monumenta.ch > Hieronymus > 3
Hieronymus, in Amos, , II <<<    

Hieronymus, Commentarii, in Amos, 1, Caput III

1 (Vers. 1, 2.) Audite verbum, quod locutus est Dominus super vos, filii Israel: super omni cognatione, quam eduxi de terra Aegypti, dicens: Tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae; idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras. LXX: Audite verbum hoc, quod locutus est Dominus super vos, domus Israel, et contra omnem tribum quam eduxi de terra Aegypti, dicens: Verumtamen vos cognovi de universis tribubus terrae: idcirco ulciscar super vos omnes malitias vestras. Ad filios Israel prophetalis sermo dirigitur, et qui sint isti filii Israel, sequens versus ostendit: Super omni, inquit, cognatione, quam eduxi de terra Aegypti: quod non solum in decem tribubus, sed in omnibus duodecim, addentes Iudam et Beniamin, debemus accipere.
2 Omnes enim de terra Aegypti eduxit, et ait: Tantummodo, sive, ut Symmachus interpretatus est: Solos vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae. Et quia solos vos cognovi, qui Creator sum omnium, et vos habui peculiarem populum meum, idcirco super solos vos omnia peccata vestra restituam: Potentes enim potenter tormenta patientur [Sapien. VI]; qui autem minimus est, dignus est misericordia.
3 Et in Ezechiele legimus: A sanctis meis incipite [Ezech. IX, 6]. Et iudicium Dei de domo eius dicitur habere principium [I Petr. IV]. Hoc interim iuxta historiam dictum sit. Caeterum quia auditus in Scripturis sanctis, non solum iste accipitur quem auribus carnis excipimus, sed etiam ille, de quo Dominus ait: Qui habet aures audiendi audiat [Luc. VIII, 8]. Unde et omnis populus videbat vocem Dei [Exod. XX], proprie ad eos sermo fit Domini, qui sensu vident Deum, quos eduxit de terra Aegypti, et de potestate Pharaonis (ut nequaquam luto et paleis deservirent, exstruentes Aegyptias civitates), et quos ex omnibus tribubus terrae cognovit, dicente Apostolo: Nunc autem cognoscentes Deum, magis autem cogniti a Deo [Al. ab eo] [Gal. IV, 9]. Et in alio loco: Qui ignorat, ignorabitur [I Cor. XIV, 38]. Non ergo omnes cognoscit Deus, sed eos, qui eius cognitione sunt digni, loquens in Evangelio: Recedite a me, operarii iniquitatis, nescio vos [Luc. XIII, 27]. In eo enim quod operarii iniquitatis sunt, ignorantur a Deo: idcirco inquit: Quia solos vos cognovi, et meos habui, visitabo super vos omnes iniquitates vestras.
4 Quem diligit Dominus, corripit, et castigat omnem filium quem recipit [Hebr. XII]. Et pulchre dixit: Visitabo, et non percutiam; quia plaga Dei visitatio est, atque curatio. Et omnes, inquit, iniquitates sive peccata vestra visitabo, ne quid impercussum remaneat, ne quid non recipiat sanitatem.
5 (Vers. 3 seqq.) Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis? Numquid rugiet leo in saltu, nisi habuerit praedam? Numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo, nisi aliquid apprehenderit? Numquid cadet avis in laqueum terrae, absque aucupe? Numquid auferetur laqueus de terra, antequam quid ceperit? Si clanget tuba in civitate, et populus non expavescet? Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit [Vulg. fecerit et facit]; quia non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum [Vocem, suum, quam Victorius ex duodecim codicibus, post Vulgatae editionis, Hebraici, Graecique textus auctoritatem, reposuerat, Martianaeus nihilosecius omiserat, nostri quoque mss. asserunt.] suum ad servos suos prophetas. Leo rugiet, quis non timebit? Dominus Deus locutus est, et quis non prophetabit? LXX: Si ambulabunt duo simul omnino, nisi cognoverint se? Si ructabit leo de saltu suo, praedam non habens? Si dabit catulus leonis vocem suam de cubili suo omnino, nisi aliquid rapuerit? Si cadet avis super terram sine aucupe? Si deponatur laqueus super terram, nisi aliquid apprehenderit? Si clanget tuba in civitate, et populus non timebit? Si erit malitia in urbe quam Dominus non fecit [Al. fecerit]: quia non faciet Dominus Deus aliquid, nisi revelaverit eruditionem suam ad servos suos prophetas.
6 Leo ructabit, et quis non timebit? Dominus Deus locutus est, et quis non prophetabit? Legi in cuiusdam Commentariis, rem difficilem persuadere cupientis, octo sceleribus sive impietatibus atque peccatis: primum Damasci: secundo Gazae, et caeteris urbibus Palaestinae: tertio Tyri: quarto Idumaeae, id est Edom: quinto filiorum Ammon: sexto Moab: septimo Iudae, hoc est, duabus tribubus: octavo, quod ultimum est, Israeli, id est, decem tribubus, totidem comminationes nunc redditas, et primam primae, id est, Damasci, secundam secundae, id est Gazae, et reliquas reliquis respondere.
7 Quod utrum verum sit, noverit ipse qui scripsit. Alius autem putat [Corrupte Martian., se exempla, pro sex, etc.] sex exempla proposita, duorum pariter in via ambulantium, et leonis rugientis in saltu, et catuli leonis dantis vocem suam, cum aliquid apprehenderit, et avis captae ab aucupe, et laquei qui in terra defigitur ad capiendam praedam, et tubae in civitate clangentis, hisque exemplis redditam similitudinem, ut quomodo superiora causam habent, et non fiunt nisi illa praecesserint: sic nullum in civitate accidere malum, quod Domino praecipiente non factum sit.
8 Sunt qui primum exemplum aestimant continere doctrinam, quia non possint duo pariter ambulare, nisi sibi ante consenserint in eum qui fecit utraque [Al. utrumque] unum, et medium parietem maceriae destruxit, et duos condidit in unum novum hominem [Ephes. II]: fecitque inter eos pacem, et copulavit vinculo charitatis, ut cum fuerint simul duo, postulent a Patre, et impetrent quidquid rogaverint.
9 Hae sunt duae virgae quae sibi in Ezechiele copulantur [Ezech. VII], et duo populi circumcisionis et gentium, de quibus ad Eliam loquitur Dominus: Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genu ante Baal [III Reg. XIX, 18]. Et in alio loco Deus: Inventus sum, ait, his qui me non quaerebant: apparui eis qui me non interrogabant [Isai. LXV, 1]. Cum autem duo redacti fuerint in unum, adhaerebunt Domino, et fiet unus spiritus: Qui enim adhaeret Domino, unus est spiritus [I Cor. VI, 17]. Isti ergo duo qui sibi consentiunt, et in via Christi pariter ambulant, nullius adversariorum possunt impetum pertimescere.
10 Quod si discordia separentur, statim eos leo rugiens invadet, de quo et Petrus Apostolus ait: Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret [I Pet. V, 8]. Qui leo rugiens, non versatur in agris consitis, non in vineis, non in olivetis, nec inter ligna pomifera, quae laudant Deum; sed ubi silvae sunt et inculta humus, et bestiae commorantur.
11 Et non solum leonis patebunt morsibus, sed apprehendet eos catulus leonis, et ducet ad cubile suum, fugiens lucem, et pergens ad tenebras. Omnis enim qui peccat, amat tenebras et odit lucem [Ioan. III], de quibus in psalmo legimus: Posuisti [Al. Posuit] tenebras, et facta est nox: in ipsa pertransibunt omnes bestiae [Al. ferae] silvarum. Catuli leonum [Al. leonis] rugientes, ut rapiant, et quaerant a Deo escam sibi [Psal. CIII, 20]. Quaerit enim catulus leonis non eam praedam, quam possidet, quae suae est potestatis; sed ut de Ecclesia Christi rapiat, de quo in Abacuc scribitur: Escae eius electae [Abac. I, 16]. Tertia poena est eorum quos discordia separavit, ut perdant alas, quibus prius sublimiter ferebantur, et de coelis in terram corruant, et teneantur ab aucupe, qui melius dicitur ἰξευτὴς, eo quod haerent visco, aves liberas capiat, quae propria voluntate ad terrena descendunt.
12 De quibus in Proverbiis scriptum est: Non iniuste tenduntur retia avibus [Prov. I, 17, ] [et XXIX, 5]. Iusta enim ruina est peccatorum, qui cum habuerint alas columbae, et per aerem volitare debuerint, pondere peccatorum ad terrena depressi sunt, et vitio suo adhaeserunt visco. De quo in Apostolo legimus: Qui adhaeret meretrici, unum cum ea corpus efficitur [I Cor. VI, 16]. Quarta poena est discordantium, ut capiantur laqueo, qui non in coelo positus est, sed in terra: de quo quod evaserit, sanctus gloriatur, et dicit: Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est, et nos liberati sumus [Ps. CXXIII, 7]. Iste est contritus laqueus, de quo Apostolus loquitur ad credentes: Deus conteret satanam sub pedibus vestris velociter [Rom. XVI, 20]. Rursumque in David legimus: Iuxta semitam scandalum posuerunt mihi [Ps. CXXXVI, 6]. Non enim possunt decipere simplices quosque credentium, nisi nomen Christi proposuerint, ut dum putamus nos Christum invenire, pergamus ad Antichristum.
13 Quinta poena est eorum qui reliquere pacem, quae exsuperat omnem sensum [Philipp. IV], et quam Dominus pergens ad Patrem, Apostolis dereliquit, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis [Ioan. XIV, 27], ut in civitate Domini constituti, tubae sonitu terreantur. Quidquid enim in Scripturis sanctis dicitur, tuba comminans est, et grandi voce aures credentium penetrans. Si iusti sumus, per tubam Christi ad beatitudinem provocamur: si peccatores, audimus quae simus tormenta passuri.
14 Malum autem quod Dominus facit in civitate, non contrarium est virtuti, sed afflictio et cruciatus, de quo legimus: Sufficit diei malitia sua [Matth. VI, 34], id est, tribulatio et angustia. Et in Propheta legimus: Ego Deus qui feci lucem et tenebras, qui facio pacem, et condo mala [Isai. XLV, 6, 7]. Sicut enim tenebrae contrariae sunt luci et diei: sic et paci bellum contrarium est, quod non per se malum est, sed malum videtur his esse, qui sustinent.
15 Et ut sciamus in Scripturis sanctis malitiam interdum non contrariam virtuti accipi; sed afflictionem poenasque et angustiam, unum adhuc de Iona sumamus exemplum: Et vidit Deus opera eorum, qui conversi essent a viis suis pessimis, et poenituit eum super malitia, quam locutus est ut faceret eis (Ionae III, 10). Malitia utique ibi subversio Ninivitarum est, quam per prophetam Deus fuerat comminatus, et non virtuti contraria, quae ad peccatum pertinet, pro quo comminabatur tormenta peccantibus. Sequitur: Non faciet Dominus Deus verbum, nisi revelaverit secretum suum, sive correptionem suam servis suis prophetis: non quo omnia Deus revelet prophetis, quae in coelo faciat, vel ante iam fecerit; sed quae facturus in terris sit.
16 Revelavit Noe servo suo quod esset inducturus diluvium [Genes. VI]. Revelavit Abraham et Lot servis suis quod arsurus esset Sodomam et Gomorrham, Adamam et Seboim [Genes. XVIII]. Revelavit Ioseph interpretationem somnii septem annorum famis in Aegypto [Genes. XLI], et Ionae prophetae subversionem Ninivae [Ion. III]: ut qui audirent ventura supplicia, aut agerent poenitentiam, et tormenta vitarent: aut contemnentes iustius punirentur.
17 Ita et nunc Dominus revelat per Amos servum suum et prophetam, quid facturus sit decem tribubus, ut si fuerint ad meliora conversae, et idola deseruerint, de imminenti periculo liberentur. Et nota quod clemens et benignus Deus semper futura praenuntiat, ne cogatur inferre supplicia. Et quod haeretici calumniantur in Creatore, quasi severo et truculento, crudeli, et tantum iudice, eo quod nullum sit malum in civitate, quod ille non faciat: hoc nos referimus ad magnitudinem misericordiae, quod non inferat poenas, nisi ante praedixerit. Qui autem praedicit, non vult punire peccantes. Leo, inquit, rugiet, et quis non timebit? Dominus Deus locutus est, quis non prophetabit? Quis in hoc loco non pro impossibili, sed pro raro accipitur. Ille enim non timebit, et ille non prophetabit, qui propter duritiam suam Dominum audire contempserit. Et est sensus iuxta historiam: si ad leonis vocem omnia contremiscunt, et cuncta animantium natura terretur, nos, iubente Deo ut loquamur et annuntiemus populo ventura supplicia, non prophetabimus? non loquemur? Scio quemdam in suis scriptum Commentariis reliquisse leonem rugientem diabolum intelligendum, et rugientem his qui perituri sunt: Deum autem, qui loquatur per Prophetas, referendum esse ad Dominum Salvatorem, ut quomodo illi in malam partem audiunt leonis rugitum, et capiuntur in mortem, sic sancti in bonam partem Dominum praecipientem audiant, et salventur.
18 (Vers. 9, 10.) Auditum facite in aedibus Azoti, et in aedibus terrae Aegypti, et dicite: Congregamini super montes Samariae, et videte insanias multas in medio eius, calumnias [Vulg. calumniam] patientes in penetralibus eius, et nescierunt facere rectum, dicit Dominus: thesaurizantes iniquitatem et rapinas, in aedibus suis. LXX: Annuntiate regionibus in Assyriis, et in regionibus terrae Aegypti, et dicite: Congregamini super montem Samariae, et videte mirabilia multa in medio eius, et oppressionem in ea, et ignoravit quae futura sint coram [Al. in] ea, dicit Dominus, qui thesaurizant iniquitatem et miseriam in regionibus eorum. Supra diximus Amos prophetam specialiter, immo magnam voluminis partem ad decem tribus, quae appellantur Israel et Ephraim, et Samaria, prophetare.
19 Itaque etiam nunc iubetur ut annuntiet Azoto et terrae Aegypti quae sequuntur. Pro Azoto nescio quid volentes Septuaginta Assyrios posuerunt, cum Azotus lingua Hebraeorum appelletur ESDOD, et Assyrii, ASSUR. Pro aedibus quoque quae dicuntur ARMANOTH, verterunt regiones, quae vocantur SADOTH: et nihil in verbo similitudinis habent.
20 Dicite, inquit, ut congregentur omnes gentes quae in vicino sunt, et videant scelera Israel, ne iniquum putent Dei esse iudicium. Quomodo si diceret: Prius videte quae faciant, et tunc meam sententiam comprobate. Pulchreque intulit: Super montes Samariae, vel civitatis, quae nunc Sebaste, tunc Samaria vocabatur, vel universae provinciae, quae in montuosis sita est: et videte insanias multas in medio eius, ut pro Deo adorent vitulos, et immolent filios suos: nec hoc scelere contenti, calumnientur pauperes in penetralibus suis, et omnino rectum facere nesciant, thesaurizantes sibi non aurum et pecunias, quae interdum labore quaeruntur, sed iniquitates et rapinas in aedibus suis: ut quia, deserto Dei cultu, adoraverunt idola, tradat eos Deus in reprobum sensum [Rom. I], ut faciant quae non oportet. Et quia semel iuxta leges tropologiae, Samaria refertur ad haereticos, qui custodes mandatorum Dei esse se mentiuntur, praecipit sermo divinus, ut in gentibus praedicent, quae non habent notitiam Dei, in quarum doctrina ignis exurens est, et tribulatio et angustia: ut considerent falsam Samariam, et ascendant ad montes superbiae eius, et videant multas insanias in medio civitatis, dum unusquisque fingit quod voluerit, et adorat figmentum suum - ut Marcion bonum Deum et otiosum: ut Valentinus αἰῶνας triginta, et extremum Christum, quem appellat, ἐκτρῶμα, id est, abortivum: ut Basilides, qui omnipotentem Deum portentoso nomine appellat [Erat Latinis litteris scriptum Abraxas, et paulo post Mythran, atque adeo nulla horum inter se nominum conformitas, neque par numerorum constabat ratio: quem errorem errant, et qui Μύθραν cum υ, aut cum ι Μίθραν scribunt: aut enim per litteras hoc quoque nomen in numeros resolutum det 365 dierum totius anni summam, aut Μείθρας scribendum, aut Μήθρης est. Ι΄σοψηφίαν litterarum alibi exhibemus. Confer librum contra Luciferianos, num. 23, ubi de Basilide, qui summum Deum Abraxas cum trecentis sexaginta quinque editionibus commentus est; Epistolam quoque 75, ad Theodoram, num 3; et 107, ad Laetam, num. 2; denique praefation. in Pentateuchum, ad Desiderium.] Ἀβράξας, et eumdem secundum Graecas litteras, et annui cursus numerum dicit in solis circulo contineri, quem ethnici sub eodem numero aliarum litterarum vocant Μείθραν. Et Iberae ineptiae in Balsamo Barbeloque mirantur.
21 Nonne hae insaniae sunt, et multae insaniae, unoquoque fingente quod in animum eius inciderit? Calumniam quoque patiuntur in penetralibus eius, sive opprimuntur simplices quique credentium; dum sub nomine veritatis colunt mendacium, et omnino rectum facere nesciunt, quia perdidere tramitem veritatis, nec credunt in eo qui dicit: Ego sum veritas [Ioann. XIV, 6]: et thesaurizant sibi dogmata iniquitatis, et rapiunt atque concludunt in aedibus suis, quos potuerint falso errore decipere.
22 Sin autem placuerit ut legamus Assyrios (quod tamen in Hebraico non habetur), dicamus hos esse, de quibus scriptum est: Inducam super sensum magnum principem Assyriorum, qui dixit, Fortitudine mea faciam, et caetera, ut capiantur haeretici ab Assyrio et teneantur in terra Aegypti, de qua iam venientes ad Ecclesiam liberati sunt.
23 (Vers. 11.) Propterea haec dicit Dominus Deus: Tribulabitur et circumietur terra, et detrahetur ex te fortitudo tua, et diripientur aedes tuae. LXX: Propterea haec dicit Dominus Deus: Tyrus et in circuitu terra tua deserta erit: et detrahet de te fortitudinem tuam, et diripientur regiones tuae. Pro Tyro, quae in Hebraico duabus litteris scripta est, SADE et RES; et appellatur SOR: quod et Aquila et Septuaginta similiter transtulerunt: Hebraeus qui me in sanctis Scripturis erudivit, tribulationem interpretatus est, nec renuimus eius sententiam: quia et Symmachus, qui non solet verborum κακοζηλίαν, sed intelligentiae ordinem sequi, ait, obsidio et circumdatio terrae. Pro obsidione [Amovimus hinc vocem terrae, quam pridem Victorius expunxerat ad septem Florentinorum codicum fidem, quibus et nostri omnes concinunt; vixque adduci possum ut credam, a Martianaeo, qui eam retinuit, in mss. potuisse inveniri.], quae ab eo dicitur πολιορκία, fortitudo a Theodotione posita est qui putavit non SAR et SOR (, quod tribulatio, vel Tyrus dicitur, sed SUR legendum: quod proprie refertur ad petram durissimam, quae Graece appellatur ἀκρότομος, et quam nos Latine silicem dicere possumus. Loquamur ergo de singulis.
24 LXX dixerunt: Tyrus et per circuitum terra tua. Videbaturque pendere sententia: addidere ergo de suo, deserta erit: nec error interpretum est, ubi propter verbi ambiguitatem, et tribulatio et Tyrus dici potest. Et est sensus: Super montes Samariae multas populus meus insanias perpetravit: calumniam faciens, et rectum penitus ignorans, et thesaurizans sibi iniquitatem et rapinas: ideo tribulabitur, sive conteretur, et Assyrio exercitu terra circumdabitur eorum, et detrahetur, ait, ex te, o Samaria, o decem tribus, o quondam populus meus, fortitudo tua: et diripientur in aedibus tuis, quae per calumniam ex miserorum lacrymis congregasti.
25 Haeretici quoque aut tribulabuntur in die iudicii, et omnis eorum fortitudo attenuabitur, et diripientur quae habuerant de rapinis, ut liberentur populi quos deceperant: aut certe quotidie per viros ecclesiasticos tribulabuntur, et circumdabuntur testimoniis Scripturarum, et detrahetur ex eis fortitudo syllogismorum, et verborum argutiae quibus suum dogma firmaverant. Et aedes eorum diripientur: ut qui rapti fuerant de Ecclesia, ad Ecclesiam revertantur.
26 (Vers. 12, 13.) Haec dicit Dominus: Quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: sic eruentur filii Israel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasci grabato. LXX: Haec dicit Dominus: Quomodo si avellat pastor de ore leonis duo crura, aut extremum auriculae: sic avellentur filii Israel qui habitant in Samaria contra tribum et in Damasco. In principio Amos, ubi versiculos illos disseruimus: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli, diximus illum artis suae usum esse sermonibus: ut quia pastor gregum nihil terribilius leone cognoverat, iram Domini leonibus compararet.
27 Iuxta hunc ergo sensum etiam nunc de eo quod saepe viderat sumit exemplum, et sic decem tribuum parvas reliquias de Assyriorum narrat manibus eruendas: quomodo si pastor, devoratis omnibus membris, duo crura aut extremum auriculae de leonis faucibus rapiat: positoque comparationis exemplo, ita, inquit, eruentur filii Israel, decem videlicet tribus quae habitant in Samaria, in plaga lectuli et in Damasci grabato. Quod mihi sic explanandum videtur: legimus in Isaia Rasin regem Aram, id est, Syrorum, qui regnabat in Damasco, et Phacee filium Romeliae regem Israel, inito foedere, contra Iudam venisse pugnantes [Isai. VII]: de quibus Dominus praecipit Achaz regi Iudae et Ierusalem ne timeat duos semiustos torres: quando in signum plenae libertatis, Virginis ei et conceptus et partus ostenditur.
28 Filii ergo Samariae habitant in regione et plaga lectuli, requiescentes in Syrorum auxilio, et in Damasci grabato sibi victoriam pollicentes: ut quomodo qui fessus est, refocillatur in lectulo: sic illi fractas vires vicinae gentis auxilio roborarent. Unde et in eodem Isaia per typum dicitur futurorum, quod nasciturus sit puer, qui priusquam sciat patrem et matrem vocare, accipiat spolia Samariae et virtutem Damasci, quae scilicet contra Ierusalem, iunctis viribus, dimicabant . Pro plaga lectuli et Damasci grabato, Septuaginta transtulerunt contra tribum et in Damasco: ut iuxta tropologiam referamus tribum ad Iudam, et Damascum ad vocationem gentium: de quibus unus grex factus est Domini: cuius saepe oves leonum feritas laniat: de quorum faucibus vix duo crura aut extremum aufertur auriculae.
29 In crure via ostenditur doctrinarum, in aure sacramenta dictorum. Unde et apostoli absque calciamentis et ulla mortui animalis pellicula nudis pedibus iubentur [Al. iubebantur] incedere [Matth. X]. Et ad credentes dicitur: Qui habet aures audiendi audiat [Luc. VIII, 8]. In Apocalypsi quoque Ioannis legimus: Qui habet aures audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis [Apoc. II, 7]. Et manifestius per prophetam: Ponite, inquit, sermones vestros in auribus cordis vestri. Hoc iter tam haeretici quam magistri eorum daemones impedire festinant, et intexere retibus, ut in via quae Christus est, corruamus.
30 Sed si venerit vir ecclesiasticus et homo Dei, et Samson, qui interpretatur sol, leonem interficit: descendensque in inferni lacum, qui aquas refrigerat, tempore nivis, tempestatis, et hyemis, suffocat leonem: ut securo pede et tutis auribus Dominum sequi et verba eius audire valeamus.
31 (Vers. 14, 15.) Audite et contestamini in domo Iacob, dicit Dominus Deus exercituum, quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israel super eum, visitabo et super altaria Bethel: et amputabuntur cornua altaris, et cadent in terram: et percutiam domum hyemalem cum domo aestiva, et peribunt domus eburneae: et dissipabuntur aedes multae, dicit Dominus. LXX: Sacerdotes, audite: contestamini domum Iacob, dicit Dominus Deus omnipotens: quia in die qua ulciscar iniquitates Israel super eum, ulciscar et super altaria Bethel: et suffodientur cornua altaris, et cadent super terram. Confundam et percutiam domum pinnatam super domum aestivam, et peribunt domus eburneae, et adiicientur domus aliae multae, dicit Dominus. Quod in principio capituli iuxta Septuaginta positum est, sacerdotes, in Hebraico non habetur, sed pro hoc verbo legitur ARES, quod Aquila interpretatus est grabatum; et puto Septuaginta ipsum verbum posuisse Hebraicum, quod quidam non intelligentes pro ARES legerunt ἱερεῖς, id est, sacerdotes. Praecipit autem sermo propheticus ut primum audiant, deinde contestentur in domo Iacob, id est, in decem tribubus quae Dominus dixerit.
32 Cum coepero, inquit, visitare praevaricationes, vel impietates domus Israel, et ei reddere quae meretur, et captivitatis tempus advenerit: tunc destruentur altaria Bethel, ubi erant aurei vituli, et amputabuntur cornua altaris, quod, Ieroboam quoque manum extendente, diruptum est [III Reg. XIII]; et ruent in terram, Assyrio vastante, confracta.
33 Et percutiam, inquit, domum hyemalem cum domo aestiva, quod simpliciter iuxta litteram accipere possumus: tantarum eos fuisse opum, ut duplices haberent domos, hyemales et aestivas, quarum aliae versae essent ad Aquilonem, aliae ad Austrum, ut pro varietate temporum, frigoris et caloris, coelique temperiem, providerent.
34 Possumus domum hyemalem appellare regnum Israel, in qua frigus erat religionis et cultus Dei, variique ventorum turbines, et saeva tempestas; et domum aestivam, Iudam et Ierusalem, in qua erat templum, et offerebantur holocausta mane et vesperi, et vigebat calor religionis. Et peribunt, ait, domus eburneae: quod et iuxta historiam stare potest.
35 Legimus enim Achab regem Israel tantis fluxisse deliciis, ut domum sibi eburneam fecerit [III Reg. XXII]. Pro eburneis, domos dentis, id est elephantinas in Hebraeo invenimus. De quibus et in quadragesimo quarto psalmo scriptum est: A domibus eburneis: ex quibus delectaverunt te filiae regum in honore tuo. Quando visitare coeperit Dominus praevaricationes Israel, qui prius Deum mente cernebat, visitabit et super altaria Bethel: non unum altare, quod habet Ecclesia, sed altaria haereticorum plurima. Tot enim habent altaria, quot schismata. Amputabit et cornua altaris, quod per superbiam unum se habere iactant.
36 Cadentque eorum cornua, id est, arrogantia in terram; et percutiet domum hyemalem, eos haereticos qui laborant continentia et ieiuniis, xerophagiis, chameuniis, e quibus Tatianus est et Manichaeus. Et domum aestivam, ut Nicolaitas et Eunomianos, et veteris haereseos novos sectatores, qui propter ventris ingluviem, omnem recipiunt voluptatem.
37 Et peribunt domus eburneae, quae artifici dente et rhetorici nitoris splendore compositae sunt. Et dissipabuntur aedes multae, quae in toto orbe dispersae sunt. Una enim veritate surgente, multa mendacia destruentur. Pro domo hyemali, οἶκον τὸν περίπτερον, Septuaginta transtulerunt: quod nos interpretati sumus, pinnatam, eo quod ostiola habeat per fenestras, et quasi pinnas ad magnitudinem frigoris repellendam.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Amos, , II <<<    
monumenta.ch > Hieronymus > 3