monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, in Abdia, Unus

Hieronymus, Commentarii, in Abdiam, Prologus

1 Cum essem parvulus, ut parvulus loquebar, ut parvulus sapiebam, ut parvulus cogitabam: postquam factus sum vir, quae parvuli erant, deposui [I Cor. XIII]. Si Apostolus proficit [Al. profecit], et quotidie praeteritorum obliviscens, in priora se extendit, ac secundum praeceptum Domini Salvatoris, stivam tenens, post tergum non respicit [Phil. III] [Luc. IX]: quanto magis ego, qui necdum ad aetatem perfecti viri, et in mensuram Christi [Ephes. IV] [Pro veneram, ut videtur.] veni, mereri debeo veniam, quod in adolescentia mea provocatus ardore et studio Scripturarum, allegorice [Confer quae in Generalis praefationis parte altera num. 20, de hoc in Abdiam tentamento Hieronymi diximus.] interpretatus sum [Al. sim] Abdiam prophetam, cuius historiam nesciebam.
2 Ardebat animus cognitione mystica, et quia legeram omnia possibilia credentibus, ignorabam diversa esse charismata: [Verius, opinor, duo Palatini mss. litterulas.] litteras saeculi noveram, et ob id putabam me librum legere posse signatum. Stultus ego, viginti quatuor seniores habentes in manibus phialas et citharas, et quatuor animalia plena oculis consurgunt de throno suo, imperitiam confitentur, gloriam Agno canunt [Apoc. V], et virgae de radice Iesse, et putabam posse me, quod credebam: cuius in manu non fiebat sermo Dei, nec dicere poteram: A mandatis tuis intellexi [Ps. CXVIII]: neque illius de Evangelio beatitudinis recordabar: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Necdum de altari carbo sublatus, labia mea purgaverat [Isai. VI, 8]. Necdum error veteris ignorantiae igne Spiritus sancti fuerat circumcisus, et audacter loquebar ad Dominum: Ecce ego, mitte me. Sperabam in scriniolis latere [Al. iacere] quod scripseram, et ingenioli mei primam temeritatem ignibus voveram, cum subito de Italia affertur exemplar a quodam iuvene tot annis, quot et ego quondam scripseram, laudante opusculum meum.
3 Fateor miratus sum, quod quantumvis aliquis male scripserit, invenit similem lectorem sui. Ille praedicabat, ego erubescebam: ille quasi mysticos intellectus ferebat ad coelum, ego demisso capite confiteri meum pudorem prohibebar. Quid igitur? condemnamus in quibus pueri lusimus? minime. Scimus enim in tabernaculum Dei, et aurum, et pilos caprarum similiter oblatos.
4 Legimus in Evangelio [Marc. XII], viduae pauperis duo minuta, magis quam divitum substantias approbata [Al. approbatas]. Et tunc dedimus quod habuimus, et nunc, si tamen aliquid profecimus, Domino suum reddimus. Gratia enim eius sum quod sum [I Cor. XV]. Nec diffiteor per hosce triginta annos [Voculas, in eius, iidem mss. ignorant.] in eius opere me ac labore sudasse.
5 Clemens est pater: cito revertentem filium suscipit, nec exspectat donec quis aperiat ostium: ipse egreditur obviam, annulum et stolam parat; licet germanus invideat, et scortatorem ac nepotem vocet, de salute illius symphonia Angelicae laetitiae cunctarumque virtutum in coelestibus personat [Luc. XV]. Hoc est illud tempus, mi Pammachi, hac luce dulcius, quo egressi scholam Rhetorum, diverso studio ferebamur, quando ego et Heliodorus charissimus pariter habitare solitudinem Syriae Chalcidis nitebamur [Al. volebamus]; quod putabam latere, vulgatum est.
6 Per vetera vestigia rursum ingrediar, emendans, si fieri potest, curvos apices litterarum. Infans eram, necdum scribere noveram: titubabat manus, tremebant articuli. Nunc, ut nihil aliud profecerim, saltem Socraticum illud habeo: Scio, quod nescio. Dicit et Tullius tuus, adolescentulo sibi inchoata quaedam et rudia excidisse. Si hoc ille tam de libris ad Herennium, quam de Rhetoricis, quos ego vel perfectissimos puto, ad comparationem senilis peritiae dicere potuit: quanto magis ego libere profitebor, et illud fuisse puerilis ingenii, et hoc maturae senectutis! In libris quoque contra Marcionem Septimius Tertullianus hoc idem passus [Al. fassus] est, et Origenes in Cantico canticorum: et Quintilianus in duodecim libris Institutionis oratoriae. Ex quibus perspicue ostenditur unamquamque aetatem in suo esse perfectam, et ex annorum debere numero iudicari.
7 Sed iam tempus est proponere exordium Abdiae, et orationum tuarum auxilio, cui volumen hoc scribitur, confragosum mare, et saeculi recurvos gurgites transfretare.
Hieronymus HOME