorum comparatione tolerabilius sustinere morbos.] in malorum comparatione tolerabilius sustinebo morbos, dummodo una et gravissima domina libidine caream.
3 Patitur quidem et senectus nonnumquam incentiva vitiorum: nullusque iuxta sanctum martyrem Cyprianum, diu tutus est periculo proximus. Sed aliud est titillari, aliud obrui voluptatibus. Ibi cum apostolo adolescentia loquitur, quae novit virentis corporis necessitates: Non enim quod volo bonum hoc ago, sed quod nolo malum illud facio [Rom. VII, 15]; et: Miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius [Rom. VII, 24]? Hic autem raro inter emortuos cineres scintilla sublucens reviviscere nititur, et tamen incendia non potest suscitare.
4 Quam ob rem, Pammachi, cano iam mecum capite, impetra mihi a Domino, ut comitem [Alterum hoc mihi nostri ignorant mss.] mihi merear habere sapientiam, de qua scriptum est: Ama illam, et servabit te: honora illam, et amplexabitur te [Prov. IV, 8]: ut, ipsa adiuvante et socia, coeptum in Amos opus expleam, secundusque liber principium sumat a vaccis Basan: ut qui in Osee propheta de vaccis sive vitulis Bethaven pleno sermone tractavi: nunc quoque de vaccis [Palatin. de vaccis Basan tractem.] pinguissimis possim disserere.
Hieronymus HOME