monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, in Amos, , I

Hieronymus, Commentarii, in Amos, 1, Prologus

1 Amos propheta, qui sequitur Ioelem, et est tertius duodecim prophetarum, non est ipse, quem patrem Isaiae prophetae legimus. Ille enim scribitur per primam et ultimam nominis sui litteram ALEPH et SADE, et interpretatur fortis, atque robustus. Hic vero per AIN et SAMECH, et interpretatur populus avulsus: mediae litterae MEM et VAU utrique communes sunt. Apud nos autem qui tantam [Al. tantum] vocalium litterarum, et s [Al. si] litterae, quae apud Hebraeos triplex est, differentiam non habemus, haec et alia nomina videntur esse communia, quae apud Hebraeos elementorum diversitate, et suis proprietatibus distinguuntur.
2 Hic igitur propheta quem nunc habemus in manibus, fuit de oppido Thecue, quod sex millibus ad meridianam plagam abest a sancta Bethleem, quae mundi genuit Salvatorem; et ultra nullus est viculus, [Fallor, aut nisi agrestes quaedam casae, pro ne agrestes quidem legendum est. Quid enim, si nullae prorsus erant, ne agrestes quidem, eas vocat furnorum similes, et mapalibus Afrorum comparat? Ad haec si cuncta erant plena pastoribus, et sterilitatem terrae compensabat pecorum multitudo: igitur erant et antra et caulae et tuguria, in quibus noctu saltem pastores agerent. Ita equidem opinor, et si quid ingenio dandum est, opem denegantibus mss. libris, ita pro mendosa lectione impressa restitui velim: quando et levis est litterarum immutatio, nisi, pro ne, et quaedam, pro quidem. Iam vero et Cassiani testimonium adducam Collat. VI, cap. 1, nec ea tantum de causa, quod huic Hieronymiano sit geminum, quam ut ab uno alterove mendo purgem: In Palaestinae, inquit, partibus, iuxta Thecue vicum, qui Amos prophetam meruit procreare, solitudo vastissima est usque Arabiam, ac mare Mortuum, quo ingressa deficiunt fluenta Iordanis et cineres Sodomorum, amplissima extensione porrecta. Primum, pro mari Mortuo, rescribendum arbitror, mare Rubrum, nam et Hieron. usque ad Rubrum mare protendi eremi vastitatem auctor est, atque econtrario mare Mortuum non ita multum, immo vix supra duodecim millia aberat Thecue. Deinde perperam illa videntur adiecta, quo ingressa deficiunt fluenta Iordanis et cineres Sodomorum.] ne agrestes quidem casae et furnorum similes, quas Afri appellant mapalia. Tanta est eremi vastitas, quae usque ad mare Rubrum, Persarumque et Aethiopum atque Indorum terminos dilatatur.
3 Et quia humi arido atque arenoso nihil omnino frugum gignitur, cuncta sunt plena pastoribus, ut sterilitatem terrae compensent pecorum multitudine. Ex hoc numero pastorum Amos propheta fuit, imperitus sermone, sed non scientia. Idem enim, qui per omnes prophetas, in eo Spiritus sanctus loquebatur. Unde nos ex Hebraeo vertimus.
Hieronymus HOME