1 | Secundo anno Darii, regis Persarum filii Hystaspis, septuagesimum annum desolationis templi fuisse completum (quem Ieremias [Ier. XXV] vaticinatus est) Zacharias quoque propheta testis est: qui cum Visionis suae titulum in secundo anno eiusdem regis undecimo mense Sabath, vicesima quarta die praeposuisset, adiecit, dicens: Domine exercituum, usquequo non misereberis Ierusalem et urbium Iuda, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est [Zach. I, 7, 12]. Sed et Esdras, exstructo tantum altari, et iactis fundamentis templi, ad litteras regis Artaxerxis prohibitum opus refert: Tunc intermissum est opus domus Dei in Ierusalem, et non fiebat usque ad annum secundum regni Darii, regis Persarum [I Esdr. IV, 24], statimque addidit: Prophetaverunt autem Aggaeus propheta et Zacharias filius Addo, prophetantes ad Iudaeos qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Domini Israel: Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel, et Iesus filius Iosedec, et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem, et cum eis prophetae Dei adiuvantes eos [I Esdr. V, 1, 2]. Quo tempore apud Romanos septimus a Romulo regnabat Tarquinius Superbus, habens annum imperii vicesimum septimum, qui post octo annos expulsus est a Bruto: ac deinde rempublicam per annos quadringentos sexaginta quatuor, usque ad Iulium Caesarem consules administraverunt. |
2 | Hoc propterea, o Paula et Eustochium, diximus, ut de ipso statim titulo, qua aetate Aggaeus propheta cecinerit, agnoscatis. Sciendumque est interim, iuxta litteram, magni spiritus et Aggaeum fuisse et Zachariam prophetas: ut adversum Artaxerxis regis edictum, et Samaritanos gentesque cunctas per circuitum, aedificationem templi impedientes, iuberent templum exstrui: Zorobabel quoque et Iesum filium Iosedec, et populum qui cum eis erat, non minori fidei; ut prophetas magis audirent iubentes, quam prohibentis regis imperium. |