monumenta.ch > Hieronymus > 2
Hieronymus, in Amos, , I <<<     >>> III

Hieronymus, Commentarii, in Amos, 1, Caput II

1 (Vers. 1 seqq.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Moab: et super quatuor non convertam eum: eo quod incenderit ossa regis Idumaeae usque ad [Al. in] cinerem. Et mittam ignem in Moab, et devorabit aedes Carioth: et morietur in sonitu Moab in clangore tubae: et disperdam iudicem [Al. de] in medio eius, et omnes principes eius interficiam cum eo, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Moab et super quatuor non aversabor eos [Al. eum]: pro eo quod incenderit ossa regis Idumaeae in cinerem: et emittam ignem in Moab, et devorabit fundamenta civitatum eius, et morietur in infirmitate Moab cum clamore, et cum voce tubae: et disperdam iudicem ex ea, et omnes principes eius interficiam [Addit Cistersiens. ms. cum eo, quae verba in plerisque etiam Graecis codd. reperiuntur.], dicit Dominus. Non solum filii Ammon, sed et Moab de Lot semine procreatus est, qui fratris Abraham filius fuit.
2 Et ut ostendat se Deus omnium Dominum, et cunctas animas ad suum, qui earum conditor est, imperium pertinere, regis quoque Idumaeorum iniuriam vindicat, immo scelus quod in eum a Moabitis perpetratum est, ut ossa eius usque ad cinerem concremarent, et saevitiam suam et rabiem nec in morte finirent. Tradunt Hebraei, ossa regis Idumaeae iam sepulti, qui cum Ioram rege Israel et Iosaphat rege Iuda ascenderat adversum Moab, in ultionem doloris a Moabitis postea convulsa atque succensa [IV Reg. III]. Ob hanc ergo, inquiunt, causam Deus missurum esse se dicit ignem in Moab, vel metropolim Moabitarum, a qua tota est appellata provincia, vel universam provinciam, ut devoret [Al. devoraret] aedes Carioth, quod nomen est civitatis: licet Septuaginta urbium eius interpretati sint, id est Moab: periturumque in sonitu et in ululatu vincentis exercitus: quorum Hebraice alterum dicitur SAON, alterum [Duo mss., Thruah et Suphar.] THERUA: et in clangore tubae sive buccinae, hoc enim SOPHAR significat.
3 Cumque perierit Moab; vanum erit principum iudicumque consilium, urbibus pariter ducibusque subversis. Quomodo autem non oportet transferre captivitatem perfectam, sive Salomonis, et concludere eam in Idumaea, ut de excelsis atque coelestibus humiles faciat atque terrenos, quod Gaza et Tyrus fecisse memorantur: sic ossa regis Idumaeae comburere non debemus, et in cinerem favillamque dissolvere. Iudaei transferunt intelligentiam spiritalem in carnes Idumaeas: sensumque regium, qui versatur in littera, et est solidissimus atque firmissimus, genealogiis quibusdam et traditionibus superfluis enervant atque comminuunt, et in pulverem redigunt; et non solum illi hoc faciunt, sed omnes haeretici, qui volunt in modum humanae similitudinis sedere Deum in solio excelso et elevato, et pedes ponere super terram, ne scilicet pendeant: habere nasum, quo odoretur odorem bonae fragrantiae: oculos, quibus videat: manus, per quas operetur: pedes, per quos ambulet: aures, quibus audiat: os, quo loquatur: dentes, quibus cibos conterat.
4 Qui legit introiisse Iudam ad Thamar meretricem et ex ea duos filios procreasse [Genes. XXXVIII]: si turpitudinem sequatur litterae, et non ascendat ad decorem intelligentiae spiritalis, comburet [Al. comburit] ossa regis Idumaeae. Qui putat Osee accepisse uxorem fornicariam (Osee I), et nihil plus sentit in dicto, quam verbis simplicibus continetur, ossa comburet regis Idumaeae.
5 Et idcirco mittet Dominus ignem in Moab, qui interpretatur ex patre, eo quod natus quidem sit ex Deo, sed eum reliquerit. Et devorabit civitates, sive oppida eius, quod interpretatur Carioth. Unde et Cariathiarim in linguam nostram vertitur, villa silvarum. Et non aliter morietur Moab, nisi in clamore, et sonitu, et ululatu, et clangore buccinae, ut excelsis sensibus opprimantur, quae in sanctis libris clangoribus buccinae comparantur. Tunc et iudices et principes, et omnes qui praesunt terrenis operibus, destruit sermo divinus, et praecipit Ecclesiae doctoribus: In montem excelsum ascende qui evangelizas Sion, exalta vocem tuam qui praedicas Ierusalem [Isai. XL, 9].
6 (Vers. 4, 5.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Iuda, et super quatuor non convertam eum: eo quod abiecerit legem Domini, et mandata eius non custodierit: deceperunt enim eos idola sua post quae abierant patres eorum, et mittam ignem in Iuda, et devorabit aedes Ierusalem. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus filiorum Iuda, et super quatuor non aversabor eos: quia repulerunt legem Domini, et praecepta illius non custodierunt, et decepti sunt in vanitatibus suis, [Iterum Cisterc. ms. hic supplet, quas fecerunt, et quas, etc., quae quidem et in Graecis plerisque codicibus verba sunt, ἃ ἐποίησαν: desunt vero in Aldino.] quas secuti sunt patres eorum: et emittam ignem in Iuda, et devorabit fundamenta Ierusalem. Caeteris supradictis urbibus, gentibusque Damasco et Azoto, Ascaloni, Gazae, Accaron, et reliquis oppidis Palaestinorum, Tyro quoque et Idumaeae, et filiis Ammon et Moab non exprobrat quod legem Dei abiecerint, et illius mandata contempserint; non enim habuerunt scriptam legem, sed naturalem. Unde dicit eos violasse viscera propria et viscera misericordiae, et contrivisse in plaustris ferreis praegnantes Galaad, et transtulisse captivitatem Salomonis, sive perfectam, et conclusisse in Idumaea, nec esse recordatos foederis patrum suorum, et persecutos esse in gladio fratrem suum: et in tantam non dico crudelitatem, sed rabiem prorupisse, ut incenderent ossa regis Idumaeae, et non paterentur mortem esse omnium extremum malorum.
7 Iudas autem, in quo illo tempore, quo haec dicebantur, erat Dei religio et templum et caeremoniae, qui acceperat legem, et praecepta, et iudicia, et testimonia, atque mandata (super quorum differentia in decimo octavo psalmo, et in centesimo decimo octavo plenius disputatur), increpatur a Domino atque convincitur, et digna supplicia recepturus est, quare abiecerit legem eius, et mandata illius non custodierit. Quae quia abiecit atque contempsit, ordine et via deceperunt eum idola sua.
8 Non enim poterat ante ab idolis decipi, nisi legem Domini repulisset, et mandata illius non fecisset. Haec sunt idola post quae abierunt patres eorum in Aegypto, Aegyptii bovis simulacra fingentes, et adorantes Beelphegor, et colentes Astaroth et Baalim. Unde Dominus comminatur etiam in Iudam se ignem esse missurum, qui devoret aedes, et fundamenta Ierusalem: non illius in qua pacis visio commoratur, sed earum quae sub nomine Ierusalem in diversis urbibus surrexerunt. Quidquid de Iuda diximus, refertur ad Ecclesiam, in qua est vera confessio, et pax Domini, et visio veritatis. Et ideo [Al. in eo] arguitur, quod legem Dei contempserit, et eius mandata non fecerit, et unusquisque adorans vitia sua atque peccata, Deum coeperit habere a quo victus est, dicente Petro apostolo: A quo enim quis superatur, huius et servus est [II Petr. II, 19]. Avarus aurum, gulosus ventrem, libidinosus penem et Beelphegor colit: lasciva mulier, quae cum sit in deliciis vivens, mortua est, adorat venerias voluptates.
9 Unde mittet Dominus ignem in Iuda, et devorabit aedes pessimas, et fundamenta vitiosa, quae Ierusalem gloriam perdiderunt; simulque discimus Creatorem omnium, non solum Iudae et Israel, sed universarum gentium habere curam, et iuxta Apostolum, eos qui sine lege peccaverunt, perire sine lege, et qui in lege commisere delicta, lege Domini iudicari [Rom. II].
10 (Vers. 6 seqq.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Israel, et super quatuor non convertam eum: pro eo quod vendiderit argento [Vulg. pro argento] iustum, et pauperem pro calciamentis, qui conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et viam humilium [Quod Victor. ad Vulgatae dumtaxat exemplum, ut idem servaretur tempus, rescripsit, declinant, pro declinabant, nunc ex Hieronymianis quoque mss. asserimus: in quorum uno Cisterc. paulo post, violarent, cum Vulgata legitur pro polluerent.] declinant, et filius et pater eius introierunt [Vulg. abierunt] ad puellam, ut polluerent nomen sanctum meum, et super vestimentis pigneratis accubuere iuxta omne altare, et vinum damnatorum bibebant in domo Dei sui. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Israel, et super quatuor non aversabor eos [Al. eum]: pro eo quod vendiderit argento iustum, et pauperem propter calciamenta, quae calcant super pulverem terrae: et [Vocem, pugno, Cisterc. ms. non agnoscit; in Graeco tamen est ἐκονδύλιζον: quod est, pugnis verberabant.] pugno percutiebant capita pauperum, et viam humilium declinabant, et filius et pater eius ingrediebantur ad eamdem puellam, ut contaminarent nomen Dei sui: et vestimenta sua alligantes funibus, faciebant umbracula iuxta altare, et vinum de calumniis bibebant in domo Dei sui. Idcirco ponit novissimum Israel, id est, decem tribus, quoniam prope omnia quae sequuntur, ad ipsum scripta praediximus, ut sub uno textu sermo propheticus libri ordinem contineret.
11 Primum ergo eorum scelus est, sive impietas, in tribus criminibus enumerata, vel quatuor, quod propter pecuniam hominem vendiderint, et hominem iustum, qui in eo admirabilior est, quod nec paupertate superatus est, ut iniquum aliquid faceret: et si quidem pauperem iustum famis necessitate compulsi pretio vendidissent; esset aliqua sceleris excusatio: nunc autem pro re vilissima, calciamentis, quibus pulverem calcant et fimum, pretiosam animam hominis vendiderunt.
12 Isti, iuxta Septuaginta, percutiunt in capite pauperem; secundum Hebraicum, conterunt super pulverem terrae capita pauperum, et in tantam elevantur superbiam, ut nolint cum hominibus ambulare. Et ne parvum videretur hoc facinus, filius et pater ad unam ingressi sunt puellam, ut nomen Dei sanctum violarent. Quidquid ergo fit turpiter, ad Dei refertur iniuriam qui dicit: Per vos nomen meum blasphematur in gentibus [II Petr. II, 2]. Hoc est quod et Apostolus scribit ad Corinthios: Omnino auditur in vobis fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes quidem, ita ut uxorem patris habeat aliquis. Et vos inflati estis, et non potius luxistis, ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit [II Cor. V, 1, 2]. Crebro evenit, ut pater filii sui uxorem, [Interserunt, quibus utimur, mss., id est, qua quidem suffecta vocula, sensus utcumque constat. Verum quod subdit, utrumque in Lege prohiberi, sive ut in iisdem est mss. quorum in Lege utrumque prohibetur, idque reipsa praefert Levitici locus, pro diversis accipi debere, manifesto liquet, cum tamen econtrario hic unum atque idem sit, si pater filii sui uxorem, et socer polluat nurum. Quamobrem facile assentiar Victorio corrigenti, ut filius patris sui uxorem, socer, etc.] socer polluat nurum, quod in Lege utrumque prohibetur: Turpitudinem patris tui non revelabis, et turpitudinem nurus tuae non discooperies [Levit. XVIII, 7]. Habet itaque et littera utilitatem maximam si servetur.
13 Et quia omne flagitium, si terminum pudoris excesserit, crimina anget criminibus, et semper ad deteriora procedit, etiam super vestimentis pigneratis [Al. oppigneratis] accubuere decem tribus iuxta omne altare, quod ita interpretantur Hebraei: Super vestimentis eorum, qui ad idola ire nolebant, et quae vi extorserant epulantes in idolio, accubabant.
14 Secundum Septuaginta autem tantus erat contemptus in Deum, ut vestimenta sua in quibus dormiunt, vel in quibus fornicantur, iuxta altare funibus extenderent, et facerent παραπετάσματα, id est velamina, quo fornicantes in Templo nullus aspicere posset: et ebrietati et libidini servientes etiam ipsum vinum quod bibebant, non de proprio labore, sed de calumniis emerent: et hoc faciebant in fano dei sui, ut quos putabant deos, turpitudine ac stupris polluerent.
15 Haec loquuntur, et sic edisserunt, qui simplicem sequuntur historiam. Nos autem, qui in Osee docuimus, sub nomine Israelis, et Samariae, et Ephraim, et filiorum Ioseph (de qua tribu fuit Ieroboam, qui a regno David et Ierusalem, et templo Dei populum segregavit [III Reg. XII], haereticos significari: etiam nunc post Iudam et Ierusalem, quae interpretatur Ecclesia, intelligamus ad haereticos sermonem dirigi propheticum, qui vendunt virum sanctum iustumque, sed pauperem, pro pecunia.
16 Vir pauper et iustus, ille est ecclesiasticus, qui non habet scientiam Scripturarum, sed simplicitate contentus, facit mandata, quae iussa sunt, de quo scriptum est: Pauper non sustinet comminationem [Prov. XIII, 8]. Et ad Galatas: Tantum ut pauperum memores essemus [Gal. II, 10]. Haec omnes haeretici pro divitiis faciunt, et pro calciamentis, quibus calcant pulverem terrae: quia enim non possunt nudis pedibus stare super terram sanctam (in qua stetit Moyses, et Iesus filius Nave [Exod. III] [Ios. V]: unde apostoli nudis pedibus iubentur incedere [Luc. X], ne quid mortis habeant et pellium, quae referuntur ad carnes), ideo percutiunt in capite pauperes.
17 Et Salvator discipulis praecepit, ut si forte, quoniam adhuc versabantur in terra, mortale quid in eorum operibus adhaesisset, excuterent pulverem de pedibus suis [Mat. X] [Marc. V]. Percutiunt autem haeretici capita pauperum, quamquam hoc in Hebraico non legitur [Al. legatur]: quia viam humilium declinaverunt. Via humilium illa est, quae dicit: Ego sum via, vita et veritas [Ioan. XIV, 6], quae nos provocat, ut ambulemus per eam, et dicit: Venite ad me, omnes, qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos [Matth. XI, 28]. Omnes autem haereticorum principes intumescunt superbia, de quibus et Apostolus loquitur: Ne inflatus incidat in iudicium diaboli [I Tim. III, 6], qui dicit: In coelum ascendam, super sidera coeli ponam nidum meum; ero similis Altissimo [Isai. XIV]. Unde et superbis haereticis Deus resistit: humilibus autem Ecclesiasticis dat gratiam [Iacob. IV]. Filius quoque et pater introierunt ad unam puellam, ut violarent atque polluerent nomen sanctum Dei. Patrem nostrum esse populum Iudaeorum, saepe legimus, dicente Paulo: Nolo vos ignorare, fratres, quod patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes per mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari [I Cor. X, 1, 2]. Et in alio loco: Interroga patres tuos, et annuntiabunt tibi: seniores tuos, et dicent tibi [Deut. XXXII, 7]. Et rursum: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii [Psal. XLIV, 17]. Unde et Ecclesia gentium loquitur: Filii matris meae pugnaverunt contra me [Cant. I, 5]. Nos ergo filii sumus, et pater populus Iudaeorum.
18 Peccamus et scelus committimus, quando ad observationem sabbati circumcisionis iniuriam, caeremonias legis abolitae cum parente nostro ingredimur, quibus dicit Apostolus: Ecce ego Paulus dico vobis: quia si circumcidamini, Christus vobis nihil prodest [Galat. V, 2, 4]. Et iterum: Qui in lege iustificantur, a gratia exciderunt. Qui ita ingreditur Ecclesiam, ut Legem servet in Evangelio, iste cum patre ingreditur ad puellam, et committit stuprum, et violat nomen Domini. Unde qui dicunt non nocere Iudaeis post adventum Christi, si ita credant in Dominum, ut Legis quoque praecepta custodiant, patrem et filium una fornicatione contaminant.
19 Sed et vestimenta sua ligantes funibus, velamina faciunt iuxta altare, praetendentes fidem Christi. Quotquot enim in Christo baptizati sunt, Christum induerunt [Galat. III], et vestimenta sua, quae peccatorum funibus ligaverunt, opponunt oculis videntium, ne eorum cernantur flagitia: ut qui altare respicit, stuprum non suspicetur. Hoc faciunt omnes haeretici sub Christiano nomine fornicantes, et erroribus suis atque mendaciis obtendentes testimonia Scripturarum.
20 Unde et apostoli vestimentis suis straverunt pullum asinae, ut mollius sederet Dominus [Mat. XXI], et ex Lege ac Prophetis stratam calcaret viam. Econtrario haeretici non substernunt vestigiis Salvatoris vestimenta sua; sed ligant ea iuxta altare, et praetendunt peccatis suis, ut bibant vinum de calumnia, sive damnatorum, qui ex eo quod egressi sint de Ecclesia, damnati sunt.
21 Hoc vinum est Sodomorum, furoris draconum et aspidum, quod qui biberit, sanari non poterit. Bibunt autem vinum non in domo Dei, ubi templum est et Ierusalem; sed in domo Dei sui, quem sibi artifici sermone finxerunt.
22 (Vers. 9 seqq.) Ego autem exterminavi Amorrhaeum a facie eorum, cuius altitudo cedrorum altitudo eius, et fortis ipse quasi quercus: et contrivi fructum eius desuper, et radices eius subter. Ego sum qui ascendere vos feci de terra Aegypti, et eduxi [Vulg. duxi] vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaei: et suscitavi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris Nazaraeos. LXX: Ego autem abstuli Amorrhaeum a facie eorum: cuius erat sicut altitudo cedri sublimitas eius, et fortis quasi quercus: et arefeci fructum eius desuper, et radices eius deorsum.
23 Ego eduxi vos de terra Aegypti, et circumduxi vos in deserto quadraginta annis, ut possideretis terram Amorrhaeorum: et assumpsi de filiis vestris in prophetas, et de iuvenibus vestris in sanctificationem. Vos quidem vendidistis argento iustum et pauperem pro calciamentis, percutientes eius caput, sive conterentes in pulvere capita pauperum, et viam humilium declinastis [Al. declinantes], intantum ut pater et filius ad unam introirent puellam, et violarent sive polluerent nomen sanctum meum, et vestimenta vestra lupanaribus et fornicatione polluta, peccatorum vinculis nexuistis: ita ut in loco sancto committeretis adulterium, et ebrietati iniustitiam copulantes, vinum biberetis alienum, et hoc faceretis in domo Dei vestri.
24 Ego autem econtrario pro malis vestris, quae mihi reddidistis, vobis tribui bona, ut exterminarem, egredientibus vobis de Aegypto, ante faciem vestram, Seon regem Amorrhaeorum, qui tam excelsus erat et fortis quasi cedrus et quercus, et contrivi eius fructum desuper, et radices deorsum. Ego vos eduxi de Aegypto [Deut. XXIX], et per quadraginta annos longo ad terram sanctam feci pervenire circumitu, ut possideretis terram Amorrhaei, de qua supra diximus: quam divisit Moyses filiis Ruben et Gad, et dimidiae tribui Manasse [Num. XXXII]; et post tanta beneficia etiam hoc addidi, ut de filiis vestris assumerem mihi prophetas, et de iuvenibus vestris, sive electis, facerem Nazaraeos, quos Septuaginta interpretati sunt sanctificatos. Neque vero ubi de laudibus dicitur Dei, historiae ordo servandus est; sed frequenter evenit ut quae prima facta sunt, extrema dicantur, et quae novissima, referantur ad prima.
25 Quod septuagesimus septimus psalmus, et centesimus quartus, ubi signorum potentia, non ordo describitur, docere nos poterunt, et tituli psalmorum, de quibus duo tantum ponamus exempla, tertii psalmi, et quinquagesimi primi, ubi quae prius facta sunt, narrantur extrema, et quae extrema legimus, referuntur in principio. Ante enim de Doec Idumaeo scriptum legimus in Regum volumine [I Reg. XXI ] [et XXII], qui titulus est quinquagesimi primi psalmi, quam Absalon contra patrem surgeret [II Reg. XV], quod in tertii psalmi titulo praenotatur.
26 Itaque et Amorrhaeus novissimus exterminatus est, sive deletus, quod nunc primum refertur, et quod ascendere eos fecit de terra Aegypti, et reduxit in eremum per quadraginta annos, in principio factum legimus [II Reg. XXI], quae hic ultima dicuntur ordine commutato. Prius ergo quam educeret nos Deus de terra Aegypti, de fornace ferrea, exterminavit ante faciem nostram Amorrhaeum, qui dicitur amarus, sive λαλητὸς, id est, loquens, sive famosus, et frequenti sermone celebratus.
27 Hic autem Amorrhaeus et rex Amorrhaeorum appellatur Seon, arbor infructuosa et sterilis, non quod fructus non faciat; sed malos afferat fructus, de quibus dicitur: Omnis arbor quae non facit fructus bonos, excidetur et in ignem mittetur [Matth. III, 10 ] [et VII, 19]. Et de pseudoprophetis legimus: Qui veniunt in vestimentis [Al. vestitu] ovium, et intus sunt lupi rapaces, ex fructibus eorum cognoscetis eos [Matth. VII, 15, 16]: ex malis videlicet fructibus.
28 Sive igitur fructum non faciat; sive faciat, sed non bonum: infructuosa arbor appellatur. Iste Seon, de quo scriptum est: Iam securis ad radices arborum posita est [Luc. III, 9], quia infructuosa arbor fuit, Domino percutiente, succisus est, cuius altitudo cedrorum altitudini comparatur, de quibus legimus: Vidi impium exaltatum et elevatum sicut cedros Libani: et transivi, et ecce non erat; et quaesivi eum, et non est inventus locus eius [Ps. XXXVI, 35, 36]. Et pulchre transisse se dicit, quia ei qui transit de saeculo, et dicere potest: Transiens videbo visionem hanc magnam [Exod. III, 3], aufertur cedrus, et locus superbiae non poterit inveniri. Fortitudo quoque eius, quasi quercus arboris durissimae atque fortissimae.
29 Ex cuius vocabulo Philo, vir disertissimus Hebraeorum, Esau appellatum putat δρύινον, id est, quercinum et roboreum: licet et Esau possit ποίημα, id est, factura intelligi, ut ad mala opera referatur.
30 De hoc forti atque robusto [Hic post Victorium vocem Dominus: supra ubi Psal. XXXVI laudat, verbum legimus, et passim eiusmodi alia contextui necessaria ex mss. restituimus.] Dominus loquitur in Evangelio: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia [Al. ea] quae possidet: si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius auferet [Al. aufert], in quibus confidebat, et spolia eius distribuet [Al. distribuit]. Nobisque praestitit Dominus, ut fructus huius Amorrhaei Seon, quem interpretari infructuosam arborem diximus, quia mali erant, contereret desuper, et auferret, ne quis bonos aestimans, comederet et periret. Radices quoque illius succidit atque comminuit, ut nihil postea malae arboris pullularet.
31 Ipse Dominus fecit nos exire de saeculo, et per annos quadraginta, qui numerus semper afflictionis et ieiunii luctus est et doloris, per tribulationes et angustias pervenire in terram sanctam, ut possideremus primum terram Amorrhaei, et illius quondam regio fieret nostra possessio, et postea suscitaret de filiis nostris Prophetas, omnes sanctos viros, qui acceperunt spiritum prophetalem, de quibus in prima Epistola ad Corinthios plenius legimus [I Cor. XIV]. Et de iuvenibus [Martian. vestris, pro nostris: quidam mss. neutrum sciunt.] nostris, vel electis, assumeret Nazaraeos et sanctificatos, qui Deo animas suas immolantes, vinum quod inebriare potest, et statum mentis evertere, non attingunt: ut habeant comam Samson, in cuius capite (quia caput viri Christus est) fortitudo et victoria consistebat [Iudic. XVI].
32 (Vers. 12.) Numquid non est ita, filii Israel, dicit Dominus, et propinabatis Nazaraeis vinum et prophetis mandabatis, dicentes: Ne prophetetis. [Deerant verba, LXX similiter, quae nostri supplent mss.] LXX similiter. Me vobis tanta praestante beneficia, ut adversarios vestros interficerem, et terram eorum vobis traderem, et de filiis vestris ac iuvenibus prophetas eligerem et Nazaraeos, meoque cultui consecrarem. Numquid potestis dicere quod ista non fecerim, et meam erga vos clementiam, per quam vivitis, denegarim? Qui in tantam rabiem prorupistis, ut inebriaretis Nazaraeos meos vino, quibus lege praeceptum est, ut omne quod inebriare potest, non bibant [Num. VI]: et prophetis mandaretis, ne in meo nomine prophetarent.
33 Quod et Amos prophetae, quem nunc habemus in manibus, praecepit Amasias sacerdos Bethel: et Ieremiae a rege mandatum est, ne verbis Domini loqueretur ad populum, intantum ut etiam sermones eius ignibus concremaret. De hoc loco haeresim suam Tatianus, Encratitarum princeps, struere nititur, vinum asserens non bibendum, cum et lege praeceptum sit, ne Nazaraei bibant vinum, et nunc accusentur a propheta, qui propinent Nazaraeis vinum.
34 Qui si litteram sequuntur in omnibus, et Iudaicas fabulas Ecclesiis ingerunt Christi, ergo et comam nutrire debent, et uvam passam ac viridem non comedere, et super matre et patre mortuis non ingredi; et si forte haec fecerint et fuerint humana vel fragilitate, vel necessitate superati, radant capita, et irriti sint omnes dies consecrationis et laboris eorum.
35 Quod si haec non faciunt, neque possunt more Iudaicorum cauponum miscere aquam vino, umbras veritati, Evangelii gratiae Legis necessitatem, ebrietatem illam intelligant, qua curis saecularibus inebriatur et obruitur animae vigor, et illos prophetis mandare, dicentes: Ne prophetetis, qui, livore superati, prohibent eruditos viros doctrinae proferre sermonem.
36 Et dicente Domino: Vade et dic populo huic [Is. VI, 9], illi econtrario iubent, ne loquaris in nomine Domini, maxime si ille qui doceat, non turpi lucro et gloriae atque iactantiae, sed utilitati legentium audientiumque provideat.
37 (Vers. 13 seqq.) Ecce ego stridebo subter vos, sicut stridet plaustrum onustum feno, et peribit fuga a veloce, et fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes, nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. LXX: Quapropter ecce ego volvam subter vos sicut volvitur plaustrum plenum stipula, et peribit fuga a cursore, et fortis non obtinebit fortitudinem suam, et pugnator non salvabit animam suam, et sagittarius non sustinebit, et velox pedibus salvari non poterit, et eques non salvabit animam suam, [Mirum hoc loco, quantum ipsa ab invicem dissentiant Graeca exemplaria. Quamquam fere Alexandrino isthaec adhaeret interpretatio, verba tamen, et inventum cor eius inter potentes, in Cist. ms. non sunt.] et inventum cor eius inter potentes, et nudus fugiet in die illa, dicit Dominus. Me vobis praestante beneficia, et educente vos de terra Aegypti, et interficiente ante faciem vestram Amorrhaeum, ut possideretis terram eius, et suscitante de filiis vestris prophetas, et de iuvenibus vestris Nazaraeos, vos inebriabatis Nazaraeos meos vino, et prophetis dicebatis: Ne prophetetis.
38 Idcirco sicut plaustrum stipulae vel feni onere praegravatum, stridore et sonitu longe exululat: sic ego peccata vestra ultra non sustinens, et quasi stipulam tradens incendio, clamabo et dicam: Peribit fuga a veloce: quem [Auctori, qui Rufinus audit, tota haec Hebraeorum traditio non magni ponderis dicitur.] Hebraei Ieroboam filium Nabath intelligunt, qui prius in Aegyptum fugerat [III Reg. XI]. Hic autem non ipsos principes, sed domos eorum, et sobolem accipiamus.
39 Et fortis non obtinebit virtutem suam: fortem Basan interpretantur, qui fuit ad bella promptissimus [III Reg. XV]. Et robustus non salvabit animam suam: hunc hic Amri [Al. Omri] sentiunt. Et tenens arcum, non stabit, sive sustinebit: de Iehu filio Namsi [Al. Nemsi], qui Ioram regem Israel sagitta percussit [IV Reg. IX], dictum putant. Et velox pedibus suis non salvabitur: Manahen intelligunt, qui frustra festinans regi Assyriorum dona direxit [IV Reg. XV]: Et ascensor equi non salvabit animam suam: hunc Phacee, filium Romeliae, interpretantur, qui iuncto Aram, id est, Syro, sub rege Achaz Iudaeae multa vastavit.
40 Et robustus corde, inter fortes nudus fugiet in die illa, dicit Dominus . Solus Osee qui ultimus rex decem tribuum fuit, et errantem populum ad Dei cultum revocare conatus est [IV Reg. XVIII], [Martian aei editio addit, quia in hoc non perseveraverit: quae verba neque ullus e nostris mss. neque ipse Victorius novit.] quasi nudus egredietur [Al. egreditur] de incendio.
41 Nudum autem vocat, quia sub ipso decem tribus captae sunt. Hoc Hebraei autumant, et sicut nobis ab ipsis traditum est, nostris fideliter exposuimus. Nunc autem ad nostra redeamus. Volvere se subter eos plaustrum [Al. sicut plaustrum] comminatur Deus, feno vel stipula praegravatum, ut quia frumentum non habent quod in horrea condatur, fenum eorum et stipula incendio concremetur.
42 Hoc est fenum de quo propheta dicit: Fiant sicut fenum aedificiorum, quod priusquam evellatur, exaruit [Ps. CXXVIII, 6]. Et: Omnis caro fenum [Isai. XL, 6]. Stipula autem illa est, super cuius incendio flebiliter propheta complorat, dicens: Heu mihi! quia factus sum sicut qui colligit stipulam in messe, et sicut racemos in vindemia, cum non sit botrus ad manducandum primitiva. Heu mihi! anima [Al. additur mea], quia periit reverens de terra, et qui rectum faciat, in hominibus non est: omnes in sanguine iudicantur [Mich. VII, 1], et reliqua. Hoc est fenum et stipula, de qua et Apostolus loquitur: Ligna, fenum, stipula, uniuscuiusque opus manifestum fiet [I Cor. III]: quoniam in die Domini in igne revelabitur.
43 Plaustrumque quod volvitur, illud est, de quo in Isaia legimus: Conculcabitur [Pro Moabitis, vulgati libri praeferebant Moab sub eo, contradicentibus mss. quibus utimur, et Graeco, καταπατηθήσεται ἡ Μωαβίτις ὃν τρόπον πατοῦσιν, etc. Erat quoque vitiose apud Martian. in area.] Moabitis, sicut conculcatur area in plaustris [Is. XXV, 10]. Et in alio loco: Ponam, inquit, te sicut rotas plaustri novas cum serrarum dentibus, et conteres montes, et comminues colles [Is. XLI, 15]: [Nostri mss. ut postquam, et mox, pereat.] et postquam montes collesque contriveris, periet fuga a veloce, dicente Paulo: Nescitis quia hi, qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus autem accipit bravium [I Cor. IX, 24]. Et in alio loco: Currebatis bene, quis vos impedivit non acquiescere veritati [Gal. V, 7]? Unde et de se timens ait: Non quia iam accepi, aut perfectus sim: curro autem si apprehendam, in quo et apprehensus sum a Christo [Philip. III, 12]. Haec universa faciebat, ne periret fuga a veloce: quamobrem cum iam pervenisset ad calcem, et accepisset bravium victoriae, securus aiebat: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi, de caetero reposita est mihi iustitiae corona, quam reddet mihi Dominus in die illa iustus iudex: non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum eius [II Tim. IV, 7, 8]. Si gradu concito fugerimus, peccatum nos apprehendere non valebit; sin autem ligaverit malitia pedes nostros, loquemur cum propheta ad Deum: Quo ibo a spiritu tuo, et quo a facie tua fugiam [Ps. CXXXVIII, 7]? De malis cursoribus Apostolus loquitur: Non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei [Rom. IX, 16]. Sequitur: Et fortis non obtinebit virtutem suam: non quo fortis sit, sed quo fortem se esse iactitet.
44 Sive qui confidit in fortitudine sua, et non in Dei misericordia, iuxta illud quod scriptum est: Perdam sapientiam sapientium, et intelligentiam prudentium reprobabo [I Cor. II, 19]: non quo perire possit vera sapientia, et veritatis intelligentia reprobari; sed quo eorum pereat sapientia, qui apud se videntur esse sapientes, et in sua eruditione confidunt.
45 Robustus quoque, sive pugnator, qui non salvabit animam suam, ille est qui nequaquam Apostoli possidet armaturam, habens scutum, sed non fidei: accinctus lumbos, sed non in veritate: indutus lorica, sed non iustitiae: portans gladium, sed non salutis [Ephes. VI]. Huiusmodi pugnator non sanctificat praelium, nec Domini potest bella bellare, contra veritatem dimicans pro mendacio.
46 Talis pugnator non potest dicere: Benedictus Dominus Deus meus, qui docet manus meas ad praelium, et digitos meos ad bellum. Misericordia mea et refugium meum [Ps. CXLIII, 1]. Habent et sagittarios haeretici qui frustra tendentes arcum, sagittam Domini sustinere non poterunt, qui loquitur per Isaiam: Ego autem sicut sagitta electa in pharetra Domini [Isai. XLIX, 2]. Isti sunt sagittarii, de quibus et David canit: Ecce peccatores intenderunt arcum, paraverunt sagittas suas in pharetra, ut sagittent in obscuro rectos corde [Ps. X, 2]. Et velox (inquit) pedibus suis non salvabitur, qui propter acumen ingenii discurrit per testimonia Scripturarum, et oratorum eloquentia, vel sophismatibus dialecticorum opprimere nititur veritatem, et in eo praepeditur [Al. praepedietur] et corruet, quia non in Deo, sed in suis pedibus confidit.
47 Ascensor quoque equi non salvabit animam suam, qui ignorat dictum per prophetam: Fallax equus ad salutem [Ps. XXXII, 17]. Et nescit scriptum esse: Dormitaverunt omnes qui ascenderunt equos [Ps. LXXV, 7]. Hic non salvabit animam suam; sed periens audiet: Hi in curribus, et hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus.
48 Isti impediti sunt, et ceciderunt: nos autem surreximus, et erecti sumus [Ps. XIX, 8, 9]. Robustus etiam corde inter fortes nudus fugiet. Qui locus dupliciter exponi potest: Ut aut ideo possit evadere, quia exspoliavit se veterem hominem, et pelliceas tunicas peccatorum, et nulla fuit sarcina praegravatus, aut econtrario, quia nudus est et Christi perdidit vestimentum, de quo in Apostolo dicitur: Induite vos Christum Iesum [Rom. XIII, 14]. Et in alio loco: Siquidem induti non nudi inveniamur [II Cor. V, 3]; nihil ei proderit fortitudo sua; sed in die praelii atque certaminis fugiet persequentes, et absque armatura Apostoli resistere non valens, hostibus terga praebebit.
Hieronymus HOME



Hieronymus, in Amos, , I <<<     >>> III
monumenta.ch > Hieronymus > 2