Hieronymus, Commentarii, in Aggaeum, Caput I
1 | (Vers. 1.) In anno secundo Darii regis, in mense sexto, in die una mensis factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae. Quia populus qui videbatur sibi redisse de captivitate, necdum aedificaverat templum, nec muros exstruxerat civitatis, nec habebat gloriam pristinae Ierusalem: sed habitabat in domibus concavis, et ut significantius Graece dicitur: κοιλοστάθμοις, id est, deorsum positis et in convalle demersis: propterea non ad eos fit sermo Dei sub rege Ezechia, sive Amon, sive Iosia; qui quamdiu stabat Ierusalem, populo Dei imperaverant; sed sub Dario rege, Persarum principe, de quo et Daniel mystice in suo volumine refert. |
2 | Darius autem in lingua nostra sonat, generationes factae, sive, quae fuerunt: quod Graece dicitur γενεαὶ γενόμεναι: nec merebatur absque templo populus et deorsum habitans alium habere regem, nisi qui generationibus serviebat, et amabat carnem, et primam sententiam ineruditi adhuc hominis, et eiecti de paradiso custodiebat: Crescite et multiplicamini, et implete terram [Genes. I, 28, ] [et IX, 1]. Ergo quia Darius amator erat coitus, et socius draconis, cuius omnis virtus in lumbo est [Iob. XL]: idcirco in secundo anno visio populo cernitur, in immundo numero, et post unionem virginitatis et paradisi nuditatem, tunicas significante pelliceas. |
3 | Denique in Genesi cum in primo die dictum sit, et in tertio, et in quarto, et in quinto, et in sexto, post consummationem operum singulorum: Et vidit Deus quia bonum est: in secundo, iuxta Hebraicum, et Aquilam, et Symmachum, et Theodotionem non habetur. Neque enim poterat secundus dies, qui numerum facit qui ab unione dividit, quod bonus esset, Dei sententia comprobari. |
4 | Mensis quoque sextus ascribitur, qui non habet solemnitates Dei, sicut mensis septimus; sed vicinus est dierum sex, in quibus factus est mundus (Ibid.). In quo laboratur, et in sudore faciei comeditur panis: et terra generat nobis tribulos et spinas, et cum sementem acceperit tritici, lolio magis avenisque fecunda est. Sed quia iam altare aedificatum fuerat, et adversum repugnantes hostes templum voluerant exstruere, nec exstruxerant: in uno die mensis sexti factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, ut deserens populus secundum annum Darii regis, qui ab unione dividit; et sextum mensem qui praeterierat, et qui numerus labori deputatur, ad unionem reverteretur Dei, et imparem numerum solumque sequeretur: quem mundum esse gentilis quoque poeta novit dicens (Verg. Eclog. 8, 76): . . . . . . Numero Deus impare gaudet. | Fit autem verbum Domini, quaerens ad quem veniat et quem doceat, in manu Aggaei prophetae, qui bona habebat opera, et in cuius factis poterat Dei sermo requiescere. Porro ubi manus sanguine plenae sunt, et interficitur Iesus, et audet populus dicere: Sanguis eius super nos, et super filios nostros [Matt. XXVII], ibi non fit sermo Dei. Usque hodie immundas habens manus carneus Israel, extendit eas ad Dominum; sed quia sanguine plenae sunt, loquitur ad eos Dominus per prophetam: Si extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis: manus enim vestrae sanguine plenae sunt [Isai. I, XV]. Non fit in manibus eorum verbum Domini, quia immundae sunt; non venit ad eos sermo Dei, quia in se occidere sermonem Dei. |
5 | Nec putandum in manu tantum Aggaei prophetae factum esse sermonem Domini: sed quia Aggaeus interpretatur festivus, omnis qui potest festa celebrare, non in fermento veteri malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis [I Cor. V, 8], potest Dei recipere sermonem. Habeamus et nos mundas manus, et vocemur ἑορτάζοντες, id est, festa celebrantes, et ad nos fiet sermo Dei, Proponamus ante oculos nostros, quia lex spiritualis est, spirituales solemnitates, de quibus scriptum est: Tribus temporibus mihi festa celebrabitis in anno. |
6 | Solemnitatem azymorum custodietis: septem diebus comedetis azyma: sicut praecepi tibi in tempore mensis novorum: in ipso enim es egressus ex Aegypto. Non apparebis in conspectu meo vacuus; et solemnitatem messis primitivorum de operibus tuis quaecumque seminaveris in agro: et solemnitatem consummationis in exitu anni in congregatione operum tuorum de agro [Exod. XXIII, 14, ] [seqq., et Deut. XVI]. Si voluerimus in nobis fieri sermonem Dei, simus Aggaei, id est, festa celebrantes, et non appareamus in conspectu Dei vacui [II Cor. IX]: seminantesque in spiritu, de spiritu metamus aeternam vitam; ut celebremus solemnitatem consummationis in exitu anni, id est, congregationem operum nostrorum de agro, solemnitatem primitivorum de operibus nostris, quaecumque seminaverimus in agro cui benedixit Dominus. |
7 | Simus quoque Aggaei, et per omnem vitam nostram usque ad consummationem anni, id est, usque ad exitum de saeculo isto, celebremus festa in operibus nostris, quae nobis orta sunt in agro nostro. Multa sunt, et non huius temporis, quae de solemnitate dicantur, quibus potest de omni Scriptura lector diligens coaptare intelligentiam spiritualem. |
8 | Ad Zorobabel, filium Salathiel, ducem Iuda: et ad Iesum filium Iosedec, sacerdotem magnum, dicens. Legimus in Paralipomenon, Ieconiae qui in Babylonem ductus est, filium fuisse Salathiel, de quo natus est Zorobabel [I Par. III, 6]. Quod quidem et Matthaeus generationem Salvatoris enumerans, ait: Post transmigrationem autem Babylonis, Ieconias genuit Salathiel: Salathiel autem genuit Zorobabel: Zorobabel autem genuit Abiud [Mat. I, 12, 13]. Hic Zorobabel de tribu Iuda, hoc est de David stirpe descendens, typus est Salvatoris: qui vere destructum aedificavit templum, id est, Ecclesiam; et reduxit populum de captivitate. |
9 | Et tam de veteris templi lapidibus, quam de novis, qui prius fuerant impoliti, aedificavit Ecclesiam, id est, et de reliquiis populi Iudaici, et de gentium multitudine, Deo Patri exstruxit tabernaculum. Interpretatur autem secundum multiplices Hebraici sermonis accentus, vel ῥεῦσις παρακειμένη, id est, fluxus adiacens, expositus, vel ortus in Babylone, vel princeps de Babylone. Primae interpretationi ille fluxus contrarius est, qui significatur in vocabulo Iezabel, id est, fluxus vanus, vel fluxus menstruatae, qui utique manifeste immunditiam sonat. |
10 | Sed et Zabulon, fluxus noctis exprimitur. Relinquentes ergo huius mundi vanum et sordidum fluxum atque tenebrosum, sequamur fluxum Iesu, qui nobis expositus est ad bibendum, et largissimo fonte se praebet, iuxta illud quod dicitur in Evangelio: Stabat Iesus in templo, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat [Ioan. VII, 37]. Et huc ipsum tunc poterimus bibere, cum petierimus a Deo Patre, iuxta quod legimus: Petite, et dabitur vobis [Matth. VII, 6]. Salathiel quippe interpretatur, petitio Dei. Et nemo venit ad Iesum, nisi eum adduxerit Pater [Ioan. VI, 45]. Nascetur ergo nobis fluxus, expositus per obsecrationem Dei, et erit de tribu Iuda, regia scilicet, et confitente vel laudante Deum, quia Iudas utrumque sonat. |
11 | Porro ortus in Babylone, secundum historiam quidem vere de Zorobabel dicitur, quia ibi natus est. Sed et iuxta altiorem intelligentiam Dominum nostrum Iesum sonat: quia ipse quoque natus sit in confusione huius saeculi, et fuerit prope gravissimum flumen Chobar, et viderit magnam visionem illam quam sub typo eius Ezechiel [Ezech. I] in voluminis sui cernit exordio. Quod autem dixi interpretari Zorobabel, principem de Babylone, non quod vere princeps interpretetur, hoc dixi: siquidem apud Hebraeos ex tribus integris nomen eius traditur esse compositum: zo enim dicitur, iste; ROB, magister, sive maior: BABEL proprie Babylonium sonat, et efficitur nomen Zorobabel, iste magister de Babylone. Sed ad compendium intelligentiae pro supradictis minutis, principem volui interpretari de Babylone, sive in Babylone. Ut quomodo Iesus filius Nave, qui et ipse in typo Salvatoris fuit, de solitudine populum in terra repromissionis induxit: sic et iste propterea ortus in Babylone sit, ut eos qui erant in Babylone, reduceret in terram repromissionis, de qua captivi abducti fuerant, et his qui erant in vinculis diceret: Exite. Et qui sedebant in tenebris: Illuminamini [Isai. XLIX]. Sermo vero Domini, qui factus est in manu Aggaei, non solum ad Zorobabel dirigitur filium Salathiel, de quo iam diximus; sed et ad Iesum filium Iosedec sacerdotem magnum. |
12 | Quantum ad historiam pertinet, alter est Zorobabel de tribu regia, et alter Iesus de tribu sacerdotali. Quantum vero ad intelligentiam spiritualem unus atque idem est Dominus noster atque Salvator, rex et magnus sacerdos, cuius typum secundum id quod rex erat, portabat Zorobabel: secundum id autem quod Pontifex erat, portabat homonymus eius Iesus, qui interpretatur IAO salus, id est, Domini salus, et est filius Iosedec, quod et ipsum in linguam nostram vertitur IAO iustus, id est, Domini iustus. Iustus enim et sanctus Deus Pater, et Deus Filius, et non est in ipso iniquitas. Adversus Marcionem et caeteros haereticos, qui alterius boni, nescio cuius Dei filium, et non Creatoris, quem iustum vocant, asserunt Dominum Salvatorem. |
13 | Et vere est Iesus magnus Sacerdos, cui omnes Dei antistites comparati, parvi sunt et nihil. Si enim iste magnus dicitur Sacerdos, utique ad distinctionem eorum dicitur, qui minores sunt. Minores autem sunt omnes qui extra eum et post eum sunt, ut quomodo primogenitus est omnis creaturae, et primogenitus ex mortuis: sic princeps et magnus sit in universis sacerdotibus. |
14 | (Vers. 2.) Haec ait Dominus exercituum, dicens: Populus iste dicit, nondum venit tempus domus Domini aedificandae. Diligenter attende quod non Zorobabel vel Iesus dicant: nondum venit tempus domus Domini aedificandae; sed populus qui adhuc sub Dario rege constitutus, necdum iugum servitutis excusserat. |
15 | Semperque qui captivitate retinentur, et egressi sunt de Ierusalem, differunt et morantur aedificare templum Dei, et dicunt: nondum venit tempus domus Domini aedificandae. Et tu quando videris aliquem egressum de Ecclesia, qui traditus fuerat Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fieret [I Cor. V], cogitare atque disponere, ut aedificet templum per pudicitiam, quod per libidinem ante destruxerat, et tamen diem de die trahere, dic ad eum: Vere et tu populo es captivorum, et tu dicis: nondum venit tempus domus Domini aedifacandae. Qui semel decrevit instaurare templum Dei, huic omne tempus aptum est ad aedificandum: nec rex diabolus potest impedire, nec hostes per circuitum, nec pietas simulata parentum, affinium, liberorum: statim ut conversus inclamaveris nomen Domini, dicet: Ecce adsum. |
16 | (Vers. 3.) Et factum est verbum Domini in manu Aggaei prophetae, dicens: Numquid tempus vobis est ut habitetis in domibus laqueatis: et domus ista deserta? Sive ut LXX interpretati sunt, κοιλοστάθμοις, id est, concavis. In eadem die qua supra, rursum videtur haec visio. Et proficientibus prophetae operibus, prophetiae quoque dona succrescunt, et habito paulisper silentio, ad id quod dixerat populus: nondum tempus domus Domini aedificandae, profertur Domini quasi cogitata responsio, et dicitur ad eos: Ergo ne tempus est, ut vos habitetis in domibus deorsum sitis, et in convalle positis: et mea domus quae in monte est, deserta erit? sive ut habetur in Hebraeo: ut habitetis in domibus loqueatis (id est, ornatis atque compositis, et quae non tam ad usum sunt quam ad delicias), et habitaculum meum in quo fuerunt sancta sanctorum, et cherubim, et mensa propositionis, pluviis rigabitur, squalebit solitudine, sole torrebitur? Porro secundum anagogen: Omne tempus quo habitatio vallis eligitur, vel servimus deliciis, importunum est. |
17 | Unde et Stoici quibus curae est verba singula definire, tempus dixerunt esse correctionis sive efficientiae: quod significantius Graece dicitur χρόνον εἶναι κατορθώσεως. Omne enim tempus in quo non virtutibus, sed vitiis deservimus, perit, et quasi non fuerit, reputatur in nihilum. |
18 | Si quis ergo de nobis, vel in convalle habitat, vel in voluptate et luxuria saeculari suam contignat domum, iste templum Deo non aedificat, nec habet Dominus in eo ubi caput suum reclinet: et cum vulpibus aedificet domum, habitaculum quondam Dei patitur esse desertum. |
19 | (Vers. 4.) Et nunc haec dicit Dominus exercituum: ponite corda vestra super vias vestras. Non sit aliud loquentis tempus, et aliud facientis: praecepta mea statim in opus vertite: Dominus est enim omnipotens qui praecipit, et utique non leve est Dei omnipotentis imperium. Habuistis hucusque corda vestra vitiis servientia, sine ordine, sine praeceptore, quocumque trahebant desideria, pergentes. |
20 | Nunc autem Dominus vobis praecipit ut ordinetis in se charitatem, et ponatis corda vestra super vias vestras, ut nihil absque iudicio et consideratione faciatis; sed semper ante pedes vestros legalis lucerna praecedat, et dicatis: Lucerna pedibus meis lex tua et lux semitis meis [Ps. CXVIII, 105]. Vel certe ita: Quia dicitis, non est tempus aedificandae domus Domini, et ipsi habitatis in habitaculis quae sunt in ima demersa, domus autem mea deserta est: considerate, iubente me Domino, et vos in memoriam redigite quae feceritis, et quae passi sitis. |
21 | (Vers. 5, 6.) Seminastis multum, et intulistis parum: comedistis, et non estis satiati: bibistis, et non estis inebriati: operuistis vos, et non estis calefacti. Et qui mercedes congregavit, misit eas in sacculum pertusum. Omnis labor vester qui aedificastis domus vestras et neglexistis domum Dei, non habuit eventum. Seminastis enim plura, et multo minus quam satum fuerat, congregastis: nec potestis dicere ideo famem secutam, quod in exercenda terra agricola cessaverit. Comedistis quoque (ne forsitan e vobis quispiam diceret voluntarium fuisse ieiunium), et non estis saturati, quia parvos fructus congregaveratis in horrea. |
22 | Vinum bibistis e vineis, sed non tantum ut laetaretur cor vestrum, et diceretur de vobis: Et vinum exhilarat cor hominis [Ps. CIII, 15]. Habuistis pallium, sed quod frigus non repelleret, nec servaret calorem. Quicumque etiam vestrum sive negotiatione, sive mercenaria manu mercedes congregavit, frustra labor sine pretio laboris impensus est. |
23 | Omnes enim velut si quis in pertusum sacculum mittat, pecuniae defluxerunt. Sed et iuxta intelligentiam spiritualem hi qui de Babylone reversi sunt, et necdum aedificaverunt templum Dei, sed aedificationem eius quotidie differentes, dixerunt: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae: nec captivi sunt, nec adhuc plena libertate donati: verum quasi in meditullio quodam positi, seminaverunt multum et intulerunt parum: comederunt et non sunt satiati: biberunt, et non sunt inebriati: operuerunt se, et non sunt calefacti: congregaverunt mercedes, et quasi in pertusum marsupium mitterent, perdiderunt. Si quando videris inter multa opera peccatorum facere quempiam nonnulla quae iusta sunt, non est tam iniustus Deus, ut propter multa mala, paucorum obliviscatur bonorum; sed faciet eum illa tantum metere, quae in bonam terram seminaverit, et in sua horrea congregare. |
24 | Qui autem penitus ἀποστάτης est, iste omnino non comedet, sed fame peribit. Porro qui seminat multa, et infert pauca, comedit parum, et non in satietatem, iuxta illud quod in maledictis Levitici Dominus comminatur: Et comedetis et non saturabimini [Levit. XXVI, 26]. Qui vero sanctus est, usque ad satietatem comedet, et explebitur in illo quod scriptum est: Iustus comedens replet animam suam [Prov. XIII, 25]. Similiter qui penitus non bibit, siti peribit: sicut et in Iudith (si quis tamen vult librum recipere mulieris): Et parvuli siti perierunt [Iudith. VIII]. Qui autem parum bibit, bibit quidem, sed non usque ad ebrietatem. |
25 | Porro qui potest dicere ad Dominum: Calix tuus inebrians quam praeclarus est [Psal. XXII, 6]! et inebriatur cum Noe [Genes. IX]: et licet in Aegypto constitutus, tamen in convivio Ioseph cum patriarchis et fratribus vino madet [Genes. XLIII]: iste prae magnitudine laetitiae et quotidiano gaudio cum apostolis versus in ecstasin, appellabitur musto plenus [Act. II]. Quomodo autem non sit huic expositioni contrarium illud quod filii Ionadab filii Rechab vinum non biberint, et laudentur a Domino, in Ieremia [Ier. XXXV] competentius disseretur. Post haec dicitur ad eos qui negligebant aedificare templum Domini: Operuistis vos, et non estis calefacti. Quod intelligimus de centesimo tertio psalmo, in quo de Deo dicitur: Abyssus ut vestimentum amictus eius. Quamquam enim secundum Hebraicam veritatem referatur ad terras, quae [Al. quod] ambiantur Oceano, tamen secundum LXX translatores qui dixerunt: τὸ περιβόλαιον αὐτοῦ, genere masculino, et non αὐτῆς, feminino, de Deo quod dictum est sentire compellimur, eo quod investigabilis sit eius sapientia, et ponat Dominus tenebras latibulum suum [Psal. XVII], et non indignis quibusque eius sacramenta prodantur. |
26 | Unde et iustus laetatur, et dicit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi [Psal. CXXVIII, 11]. Hoc pallium de multiplicis sapientiae sensibus verbisque contextum, non sinit ferventes spiritu refrigerari, nec dilectionis calorem, Borea flante, frigescere: Qui vero medius est, et habet quidem pallium, sed quo non totus operiatur: quomodo parum in horrea comportavit, et comedit, et non in satietatem, et bibit, et non in ebrietatem: sic operietur quidem sensuum operumque suorum pallio, sed non calefiet. Qui autem propter nimiam animae paupertatem non habet pallium: ideo non habet, quia, multiplicata iniquitate, charitas refrixit in eo [Matth. XXIV]. Unde et de istiusmodi homine, cuius ab alio pallium possidetur, in lege praecipitur: Reddes ei vestimentum antequam sol occidat: quoniam pauper est, et in ipso habet spem [Deut. XXIV, 15]. Sed et hoc eis accidit qui habitabant [Al. habitant] in convallibus, sive in laqueatis domibus, et dicebant: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae, ut mercedes in pertusum sacculum congregarent [Isai. XL, 10, ] [et LXII, 11]. Si quis e nobis bona operatur, et digna mercede (quam nobis redditurus est Dominus, de quo dicitur: Ecce Dominus, et merces eius in manibus illius, reddere unicuique secundum opera sua [Matth. XVI, 27]. Et aliud Apostoli: Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet [I Cor. III, 13], hic congregat conservandas mansurasque mercedes, et virtutibus virtutes semper adiungens, coacervat pecunias in sacculum non pertusum. Qui autem post bona opera non semel et bis, sed frequenter peccat, et praeteritam charitatem sequentibus vitiis obscurat et sordidat, iste in pertusum sacculum pecuniam congregat. |
27 | Haec autem omnia evenerunt eis qui dixerunt: Nondum venit tempus domus Domini aedificandae, et cum ipsi habitarent in convallibus, desertam esse domum Domini patiebantur. |
28 | (Vers. 17, 18.) Haec dicit Dominus exercituum: Ponite corda vestra super vias vestras, ascendite in montem, afferte [Vulg. portate] lignum, et aedificate domum: et acceptabilis mihi erit, et glorificabor, dicit Dominus. LXX: Haec dicit Dominus omnipotens: Ponite corda vestra in vias vestras, ascendite super montem, et praecidite ligna (caetera similiter). Rursum vobis ego Dominus praecipio, qui et prius iusseram, ut ponatis corda vestra super vias vestras, et consideretis cuncta quae geritis, et relinquentes studium domorum vestrarum humilium, ascendatis in montem, ubi non sunt ligna quae comburantur, sed quae ad opera domus meae proficiant: et ut hoc faciatis attentius, mihi scitote placiturum esse quod facitis. |
29 | Aiunt Hebraei sola tantum ad contignandum ligna fuisse necessaria, stantibus muris templi post incendium. Hoc illi. Nobis autem praecipitur, non extra vias nostras ponere corda nostra; sed quae prius posueramus, rursum ponere in viis nostris, et postquam hoc fecerimus, ascendere de domibus concavis in montem, ut cum pervenerimus ad montis [Al. sermonis] altitudinem, in quo necessaria ad aedificationem templi Dei ligna sunt, de omni Scripturae sanctae monte, in quo varia virtutum et paradisi ligna plantata sunt, praecidamus ea, et aedificemus templum Domini operibus bonis et dogmatibus veritatis: quod cum fuerit exstructum, placeat Domino, et [Al. ut] glorificetur in eo. Igitur quia haec mandata sunt nobis ut ponamus corda nostra in viis nostris, ascendamus in montem rationabilem, et ad singula problemata, congrua de testimoniis Scripturarum ligna quaerentes, praecidamus ea, et aedificemus domum sapientiae in nobis: postquam enim haec fuerit exstructa, finis aedificationis eius erit, ut Dominus glorificetur in nobis. |
30 | (Vers. 9.) Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus: et intulistis in domum, et exsufflavi illud: LXX: Respexistis in multa, et facta sunt pauca: et intulistis in domum, et exsufflavi illa. Ut abiecta mora, et omni ambiguitate deposita, studiosius aedificetis domum meam, dico et aliud quod vobis acciderit, qui distulistis aedificare domum meam, non ut supra: Seminastis multum, et quia sementem terra non reddidit, intulistis parum; sed cum iam candescerent segetes, et messium tempus instaret, et frumenta vos tenere in manibus putaretis, messuistis vacuos culmos, et inanes stipulas sine spicarum frugibus congregastis. |
31 | Plenae erant areae: spes in oculis, luctus in manibus. Sed hoc quoque ipsum quod vix de multa segete et infinitis acervis fuerat electum, intulistis in domum, et mea virtute dispersum est. Exsufflavi enim illud, et redegi ad nihilum; quia frumentum emortuum et vacui folliculi, quae utilia esui sunt, farinam et similam non habebant. Potest autem hoc quod dixit: intulistis in domum, et exsufflavi illud, et de donariis accipi quae offerebant in altari, et Deus exsufflaverit ea. |
32 | Sed quia dixit, intulistis in domum, si ea quae illata sunt, donaria intelligimus, utique in templo oblata dicimus. Et non nobis congruet, quia eo tempore domus Dei adhuc aedificata non fuerat: quod quidem usque hodie plerisque contingit, qui habitant in aedificiis humilibus, et quantum in se est, despiciunt desolatam domum Dei, et cum possint aedificare, contemnunt: et quasi iam videntes maturas segetes, fructus sibi suorum operum repromittunt, et fallente spe, pro magnis vix parva reperiunt. |
33 | Sed et haec quoque parva, quae in domum et horreum mentis condiderant, exsufflantur a sermone Dei, quasi indigna eius custodia atque tutela. Quoties vidi ego tam in doctrina quam in conversatione de quibusdam sperata plurima: et postquam ventum est ut haberent tempus messium, id est, tempus docendi, vitamque suam in exemplum praebere populorum, de excelso praecipitatos, et minus inventum in eis, quam opinio sibi omnium promittebat. |
34 | Unde accidit ut paulatim, negligentia subrepente, parvum quoque ipsum quod videbantur habere, perderent. Hoc autem idcirco perpessi sunt, quia securi fuerunt in pristinis domibus suis, nec ascenderunt Scripturarum montem, aedificationis de eo dominicae ligna caedentes, nec exstruxerunt in se quotidie domum Domini; sed despicientes eius desolationem, etiam id perdidere, quod se habere credebant. |
35 | Supradicti enim mali haec causa redditur. |
36 | (Vers. 10.) Quamobrem, dicit Dominus exercituum, quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam, propter hoc super vos prohibiti sunt coeli ne darent rorem, et terra continuit [Vulg. prohibita est ne daret] germen suum. Non solum, inquit, coeli pluviam non dederunt, quibus irrigata humus fruges facit; sed ne rorem quidem matutinum, atque nocturnum, ut arentes agri, saltem humore modico temperarentur. |
37 | Terra quoque devoravit, et agricolis non redditura sementem, et quae sponte solet gignere, avaro sinu tenuit. Ego hunc arbitror esse rorem, de quo in benedictione dicitur ad Iacob: Det tibi Deus de rore coeli [Gen. XXVII, 28], et rorem Hermon qui descendit super montem Sion [Psal. CXXXII], et descendit, non de aere in quo multiplex volitat aquilarum et accipitrum et vulturum numerus; sed de coelo, ut si cuius anima ardet perturbationibus, et iaculo diaboli vulnerata est, refrigeretur hoc rore, et aestus suos temperet. |
38 | Quo retento, terra quoque non affert germen suum. Neque enim sine rore Christi potest ulla anima afferre frumenta. |
39 | (Vers. 11.) Et vocavi siccitatem super terram, et super montes, et super triticum, et super vinum, et super oleum, et quaecumque profert humus, et super homines, et super iumenta, et super omnem laborem manuum. Pro siccitate Septuaginta μαχαίραν, id est, gladium transtulerunt: sed et in Hebraico tribus litteris scriptum reperi, HETH, RES, BETH, quod si HAREB legimus, gladium sonat: si OREB, καύσωμα [Al. gr|καῦμα],|gr quod nos transtulimus siccitatem, licet melius in urentem ventum transferri possit. |
40 | Et revera quoniam sermo de terra est, et de agrorum sterilitate, magis mihi videtur ventus urens in praesenti loco intelligi debere, quam gladius: licet omnis plaga quae propter peccata hominibus inferatur, possit et pro gladio accipi. Vocata est autem siccitas, sive gladius super terram, et super montes, ut non proferant triticum, et vinum et oleum, et quaecumque sponte generat humus. |
41 | Praecedente autem fame, consequenter super homines, et super iumenta mors venit. Et idem gladius vel ventus urens, omnia quae manus hominum laboravere, consumit. Vocatur itaque vel inducitur vivens sermo Dei, et efficax, et acutus super omnem gladium bicipitem [Heb. IV], ut anima negligens (quae terra interpretatur arens, et magis in concavis habitare, quam domum Dei exstruere desiderat) eius mucrone feriatur, et quidquid fructuum se putat habere, disperdat. |
42 | Infertur etiam gladius super montes elevantes se adversus scientiam Dei, et super frumentum, et vinum, et oleum, quibus quasi cibis et potu et refectione, haereticorum conciliabula deceptis populis blandiuntur: Congrue quis dixerit panem illorum esse panem luctus, et furorem draconum esse vinum eorum, et furorem aspidum insanabilem: Oleum quoque, repromissionem de coelestibus, quo quasi ungunt discipulos, et laborum praemia pollicentur, quae detestatur propheta, dicens: Oleum autem peccatoris non impinguet caput meum [Psal. CXL], Sed et alia quae absque auctoritate et testimoniis Scripturarum quasi traditione apostolica sponte reperiunt atque confingunt, percutit gladius Dei; homines autem et iumenta, vel λογισμοὺς et αἰσθήσεις, id est, cogitationes et sensus eorum accipiamus. |
43 | Vel certe rationabiles in eis, et irrationabiles, id est, doctos et indoctos pariter, et omnem laborem manuum, et ieiunia eorum, et observationes varias, et chameunias, id est, humi dormitiones. Qui tribus quadragesimis per annum ieiunantes, et ξηροφαγίαις humiliantes animam suam, et vel maxime de Tatiani radice crescentes, super huiuscemodi laboribus audiunt: Tanta passi estis sine causa. Haec autem universa quae dixi, possunt de Ecclesiae rectoribus intelligi, qui aedificantes carnalem domum, liberisque suis et possessionibus providentes, non curant, vel in seipsis exstruere templum Dei, vel Ecclesiam Domini, quae intecta et diruta est, instaurare: quorum saepe vita et sermo incongruus scandalizat plurimos, et de Ecclesia eiicit, et ad solitudinem perducit domum Dei. |
44 | Nec haec dicimus quo universos generaliter accusemus, sed quod in omni officio et gradu sint alii qui aedificent, et alii qui destruant templum Dei, et propter eorum vitium nec coeli rorem, nec terra det germen, siccetur humus, montes areant, triticum, et oleum, et omnia quae terra gignit, homines quoque ipsi et iumenta, et universus labor manuum, secante gladio, et siccitate, vel vento urente dispereant. |
45 | (Vers. 13.) Et audivit Zorobabel filius Salathiel, et Iesus filius Iosedec sacerdos magnus, et omnes reliquiae populi vocem Dei [Vulg. addit Domini] sui, et verba Aggaei prophetae, sicut misit eum Dominus Deus eorum ad eos, et timuit populus a facie Domini. Diligenter attende, propter duas intelligentias Salvatoris in Zorobabel duce et Iesu sacerdote (ipse enim et rex est et sacerdos), quod non dixerit, Zorobabel et Iesus timuerunt, sed, audientibus Zorobabel et Iesu et populo verba Aggaei prophetae, quae verba sunt Domini, solus populus timuit a facie Domini, id est, sola multitudo, quae necdum in unum et perfectum virum venerat, nec spiritui copulatus id esse meruit quod spiritus. |
46 | Timuit autem populus a facie Domini, sciens quod facies Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum [Psal. XXXIII]. |
47 | (Vers. 13.) Et dixit Aggaeus nuntius Domini, de nuntiis Domini, populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus. Quidam putant et Ioannem Baptistam, et Malachiam, qui interpretatur Angelus Domini, et Aggaeum quem nunc habemus in manibus, fuisse angelos, et ob dispensationem et iussionem Dei assumpsisse humana corpora, et inter homines conversatos. |
48 | Nec mirum hoc de angelis credi, cum pro salute nostra etiam Filius Dei humanum corpus assumpserit: et ob hanc causam etiam de apocryphis praebent testimonium, ubi dicitur: Quod Iacob, qui postea vocatus est Israel, angelus fuerit, et propterea supplantaverit fratrem in ventre matris suae [Gen. XXV ] [et XXXII]. Ioannem quoque ad vocem Mariae matris Domini, exsultasse in utero Elizabeth (Lucae I): et omnium rationabilium unam esse naturam: et ob hanc causam homines qui placuerunt Deo, aequales angelis fieri. Hoc illi sentiant. Caeterum nos nuntium Domini, id est, angelum, qui Hebraice dicitur MALACH, simpliciter prophetam dictum recipiamus ab eo, quod Domini voluntatem populo nuntiaverit, sive quia in multis locis Dominus noster atque Salvator angelus Dei dicitur, sicut ibi; Magni consilii Angelus [Isai. IX, 6], typum Salvatoris dicimus in Aggaeo praecurrisse. |
49 | Porro quod ait, nuntius Domini, de nuntiis Domini, tale est quasi dixisset, propheta de prophetis. Quod ait, nuntius Domini populo dicens: Ego vobiscum sum, dicit Dominus, non loquitur ad Zorobabel et Iesum, cum quibus et in quibus semper erat Dominus (semel enim eos diximus secundum diversas intelligentias in persona Salvatoris accipi), sed ad populum qui timuerat a facie Domini. |
50 | Quia populus erat, necdum ad Dei venerat charitatem, quae foras mittit timorem. Accipit ergo populus pro Dei timore mercedem, ut Dominus cum illis sit, et est sensus: Ego ero vester adiutor, aedificate domum meam, quae in vobis destructa est: me in medio vestri constituto, nemo aedificationem vestram prohibere poterit. |
51 | (Vers. 14.) Et suscitavit Dominus spiritum Zorobabel, filii Salathiel, ducis Iuda, et spiritum Iesu filii Iosedec sacerdotis magni, et spiritum reliquorum de omni populo: et ingressi sunt, et faciebant opus in domo, Domini exercituum Dei sui: in die vicesima quarta mensis, in sexto mense, in anno secundo Darii regis. Pro duce Iuda, Septuaginta transtulerunt, de tribu Iuda, et pro opere, opera: caetera similiter. |
52 | Ubicumque autem nos ponimus, Dominum exercituum, illi diverse aut Dominum omnipotentem, aut Dominum sabaoth, aut Dominum virtutum interpretantur. Suscitatur ergo spiritus Zorobabel et spiritus Iesu, interim secundum litteram, ut regnum et sacerdotium aedificent templum Dei. Suscitatur etiam spiritus populi, qui in eis ante dormiebat, non corpus, non anima; sed ut diximus, spiritus, qui magis aedificare scit templum Dei. |
53 | Et ingressi, foris enim fuerant, faciebant opera, quae digna erant penetralibus domus Domini: in eodem anno Darii regis quo et supra, in eo mense qui et in principio positus est; sed non in eodem die. Ibi enim unus dies mensis ponitur: hic vero vicesimus quartus, ut inter primum diem, quo Dominus loquitur per Aggaeum, et vicesimum quartum, quo ingressi sunt, et faciebant opus in domo Domini, viginti duo dies medii fuerint, quot et litterae sunt apud Hebraeos. |
54 | Necesse enim habuerunt doceri quae essent elementa principii sermonum Dei, quae eos prohiberent dicere, Nec dum venit tempus domus Domini aedificandae, et habitare in domibus concavis, et ut supra dixi, in ima demergi. Provocarentur vero ponere corda sua super vias suas, et meminissent propter negligentiam quanta perpessi fuerint. |
55 | Et ut ascenderent in montem, et caederent ligna, et aedificarent domum Domini, et non paterentur ea quae fuerant ante perpessi. Denique in his viginti et duobus diebus, timuit populus a facie Domini, et ingressi sunt in die vicesimo quarto mensis, in sexto mense anno secundo Darii regis, et faciebant opus in domo Domini exercituum Dei sui. |
56 | Praecipitur autem nobis, ut aedificari possit domus spiritualis in sacerdotium sanctum, ad offerendas spirituales victimas placentes Deo, tales nos praebere, ut suscitetur in nobis Spiritus sanctus, et ingrediamur in domum Domini, et faciamus opera Domini. Iam enim Zorobabel de genere David, et Iesus sacerdos in aeternum suscitatus est a Patre in virtute, secundum spiritum sanctificationis de resurrectione mortuorum, ut ille praesit operi; nos vero faciamus, ipso adiuvante et disponente. |
57 | Quae tamen opera Dei facere ante non possumus, nisi timeamus a facie Domini, et credamus, et ingrediamur templum Dei, et ea quae domui Dei digna sunt perpetremus. Quoniam vero adhuc in saeculo sumus, et tempus aedificationis nostrae sub Dario rege versatur, in quo generationi, coniugiis carnique servitur: idcirco in sexto numero quo factus est mundus, et in secundo anno qui dividit unionem (materia enim in qua mundi reparatio sobolisque consistit, duplicem numerum diligit), ingredimur domum Domini, et utroque populo congregato, exstruimus templum Dei. Ex duobus enim duodecim numeris, vicesimi quarti numeri summa consistit: quia tam ex circumcisione quam ex gentibus, Christi Ecclesia prima quae eversa fuerat, aedificata est. |
58 | Sed et hoc possumus dicere, quia octavus numerus qui sanctus est, et in verae circumcisionis typo accipitur, triplicatus vicesimum quartum numerum facit, figuraliter nos docemur, ut aedificemus domum Domini in amputatione carnis, et vitiorum circumcisione, et veram puritatem esse credamus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. |
59 | Porro alius sexies quartum supputavit numerum, et quatuor refert ad elementa mundi, ex quibus subsistimus; sex vero ad conditionem mundi, in quo ipsa elementa versantur. Et dicit: quia adhuc in materia sumus, et gravi corpore circumdamur, et servimus generationibus, exstruere quidem nos templum, et intrare in domum Dei, et quasi de somno gravi suscitari spiritum nostrum; sed adhuc in vicesimo quarto die idipsum facere. |