Hieronymus, Commentarii, in Amos, 1, Caput I
1 | (Vers. 1.). Verba Amos, qui fuit in pastoralibus de Thecue, quae vidit super Israel. Septuaginta autem, nescio quid volentes, interpretati sunt: Sermones Amos, qui facti sunt in Accarim de Thecue, quos vidit pro Ierusalem. Sciendumque hunc prophetam, non pro Ierusalem, quod in Hebraeo penitus non habetur; sed super Israel, id est, |
2 | In diebus Oziae regis Iuda, et in diebus Ieroboam decem tribus quae appellantur Israel, et erant in Samaria, prophetasse. Quod quidem et Aquila et Symmachus et Theodotio similiter transtulerunt. Primus ergo Osee propheta ad decem tribus quae appellantur Ephraim, Samaria, domus Ioseph et Israel, loquitur. |
3 | Secundus Ioel, ad Ierusalem et duas tribus quae vocantur Iuda et Ierusalem et Iacob, profert vaticinium, nullam omnino Israelis faciens mentionem. Tertius Amos, nequaquam ad Ierusalem quae regebatur a tribu Iuda; sed ad Israel in Samaria praedicat. Quod et de toto volumine eius probari potest, et maxime ex eo quod scriptum est: Misit Amasias sacerdos Bethel ad Ieroboam regem Israel, dicens: Rebellavit contra te Amos in medio domus Israel (Amos VII, 10). Et post paululum dixit Amasias ad Amos: Qui vides, gradere, fuge in terram Iuda, et comede ibi panem, et ibi prophetabis, et in Bethel non adiicies ultra ut prophetes, quia sanctificatio regis et domus regni est. Cui respondit Amos: Non eram propheta, nec prophetae filius, sed opilio ruborum mora distringens: tulitque me Dominus cum sequerer gregem, et dixit ad me: Vade, propheta ad populum meum Israel: non utique ad Iudam et Ierusalem, ut male apud Graecos et Latinos habetur, sed ad Israel, id est, decem tribus, quae ob populi multitudinem, pristinum nomen obtinuerant. |
4 | In eo autem loco ubi Septuaginta transtulerunt, in Accarim, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit: in NOCEDIM, quod Aquila vertit ἐν ποιμνιοτρόφοις, id est, in pastoralibus: Symmachus et quinta editio ἐν τοῖς ποιμέσιν, id est, in pastoribus. Et puto propter DALETH et RES litterarum similitudinem hic quoque deceptos, pro NOCEDIM, quasi NOCERIM: et exinde Accarim posuisse sermonem, quamquam in principio nominis NUN littera nullam excusationem relinquat erroris. |
5 | Accarim autem usque in praesentiarum Hebraeum esse non legi. Et qui sterilitatem, id est, στείρωσιν interpretatur, magis ACCARON urbem Philistiim, quam Accarim exprimunt, quae omnino non legitur. Sermones itaque Amos, qui fuit de oppido Thecue ex numero pastorum, quia pastoralis et ipsa est regio, hoc volumine continentur, quos vidit super Israel, non carnis oculis, sed mentis intuitu: quia Prophetae vocabantur videntes; alioquin secundum litteram sermones non videntur, sed audiuntur. Unde et populus videbat vocem Dei, et Moyses tacens loquebatur ad Dominum, quando dicebat ei: Quid clamas ad me [Exod. XIV, 15]? In novo quoque legimus Testamento: Quod vidimus, et audivimus oculis nostris, et manus nostrae palpaverunt de Verbo vitae [Ioan. I, 1]. Verbum enim Dei quod per se invisibile est, vident apostoli, et tractant manibus suis. |
6 | Quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]. Vidit autem hos sermones. filii Ioas regis Israel, ante duos annos terrae motus. Quando apud Assyrios urbesque Ciliciae regnabat Sardanapalus, de quo insignis orator: Turpior, inquit, vitiis, quam nomine. Et apud Latinos Procas Silvius, cui Amulius, expulso Numitore germano, successit in regnum. |
7 | Quo interfecto, congregata pastorum et latronum manu, Romulus sui nominis condidit civitatem. Hic est autem Ozias rex Iuda, cognomento Azarias, qui indebitum sibi sacerdotium vindicare conatus, lepra percussus in fronte est (I [II Paral. XXVI], quando iram Domini non solum poena eius, qui sacrilegus fuit; sed et terrae motus ostendit, quem Hebraei tunc accidisse commemorant. Ieroboam vero non est filius Nabath, qui peccare fecit Israel [III Reg. XII], sed filius Ioas filii Ioathan [Al. Ioachaz et Ioachan], filii Iehu pronepos eiusdem Iehu, sub quo prophetaverunt Osee et Ioel et Amos. |
8 | Igitur interpretatur Ozias κράτος Κυρίου, id est, imperium, vel fortitudo Domini. Ieroboam δικασμὸς λαοῦ, id est, iudicatio, vel causa populi, licet quidam per chi Graecam litteram legentes, divisionem populi, suspicentur. |
9 | Ioas Κυρίου χρόνισμα, id est, Domini mora, sive temporalitas. Verba itaque Amos, quo tempore populus Israel avulsus erat a Domino, et aureis vitulis serviebat, sive avulsus a regno stirpis David, clara voce cecinerunt instar clangentis tubae, quae interpretatur Thecue. Et cecinerunt super Israelem, qui quondam erat rectissimus Dei, id est, εὐθύτατος Θεοῦ. In diebus Oziae regis Iuda, in quo propter templum et sancta sanctorum, fortitudo Domini permanebat, suoque regebat imperio populum confitentem. |
10 | Nomen autem Ieroboam, qui divisionis populi causa exstiterat, significat Israelem longo tempore in idololatriae errore mansisse, priusquam captivitas universa concuteret, quae in duobus annis duplicem ostendit angustiam decem tribuum, ac duarum: ut agentes, si vellent, poenitentiam, motum terrae de caetero non sentirent. |
11 | Haec, Pammachi animo meo charissime, qui ex interpretatione nominis tui, quodam vaticinio futurorum omni arte pugnandi adversum diabolum et contrarias potestates te bellare demonstras, quasi argumentum et ὑπόθεσιν Amos prophetae longo sermone complexus sum. |
12 | Illud breviter admonens, explanationem et huius et Osee et Zachariae prophetarum, me et aliis quidem sanctis viris, sed praecipue sanctae et venerabilis memoriae parenti tuae Paulae, dum viveret, promisisse. Nec multum errare in sponsionis fide, si quod matri pollicitus sum, reddam filio. Verum iam tempus est, ut ipsius Prophetae verba proponens, quid mihi videatur, in singulis edisseram. |
13 | (Vers. 2.) Et dixit: Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam. Et luxerunt speciosa pastorum, et exsiccatus est vertex Carmeli. LXX: Et ait: Dominus de Sion effatus est, et de Ierusalem dedit vocem suam, et luxerunt pascua pastorum, et arefactus est vertex Carmeli. Naturale est, ut omnes artifices suae artis loquantur exemplis, et unusquisque in quo studio trivit aetatem, illius similitudinem proferat: verbi gratia, qui nauta est et gubernator, tristitiam suam comparat tempestati; damnum, naufragium vocat; inimicos suos, ventos contrarios appellat. Rursum prosperitatem et laetitiam, auram placidissimam et secundos nominat ventos; tranquilla maria et aequora, campi similia. |
14 | E regione miles quidquid dixerit, scutum, gladium, loricam, galeam, lanceam, arcum, sagittam, mortem, vulnus, et victoriam sonat. In ore philosophorum semper Socrates et Plato, Xenophon et Theophrastus, Zeno et Aristoteles, Stoici versantur et Peripatetici. Oratores Lysiam et Hyperidem, Periclem et Demosthenem, Gracchos, Catones, Tullios, et Hortensios in coelum laudibus ferunt. |
15 | Poetae, si epici sunt, Homerum atque Virgilium; si lyrici, Pindarum et Flaccum crebro sermone concelebrant. Cur haec dicta sunt? ut scilicet ostendamus etiam Amos prophetam, qui pastor de pastoribus fuit, et pastor non in locis cultis et arboribus ac vineis consitis, aut certe inter silvas et prata virentia, sed in lata eremi vastitate, in qua versatur leonum feritas et interfectio pecorum, artis suae usum esse sermonibus, ut vocem Domini terribilem atque metuendam, rugitum leonum et fremitum nominaret. |
16 | Eversionem Israeliticarum urbium, pastorum solitudini [Al. sollicitudini] et aridirati montium comparans: Dominus, inquit, de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam. Rugiet Hebraice dicitur IESAG: Pulchreque de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam, ubi erat templum et Dei religio, ut doceret, Deum non in Israel urbibus, id est, in Bethel et Dan, ubi erant aurei vituli, nec in metropoli Samaria et Iezrael, sed in vera religione versari, quae illo tempore colebatur in Sion et Ierusalem. Quo rugiente de Sion, et dante vocem suam de Ierusalem (de Sion enim egredietur lex [Isai. II], et verbum Domini de Ierusalem), omnia pastorum et regum Israel speciosa luxerunt, et exsiccatus est vertex Carmeli, qui quondam laetis pascuis abundabat. |
17 | Carmelus Graece dicitur et Latine, Hebraice autem appellatur CHERMEL: et sunt duo montes, qui vocantur hoc nomine. Alter in quo fuit Nabal Carmelus, maritus Abigail ad Australem plagam. Alter iuxta Ptolemaidem, quae prius vocabatur Acho, mari imminens, in quo Elias propheta flexis genibus pluvias impetravit [I Reg. XV]. Si ergo de Chermel dicit, in quo habitavit Nabal, magis pastorum gregibus convenit, quia est iuxta solitudinem [III Reg. 18]. Sin autem de illo, qui vicinus est littori, ad reges et superbiam pertinet regum Israel, quos imminente captivitate, instar montium desertorum dicit esse vastandos. |
18 | Aliter: Cum Dominus de Sion et Ierusalem, de specula Ecclesiae, quae super montem sita latere non potest, et in qua visio pacis est, dederit per vetus et novum Instrumentum, et per doctores Ecclesiasticos vocem suam, et quasi clara buccina insonuerit, tunc omnia speciosa pastorum, id est, doctrina haereticorum, quae pulchro videbatur sermone composita, et cognitio circumcisionis (hoc enim interpretatur CHERMEL [] per quam sibi verae circumcisionis scientiam pollicentur, lugebit atque siccabitur, et populorum millia, quae propter simplicitatem vocantur greges, subita ariditate marcescent. |
19 | (Vers. 3.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eum, eo quod trituraverint in plaustris ferreis Galaad. LXX: Et dixit Dominus: Super tribus impietatibus Damasci, et super quatuor non aversabor eos [Al. eum], pro eo quod secuerunt serris ferreis praegnantes in Galaad. Pro tribulis, quae Hebraice appellantur ARSOTH, et a Theodotione translatae sunt rotae ferreae, quae nos plaustra ferrea intepretati sumus, Septuaginta transtulerunt, serris ferreis. Est autem genus plaustri, quod rotis subter ferreis atque dentatis volvitur, ut, excussis frumentis, stipulam in areis conterat, et in cibos iumentorum propter feni sterilitatem paleas comminuat. |
20 | Rursum ubi in Hebraico habetur BENADAD, et unum nomen est, Septuaginta interpretati sunt, filii Ader, RES et DALETH elementorum falsi similitudine. In eo quoque loco ubi nos diximus, de domo voluptatis, quod Hebraice dicitur MEBBETH EDEN, et omnes similiter transtulerunt, Septuaginta interpretati sunt, ex viris Charran, DALETH mediam nominis litteram RES arbitrantes, et iuxta consuetudinem suam AIN primae Hebraicae litterae, Chi (Χ) Graecum praeponentes. |
21 | Cyrenem etiam quae Hebraice dicitur CIRA, ἐπήκλητον, id est, vocatum, vel nominatum transtulerunt, propter verbi similitudinem, quia CARAE, vocatio dici potest, et nomen proprium, appellativum intellexerunt. |
22 | De causis diversae translationis breviter diximus: nunc ad sensum eorum quae dicta sunt transeamus. Primum adversum Damascum, in qua regnabat Azael, sermo Dei dirigitur, qui eo tempore quo Amos prophetabat, graviter urgebat Israel, id est, decem tribus: intantum ut, superato Achab rege Israel in Ramoth Galaad, omnem regionem quae appellabatur Galaad, et in haereditatem cesserat dimidiae tribui Manasse, instar tribularum frumentum in areis triturantium iugularet atque contereret. |
23 | Quod plenius Elisaeus propheta in Regum volumine loquitur, ubi scriptum legimus: Stetitque cum eo, et conturbatus est usque ad suffusionem vultus: flevitque vir Dei. Cui Azael ait: Quare dominus meus flet? Et [Al. at] ille respondit: Quia scio quae facturus sis filiis Israel mala. |
24 | Civitates eorum munitas igne succendes, et iuvenes eorum interficies gladio, et parvulos elides, et praegnantes divides. Dixitque Azael: Quid sum enim servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Elisaeus: Ostendit mihi Dominus te regem Syriae fore [IV Reg. VIII, 11 seqq.]. Quod autem sequitur in propheta. |
25 | (Vers. 4.) Et mittam ignem in domum Azael, et devorabit domos Benadad. Et conteram vectem Damasci, et disperdam habitatores de campo idoli. LXX: Et emittam ignem in domum Azael, et devorabit fundamenta filii Ader, et conteram vectes Damasci, et disperdam habitatores de campo ὢν. Dat intelligentiam, quod Azael, regnantibus Ozia et Ieroboam, iam in Syria mortuus erat, et ei in regnum successerat filius suus Benadad, a quo omnes postea reges Aram, id est, Syriae et Damasci, Benadad vocabulum possederunt. |
26 | Unde pulchre non dixit, mittam ignem in Azael, sed in domum Azael, id est, in domum eius regiam, cui Benadad filius eo tempore praeerat. Et conteram, inquit, vectes Damasci, et disperdam habitatores de campo idoli. Omnem videlicet Syrorum fortitudinem [Al. multitudinem], quae veluti quodam plaustro et vectibus adversariorum impetus submovebat. |
27 | Campum autem idoli quod Hebraice dicitur AVEN, et Septuaginta et Theodotio interpretati sunt ὢν: Symmachus et quinta editio transtulerunt, iniquitatem: Aquila, ἀνωφελοῦς, id est, inutilem, ut ostenderet vana idolorum auxilia, cum populus Damasci, Assyrio veniente, capietur [Al. capiatur]. Legimus enim quod Theglatphalasar rex Assyrius, interfecto Rasin rege Damasci, de quo et Isaias loquitur, omnem Syriae populum, qui appellabatur Aram, in Cyrenem transtulerit, et ob hanc causam esse nunc dictum [IV Reg. 16]. |
28 | (Vers. 5.) Tenentem sceptrum de domo voluptatis , et transferetur populus Syriae Cyrenen, dicit Dominus. LXX: Et concidam tribum ex viris Charran, et captivus ducetur populus Syriae nominatus, dicit Dominus. Ut subaudiatur, conteram et disperdam, et populus Syriae in fines Aegypti ultimos transferetur. |
29 | Quodque in principio dicitur: Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor, non [Al. nonne] convertam eum, et secundum Septuaginta, non [Al. nonne] aversabor eum, id est, Damasci populum, sive Aram, id est, Syrum, hunc sensum iuxta historiam habere potest: Si semel meum esset populum persecutus, aut secundo, darem veniam: nunc vero cum tertio et quarto crudelis exstiterit, ut captivam multitudinem plaustris ferreis tereret: nonne debeo eum plagis corripere? nonne clementiae meae vultum aversare ab eo? Iuxta tropologiam vero hoc possumus dicere: Primum peccatum est, cogitasse quae mala sunt. |
30 | Secundum, cogitationibus acquievisse perversis. Tertium, quod mente decreveris, opere complesse. Quartum, post peccatum non agere poenitentiam, et in suo sibi complacere delicto. Hoc omnes faciunt haeretici, qui non solum cogitant, et faciunt mala, sed doctrina sua quosque simplices decipiunt, et in morem Damascenorum, qui interpretantur, sanguinem bibentes, eorum quos deceperint, sanguinem bibunt. |
31 | Super huiuscemodi, inquit, peccatis Dominus: nonne dignum est, ut eos plagis corripiam, et avertam ab eis faciem meam? ut qui veritatem dogmatum meorum non vident, aversione vultus mei tenebris obruantur. Contriverunt enim, sive dissecuerunt in plaustris ferreis praegnantes Galaad. Istae sunt praegnantes, de quibus Dominus in Evangelio loquitur: Vae praegnantibus, et nutrientibus in illis diebus [Luc. XXI, 23]. Praegnantes sunt animae credentium, quae in principio fidei possunt dicere: A timore tuo, Domine, concepimus et parturivimus [Is. XXVI, 17, 18]; et si non fuerint plaustris ac rotis ferreis ac dentatis (de quibus Psalmista dicit: Filii hominum dentes eorum arma et sagittae [Ps. LVI, 5], concisae atque ferratae, possunt etiam ea dicere quae sequuntur: Et peperimus, spiritum salutis tuae faciemus super terram. Simulque considera quod perfectae aetatis viros secare non possint; sed eos qui adhuc in utero sunt, vel qui solidum cibum capere nequeunt, et adhuc lacte nutriuntur infantiae. |
32 | Istae autem praegnantes de Galaad sunt, quod interpretatur translatio, sive transmigratio testimonii. Migraverunt enim de Ecclesia in haeresim, et testimonia Dei quae prius acceperant, ad alienos terminos transtulerunt. Sed mittet Dominus ignem in domum Azael, quam ipsi vocant AZAEL, id est, visionem Dei: ignem qui ligna in eis stipulamque consumat, et devoret fundamenta filii Ader. |
33 | Debemus enim et iuxta Septuaginta dicere, ne eos frustra proposuisse videamur: Ader interpretatur εὐπρεπεία, quem nos decorem possumus dicere: eo quod omnis sermo haereticorum concinnus atque compositus, et habens pulchritudinem eloquentiae saecularis, facilius decipiat audientes. |
34 | Vectes autem Damasci, quasi serae robustissimae atque firmissimae [Al. fortissimae], hi intelligantur, qui instructi sunt arte dialectica, et argumentis philosophorum. Verbi gratia: Ostium vocatur, qui falsum dogma concepit et peperit, ut Arius in Alexandria: vectes eius et firmissimae serae eius, Euticius et Eunomius, qui syllogismis et enthymematibus, immo sophismatibus, et pseudomenis atque soritis, quae ab aliis male inventa sunt, roborare conantur. |
35 | Cumque contriti fuerint atque confracti vectes Damasci, disperdet etiam habitatores de campo Ὦν, quod interpretatur labor, sive dolor. Omnes enim haeretici labore nimio ac dolore quaerendi ordinem aliquem, et consequentiam haereseos suae reperire conati sunt. Et concidam tribum ex viris Charram, quod lingua nostra in foramina vertitur. |
36 | Non enim habent fenestras, per quas ad eos lumen veritatis introeat; sed foramina quaedam et occultos meatus, per quos noxia et immunda ingrediantur animantia. Et captivus ducetur Aram, populus excelsus atque sublimis, qui erectus est in superbiam, et sibi coelestia repromittit, ut capiatur in salutem suam: et iuxta Hebraicum in Cyrenen, ubi vocatio Dei est, transferatur. |
37 | (Vers. 6 seqq.) Haec dicit Dominus: super tribus sceleribus Gazae, et super quatuor non convertam eum [Al. eos], eo quod transtulerit [Vulg. transtulerint] captivitatem perfectam, ut concluderet [Vulg. concluderent] eam in Idumaea, et mittam ignem in murum Gazae, et devorabit aedes eius, et disperdam habitatorem de Azoto, et tenentem sceptrum de Ascalone, et convertam manum meam super Accaron, et peribunt reliqui Philistinorum, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Gazae, et super quatuor non aversabor eos, eo quod captivam duxerunt [Al. duxerint] captivitatem Salomonis, ut concluderent eam in Idumaeam, et emittam ignem super muros Gazae, et devorabit fundamenta eius, et disperdam habitatores Azoti, et auferetur tribus de Ascalone, et inferam manum meam in Accaronem [Al. post Accaron], et peribunt reliqui alienigenarum, dicit Dominus. In tertia et quarta generatione peccata patrum se Dominus comminatur in Lege filiis redditurum: non in aequalitate iudicii, ut alii peccent, et alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dum semper exspectat poenitentiam: et quod in prima generatione delinquitur, non prius corripit et emendat, nisi tertia et quarta generatio venerit. |
38 | Tale quid et Paulus apostolus loquitur ad Romanos: An divitias bonitatis eius et sustentationis et patientiae contemnis: ignorans quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit: Secundum duritiam autem tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae, et revelationis iusti iudicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera sua [Al. eius] [Rom. II, 4 seqq.]. Quod ergo dicit, hoc est: Exspectavi multo tempore ut agerent poenitentiam, et ideo nolui [Al. volui] punire peccantes, ut aliquando conversi reciperent sanitatem. |
39 | Verum quia tertio et quarto eadem faciunt, cogor mutare sententiam, et plagis corrigere delinquentes. Videamus autem quid Philistiim, et urbes eius peccaverint, quos Septuaginta semper alienigenas transtulerunt; ubicumque enim in veteri Testamento ἀλλοφύλους, id est, alienigenas legerimus, non commune nomen omnium externarum gentium, sed proprie Philistiim, qui nunc Palaestini vocantur, accipiendi sunt. |
40 | Quid fecit Gaza, ut ad iracundiam atque vindictam Dominum provocaret? Transtulit captivitatem perfectam populi Iudaeorum, et conclusit eam in Idumaea, ut Idumaeis venderet, quos ceperat ex Iudaeis. Pro captivitate perfecta, Septuaginta captivitatem Salomonis interpretati sunt: verbum Hebraicum SALMA, quod significat perfectam atque completam, nomen Salomonis aestimantes. |
41 | Denique Aquila ἀπηρτισμένην transtulit, et ἀναπεπληρωμένην· Symmachus et Theodotio τελείαν, quod non Salomonem, sed perfectam significat atque completam: ut nullus remanserit captivorum, qui non sit traditus Idumaeis. |
42 | Unde ignem se in Gazae muros et aedes, sive fundamenta dicit esse missurum, qui universa devoret et absorbeat. Et quia Palaestinorum quinque legimus civitates, quae propter arcae iniuriam percussae sunt plagis, post Gazam transit ad Azotum [I Reg. V], quae appellatur ESDOD, et rursus ad Ascalonem, et voce terribili comminatur habitatores se Azoti perditurum, et tenentem sceptrum de Ascalone, regiam videlicet potestatem, sive tribum Ascalonis, ut nullus ibi remaneat, ne ultimae quidem aetatis homines, qui trementes artus baculo regente sustentent. Rursumque transfert manum suam, ut percutiat Accaron. |
43 | Et quatuor enumeratis urbibus, reliquas Philistiim civitates uno sermone comprehendit. Et peribunt reliqui Philistiim: quos aut Geth civitatem, aut omnes vicos qui supradictis urbibus subiacent, debemus accipere. Secundum tropologiam sic nobis exponendum videtur: Gaza quae Hebraice dicitur AZA, sonat fortitudinem vel imperium: Salomon, pacificum: Idumaeus, sanguinarium, atque terrenum: Azotus, id est, Esdod, ignem uberis, sive patrui: licet quidam dor, pro dod male legentes, ignem generationis putent: Ascalon interpretatur ignis homicida, sive appensa et ponderata: Accaron, στείρωσις, id est, sterilitas, et ἐκρίζωσις [Al. gr|ἐκρίσωσις],|gr quod interpretatur eradicatio. Igitur Gaza quae sibi fortitudinem scientiae suae et imperium repromittit, accusatur in eo quod captivos de familia Salomonis concluserit in Idumaea. |
44 | Hos ego arbitror Iudaeorum magistros, et omnes qui occidentem sequuntur litteram, noluntque recipere spiritum vivificantem; sed quaecumque interpretantur et sapiunt, volunt esse terrena, nec audiunt cum discipulis parabolas Dominum disserentem, et dicentem eis: Qui habet aures audiendi, audiat [Mat. XI, 15]: praesertim cum Apostolus manifestam historiam in duobus intelligat Testamentis [Gal. IV]. Unum super montem Sina, quae est Agar, et servit cum filiis suis: alterum super Ierusalem libera, quae est mater nostra. |
45 | Ignem igitur se in muros Gazae, et omnia eius dicit argumenta missurum, quibus sua mendacia circumdare nititur et tueri. Cumque ignem in muros miserit, devorabuntur aedes, sive fundamenta illius, quidquid firmum habere poterit [Al. potuerit], et dialectica arte constructum. De Azoto quoque, quae et ipsa alienigenarum est, auferet habitatorem: cuius, quia litteram sequitur, ubera non lacte, sed igne sunt plena: et quae mentitur ignem habere se patrui, eius universa generatio ignibus deputanda est. (Osee IX, 14). Et tollet sceptrum, sive tribum de Ascalone, ubi ignis homicida est. |
46 | Sicut enim ignis Domini salvos faciet eos, quorum corda penetraverit: sic ignis iste qui de coelo decidit, quasi fulgur, qui succendit diaboli sagittas, quoscumque afflaverit, interficiet. Transferet quoque manum suam super Accaron, ubi sterilitas et eradicatio est. Quicumque enim spiritualem non receperit intelligentiam, audiet per Osee: Da eis, Domine. Quid dabis eis? Da eis vulvam sterilem, et ubera arentia. Et ut omnia semel uno sermone comprehenderet, perditurum se esse dicit omnes reliquias Philistiim, vel Geth civitatem, in qua torcular diaboli est, vel omnes reliquos Philistiim, qui interpretantur cadentes poculo. Cum enim inebriati fuerint, corruent, et in suo vomitu volutabuntur. |
47 | (Vers. 9, 10.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Tyri, et super quatuor non convertam eum, eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumaea, et non sint recordati foederis fratrum, et immittam ignem in murum Tyri, et devorabit aedes eius. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Tyri et super quatuor non aversabor eam , pro eo quod concluserunt captivitatem Salomonis in Idumaea, et non sunt recordati testamenti fratrum. |
48 | Et emittam ignem super muros Tyri, et devorabit fundamenta eius. Easdem tres et quatuor impietatis sive scelera quae imputaverat Damasco, Gazae, et Azoto, et Ascaloni, et Accaroni, et reliquis urbibus Philistiim, etiam Tyro ingerit, et exprobrat quare concluserit captivitatem consummatam atque perfectam in Idumaea, de quibus supra diximus: Et non sunt [Al. sint] recordati foederis fratrum suorum. Quaerimus quomodo Tyrii fratres sint Iudaeorum? Fratres hic amicos vocat et necessitudine copulatos, eo quod Hiram princeps Tyri cum David et Salomone habuerit amicitias, intantum ut et ille in aedificationem Templi atque palatii, ligna cedrina ratibus Ioppen usque perduceret: et hi frumentum et oleum Tyriis largirentur, et viginti urbes in Basan ei [Al. eis] dono darent: quas ille quia graminis plenae erant, suscipere noluit [III Reg. V] [II Paral. II]. Ignem igitur in muros eius se missurum esse dicit, et devoraturum aedes vel fundamenta eius, quod Ezechiel propheta in visione Tyri, Nabuchodonosor regem Chaldaeorum fecisse commemorat, ubi ait: Circumdabit te munitionibus, et comportabit aggerem in gyro [Ezech. XXIX, 6]. Et rursum: Nabuchodonosor rex Babylonis servire fecit exercitum suum servitute magna adversum Tyrum. |
49 | Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus, et merces non est reddita ei, neque exercitui eius super Tyrum pro servitute, qua servivit mihi adversum eam [Ezech. XXIX, 18]: eo quod aggerem ad capiendam Tyrum, quae fuit prius insula, illius comportarit exercitus. Quod et Alexandrum Macedonem fecisse narrat historia, ut ex insula peninsulam faceret, quam Graeci vocant χεῤῥόνησον [Al. gr|χερσόνησον].|gr Tyrus interpretatur tribulatio, sive coangustans: omnisque doctrina perversa capere nititur veritatem, et concludere eam in terrenis sensibus, et non recordabatur foederis fratrum suorum, quod de littera debeamus ascendere ad spiritum, de terrenis ad coelestia: praeceptumque sit nobis describere sacram Scripturam in corde nostro tripliciter. Mittet autem Deus ignem in omnes munitiones Tyri, qui non solum muros, sed et fundamenta illius devorabit. De captivitate Salomonis, pro quo in Hebraico habetur, consummata atque perfecta, supra diximus. |
50 | (Vers. 11 seqq.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom et super quatuor non convertam eum: eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam eius, et tenuerit furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem: mittam ignem in Themam, et devorabit aedes Bosrae. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus Idumaeae et super quatuor non aversabor eos, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit vulvam super terram, et rapuit in testimonium horrorem suum, et impetum suum custodivit in aeternum: et emittam ignem in Theman, et devorabit fundamenta murorum eius. Edom ipse est qui et Esau, ob coctionem rufae lentis ita appellatus, cuius edulio primogenita perdidit: hic alio nomine appellatur Seir, pilosus et hispidus. Unde montes Idumaeorum vocantur montes Seir, et ab Edom Graeco sermone Idumaea dicitur. |
51 | Iste persecutus est in gladio fratrem suum, filios videlicet Iacob, de quibus in benedictionibus Isaac, quibus benedicit primum Iacob, et postea Esau, plenius scriptum est: ut odium fratrum servaretur in posteris, et gens Idumaea intantum persequeretur fratres suos, ut egredientibus de Aegypto ne transitum quidem in terram sanctam concederet; et non solum in gladio persecutus est fratrem suum; sed violavit misericordiam, sive vulvam eius, vel ut apertius interpretatus est Symmachus, viscera propria: ut oblivisceretur germanitatis, et obduraret viscera misericordiae, fratremque se esse nesciret, et contemneret vulvam Rebeccae, quae uno partu geminos edidisset infantes. Quodque sequitur: Et tenuit ultra furorem suum, et indignationem suam servavit usque in finem, odium monstrat antiquum, quod numquam sibi pace iuncti sunt [Al. coniuncti sint]. Unde poenam pro sceleribus comminatur, et dixit: Mittam ignem in Theman, quae Idumaeorum regio est, et vergit ad Australem partem, quod interpretatur Theman: quae provincia non solum Theman, sed et Daron et Nageb dicitur, eo quod Eurum et Austrum Africumque respiciat. Quodque dicit: Devorabit aedes Bosrae, non ut quidam putant, alteram civitatem, sed Idumaeam, ὀχυρωμένην et [forte id est] munitam significat, iuxta illud quod in Isaia legimus: Quis est iste, qui venit de Edom, tinctis vestibus de Bosra: iste [Al. sic] formosus in stola sua, gradiens in multitudine fortitudinis suae [Isai. LXIII, 2]? Quidquid de Esau et Iacob diximus, referamus ad Iudaeos et populum Christianum. Illi enim terreni et sanguinarii persecuti sunt fratrem Iacob, qui eos supplantavit, et abstulit primogenita eorum, et persecuti sunt in gladio, ita ut substantias possessionesque credentium publicarent, quod in Actibus apostolorum legimus [Act. II, 4]: et violaverunt misericordiam ac iura naturae, oblitique sunt matris suae Rebeccae, quae interpretatur patientia, et simul eos generavit in Christo: antiquumque furorem et iracundiam tenentes, usque hodie in synagogis suis sub nomine Nazarenorum blasphemant populum christianum: et dummodo nos interficiant, volunt igne comburi. |
52 | Sed Dominus mittet ignem in Theman, in deserta siccaque Iudaeae (quae nequaquam irrigantur imbribus prophetarum), et devorabit omnes munitiones eorum, sive fundamenta murorum eius, ut omni sensu litterae concidente, superaedificetur Ecclesia Christi Domini fundamentis. Pro misericordia, Septuaginta vulvam transtulerunt. Et pro furore, horrorem: et pro indignatione, impetum, ducti ambiguitate verborum: quia REHEM, et vulvam et misericordiam: APHPHO, et furorem eius, et horrorem suum significat: EBRATH vero et indignatio et impetus dicitur. Porro ARMANOTH, quas nos aedes interpretati sumus, Aquila et Symmachus βάρεις , id est, domos; Theodotio, habitatores transtulit: soli Septuaginta et hic et supra, fundamenta dixerunt. |
53 | (Vers. 14, 15.) Haec dicit Dominus: Super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quatuor non convertam eum: eo quod desecuerit praegnantes Galaad, ad dilatandum terminum suum; et succendam ignem in muro Rabbae, et devorabit aedes eius in ululatu in die belli, et in turbine in die commotionis: et ibit Melchom in captivitatem, ipse et principes eius simul, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus: Super tribus impietatibus filiorum Ammon et super quatuor non aversabor eos, eo quod desecuerit praegnantes Galaaditarum, ut dilataret terminos suos: et succendam ignem super muros Rabba, et devorabit fundamenta cum clamore in die belli, et commovebitur in die consummationis suae: et ibunt reges in captivitatem, ÷ sacerdotes eorum ** et principes eorum simul, dicit Dominus. Filios Ammon qui de Lot stirpe generati sunt, et habitant in Arabia, ubi nunc est Philadelphia, corripit sermo divinus: quare sub Saule rege Iudaeae Naas Ammonites, princeps eorum, vastaverit Iabes Galaad, et desecuerit praegnantes eius, ut dilataret terminos suos, et omnem Galaaditin suo imperio subiugaret [I Reg. XI]. Unde comminatur succensurum se ignem in muros Rabba, quae fuit metropolis Ammonitarum, ut devorentur aedes illius in clamore et in ululatu vincentis exercitus: in die commotionis et turbinis, quando captivi eius, Nabuchodonosor vincente, ducentur: et idolum Ammonitarum, quod vocatur Melchom, id est, rex eorum, feretur in Assyrios: et principes eius, id est, sacerdotes eius pariter abducentur. Sacerdotes in Hebraeo non habetur, sed principes. Addiderunt itaque Septuaginta sacerdotes, ut si velis scire qui scint illi principes, audias sacerdotes. Inter crudelitatem autem Damasci et filiorum Ammon hoc interest, quod illi contriverunt in plaustris ferreis Galaad, sive in serris ferreis praegnantes Galaad : isti autem dissecuerunt praegnantes Galaad, ad dilatandum terminum suum. |
54 | In Damascenis, qui bibunt sanguinem, accipiuntur haeretici, qui non solum populum Dei ab Ecclesia diripuerunt, sed et contriverunt eum, et commolierunt ferreis dentibus, de quibus scriptum est: Quid devorant plebem meam, sicut escam panis [Ps. LII, 5]? In filiis Ammon, qui interpretatur populus moeroris, vel populus meus, schismaticos accipimus, qui separant quidem deceptam multitudinem ab Ecclesia Dei, et rudes animas, quae nuper Christi concepere sermonem, abrumpunt et dividunt: tamen hoc non faciunt crudelitate, qua haeretici deceptos quosque trucidant, sed in eadem regula fidei permanentes, dilatare cupiunt terminos suos, et nomen gloriae in posteros mittere. |
55 | Itaque Dominus comminatur se muros Rabbae, id est, multitudinis, in die ululatus et belli, commotionis et turbinis incensurum, et regem eorum, auctorem schismatis ire captivum, et principes Ecclesiae iugo colla submittere. |