Hieronymus, Commentarii, in Abacuc, 2, Caput III
1 | (Vers. 1.) Domine, audivi auditionem tuam, et timui: Domine, opus tuum in medio annorum vivifica illud. LXX: Domine, audivi auditum tuum, et timui: Domine, ÷ consideravi ** opera tua, ÷ et obstupui ** in medio duorum animalium cognosceris. Pro eo quod nos et Aquila et Theodotio transtulimus, vivifica illud, Symmachus interpretatus est, revivifica illud. Quod autem Septuaginta dixerunt, consideravi et obstupui, nec in Hebraeo habetur, nec apud quempiam aliorum Interpretum, ut sublatis his, quae in Hebraico non habentur, possit legi iuxta Septuaginta: Domine, opera tua in medio duorum animalium cognosceris: quod quia ἀδιανόητον videbatur, superiora coniuncta sunt. |
2 | Legimus autem in Hebraeo ADONAI, id est, Domine, PHALACH, opus tuum, BACEREB, in medio, SANIM, annorum, HEIEU, vivifica illud. Hoc propterea ut quae superflua sunt, in Septuaginta manifeste addita cognoscamus. Hebraei iuxta historiam hunc locum ita explanant: Domine, audivi auditionem tuam, et timui. Audivi, inquit, poenas quas Nabuchodonosor et diabolo praeparasti, in quibus dixisti ei: Vae qui multiplicat non sua [Abac. II, 6]. Et secundo: Vae qui congregat avaritiam malam domui suae (Vers. 9). Et tertio: Vae qui aedificat civitatem in sanguinibus, et praeparat urbem in iniquitate (Vers. 12). Et quarto: Vae qui potum dat amico suo, mittens fel suum et inebrians. Et quinto: Vae qui dicit ligno, expergiscere: surge, lapidi tacenti. Et sicut timore perterritus sum, quod draco magnus tantis vulneribus confodiendus sit, sic deprecor, Domine, ut quod promisisti, expleas, et finito tempore, reddas Christum tuum. |
3 | Tu enim dixisti, quia adhuc visus procul et apparebit in fine, et non mentietur. Vivifica ergo quod pollicitus es, hoc est, tuum imple promissum; non moriatur irritus sermo tuus, sed opere compleatur. Quod quidem iuxta nos, et de resurrectione Salvatoris intelligi potest: ut ille qui pro nobis mortuus est, consurgat a mortuis, et vivificetur. |
4 | Iuxta Septuaginta autem multo alter est sensus, et debemus etiam Vulgatae editionis explanationem ponere. Domine, audivi in Scripturis sermonem tuum, et te mihi dante auriculam, iuxta illud quod loquitur Isaias: Addidit mihi auriculam ad audiendum [Isai. L, 5]; ita audivi, ut tu vis audiri sermonem tuum. |
5 | Et opera tua diligentius contemplatus (ne mihi diceretur: Opera autem Domini non respiciunt, et opera manuum eius non considerant), ex creaturis intellexi Creatorem, et per singula quae fecisti, et quae quotidie operaris in universo mundo, totus obstupui, et sensu humanitatis amisso, in sanctam amentiam sum conversus. |
6 | Vel certe admiratione turbatus, in laudes tuas trepidus erumpo dicens: In medio duorum animalium cognosceris. Quod multi putant de Filio intelligi, et Spiritu sancto, eo quod Pater per Filium intelligatur et Spiritum. Quae quidem et duo Seraphim in Isaia [Isai. VI], et duo Cherubim, scribi interpretantur in Exodo [Exod. XXV], quae contra se respiciunt [Al. respiciant et habeant et velantes], et in medio habent oraculum; et in Isaia [Isai. VI], velantia caput et pedes Domini, in praesenti tantum saeculo volent, et alter ad alterum mysterium inclament Trinitatis: et mittatur unus de seraphim, quod interpretatur ardens, et veniat in terram et mundet prophetae labia, et dicat: Ignem veni mittere super terram, et quam volo ut ardeat [Luc. XII, 49]. Hoc aestimant alii, et ad hanc interpretationem multis Scripturarum utuntur testimoniis. |
7 | Porro simplex interpretatio, et opinio vulgi de Salvatore intelligit, quod inter duos latrones crucifixus agnitus sit [Marc. XV, ] [et Ioan. XIX]. Qui autem melius, hoc dicunt, quod in prima Ecclesia quae de circumcisione fuit, et de praeputio congregata, duobus populis se hinc inde cingentibus, intellectus sit Salvator et creditus. |
8 | Sunt qui duo animalia, duo intelligant Testamenta, novum et vetus, quae vere animantia sint atque vitalia, quae spirent, et in quorum medio Dominus cognoscatur. |
9 | In medio annorum notum facies. LXX: Cum appropinquaverint anni, cognosceris. Cum venerit, inquit, tempus, et opere promissa compleveris, monstrabis, vera esse quae pollicitus es. Sive cum appropinquaverit consummatio, et in extrema hora ad destruenda peccata venerit Filius tuus, manifestius cognosceris. |
10 | Sequitur: |
11 | Cum advenerit tempus, demonstraberis, cum turbata fuerit anima mea. Quod, exceptis Septuaginta, nec in Hebraico, nec apud quemquam aliorum habetur interpretum. Et est sensus: Cum venerit tempus, de quo dicitur: Tempore acceptabili exaudivi te, tempus adventus Domini Iesu Christi [II Cor. VI, 2]: tunc, o Deus Pater, cognoscetur nomen tuum, quod ante occultum fuit hominibus, de quo dicit Dominus in Evangelio: Pater, revelavi nomen tuum hominibus [Ioan. XVII, 6]. Quod autem infertur: Cum turbata fuerit anima mea, apud LXX interpretum editionem cum posterioribus copulatur, ut possit legi: Cum turbata fuerit anima mea in ira, et hucusque distinctio: deinceps inferatur, misericordiae recordaberis; quod scilicet prophetae sufficiat pro poena sola conturbatio, et ad iram Dei anima illius conturbata, nequaquam inferatur supplicium, sed iram excludat misericordia. |
12 | Habet autem et ira Dei mensuras: quantum, et quanto tempore, et ob quas causas, et quibus inseratur, iuxta illud quod scriptum est: Cibabis nos pane lacrymarum, et potabis nos lacrymis in mensura [Ps. LXXIX, 6]. Quod si propheta turbatur ad iram Dei, et qui turbatus est, impetrat misericordiam, quid nos sperare, immo timere debemus, quorum omnia opera Dei digna sunt ira? Quod autem sequitur iuxta Hebraicum. |
13 | Cum iratus fueris, misericordiae recordaberis. Non debemus putare, oblivisci Deum, et post iram suae misericordiae recordari; sed quod nos eum in poena positi putemus oblivisci, iuxta illud: Usquequo, Domine, oblivisceris me in finem [Ps. XII, 1]? Nam et si quando tentationibus, quasi fluctibus operimur, et rapida daemonum adversus nos procella desaevit, velut ad dormientem loquimur: Exsurge, quid dormitas, Domine? Simulque Dei cerne clementiam: non dixit, cum intuleris supplicia, misericordiae recordaberis; sed cum iratus fueris. |
14 | Qui autem irascitur, interdum non percutit, sed tantummodo comminatur. Quod et apostolus sentiens ait: Revelatur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniquitatem hominum [Rom. I, 18]. Ubi autem revelatur, non infertur, non percutit; sed revelatur ut terreat, et territis non inferatur. |
15 | (Vers. 3.) Deus ab Austro veniet, et Sanctus de monte Pharan. Semper. LXX: Deus a Theman veniet, et Sanctus de monte umbroso et condenso. Diapsalma. Aquila et Symmachus, et quinta editio ipsum Hebraicum posuerunt THEMAN: solus Theodotio quid significaret Theman, interpretatus est, dicens ELOIM, ab Austro veniet, et sanctus de monte Pharan, in finem. Ex quo intelligimus a solis Septuaginta positum, de monte umbroso et condenso. Sed et hoc quod Septuaginta transtulerunt, διάψαλμα, et nos posuimus, semper; Symmachus interpretatus est, in aeternum: Theodotio, in finem: quinta editio ipsum Hebraicum SELA. Deus ergo ab Austro veniet, id est, a meridie, a clara luce, et ab his, qui appellantur filii dierum. |
16 | Unde et in Cantico canticorum, aquilonem sponsus abigit, et austrum vocat dicens: Exsurge, Aquilo, et veni, Auster, perfla hortum meum, et fluant aromata mea [Cant. IV, 16]. Deus semper in meridie est: Ubi, inquit, pascis? ubi cubas? in meridie [Cant. I, 6]. Et ad Abraham quando erat sub quercu, non venit Deus nisi in meridie [Genes. XVIII ] [et XLIII]. Et Ioseph qui in typo praecessit Salvatoris, convivium fratribus facit meridie. |
17 | Agnitio ergo Dei Patris his qui digni sunt, venit in pleno lumine. Et agnitio Sancti, id est, Filii Dei, venit de monte umbroso et condenso. Mons umbrosus atque condensus, vel ipse Pater intelligitur, plenus virtutibus omnique sapientia, et maiestate sua cuncta protegens, et extendens alas, et confovens pullos suos: vel certe paradisus et coelestia plena angelis, plena virtutibus, plena arboribus uberrimis. |
18 | Atque utinam et mihi contingat, ut ad vocem meam et ad expositionem Deus veniat in claro lumine, et Filius eius, de quo scriptum est: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum [Levit. XX, 26], de sublimitate eloquii umbrosi et condensi, et Scripturarum testimoniis hinc inde contexti, et Patre simul Filioque veniente, fiat eorum auditor habitaculum, et compleatur Scriptura, dicens: Ego et Pater meus veniemus ad eum, et mansionem apud eum faciemus [Ioan. XIV, 23]. Sed quia pro monte umbroso et condenso, in Hebraeo scriptum est mons Pharan, et Pharan interpretatur os videntis: pulchre iuxta interpretationem nostram, de eruditi sermone viri venit notitia Filii, et non qualicumque sermone, sed de eo qui plenus est lumine, plenus oculis, ut manifestus et purus ad aures audientium deferatur. |
19 | Quod autem ait de monte, sublimia dogmata intellige. Audivi ego Hebraeum istum locum ita disserere: Quod Bethleem sita sit ad Austrum, in qua natus est Dominus atque Salvator, et ipsum esse de quo nunc dicatur: Dominus ab Austro veniet, hoc est nascetur in Bethleem, et inde consurget. Et quia ipse qui natus est in Bethleem, Legem quondam dedit in monte Sinai, ipse est Sanctus qui venit de monte Pharan: Pharan quippe vicinus est locus monti Sina. |
20 | Et quod infertur, diapsalma, id est, semper, habere sensum: ipse qui natus est in Bethleem, et qui in Sina, id est, in monte Pharan, Legem dedit, semper in universis beneficiis, praeteritis et praesentibus, et futuris auctor est et largitor. De diapsalmate, quod Hebraice dicitur SELA , in Psalterio plenius disputatum est. |
21 | Simulque cerne iuxta Septuaginta, quod diapsalma non ponatur, nisi in Psalterio, et in praesenti loco. Ex quo intelligimus recte a Septuaginta orationis Canticum praenotatum. |
22 | (Vers. 4.) Operuit coelos gloria eius, et laudis eius plena est terra. Splendor eius ut lux erit: cornua in manibus eius. Ibi abscondita est fortitudo eius. LXX: Operuit coelos virtus eius, et laudis eius plena est terra, et splendor eius quasi lux erit: cornua in manibus eius, et posuit dilectionem robustam fortitudinis suae. Pro eo quod Septuaginta interpretati sunt, et posuit dilectionem robustam fortitudinis suae: et nos diximus, ibi abscondita est fortitudo eius: Aquila transtulit, et posuit absconsionem fortitudinis suae: Symmachus, et posuit absconditam fortitudinem suam; solus Theodotio nostrae translationi congruens, ait: et ibi absconsio fortitudinis eius. Verbum enim SAM pro qualitate loci, et posuit intelligitur, et ibi: magisque in praesenti loco ibi legendum est, quam posuit, ut sit sensus et ordo sententiae: Cornua in manibus eius, et subaudiatur, ibi, id est, in cornibus abscondita est fortitudo eius. |
23 | Manifestum est autem iuxta Hebraicum quod in adventu Christi cuncta repleta sint gloria, secundum illud quod in Evangelio dicitur: Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis [Luc. II, 14]. Et alibi: Pacem fecit in coelis et in terra per sanguinem crucis, et sedit in dextera magnitudinis: velociter enim currit sermo eius. |
24 | Et alibi: Domine, Dominus noster, quam admirabile est nomen tuum in universa terra [Ps. CXLVII, 1]! Et rursum in Psalmo decimo octavo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae [Al. terminos terrae] verba eorum [Ps. XVIII, 5]. Splendor quoque eius, quasi sol iustitiae, clara luce radiavit; et cornua in manibus eius, vexilla et tropaea crucis, et in ipsis cornibus abscondita est fortitudo eius: Cum enim esset in forma Dei, non rapinam arbitratus est aequalem se esse Deo; sed exinanivit se formam servi accipiens: factus est obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis [Philip. II, 6 seqq]. In cruce ergo paulisper abscondita est fortitudo eius, quando dicebat ad Patrem: Tristis est anima mea usque ad mortem [Matt. XXVI, 38, 39]: Et: Pater, si possibile est, transeat iste calix a me [Luc. XXIII, 13]. Et in ipsa cruce: Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. Porro iuxta Septuaginta in eo quod dictum est: Operuit coelos virtus eius, nosse debemus minus esse quod operitur, ab eo quod operit: si tamen totum operiatur, et non ex parte, quod opertum est. |
25 | Cum ergo virtus Dei operiat coelos, maior est coelis virtus eius, qua operiuntur coeli. Coelos autem eos esse qui portent imaginem supercoelestis, et qui enarrent gloriam Dei, crebro legimus. Virtutem quoque Dei Dominum Salvatorem, apostolus probat: Christus Dei virtus, et Dei sapientia [I Cor. I, 30]. Haec virtus omnium specialium [Al. spiritualium] virtutum quasi mater est: verbi gratia, appellatur virtus, sapientia, fortitudo, iustitia, temperantia, veritas, sanctitas, redemptio: Christus autem factus est nobis a Deo sapientia, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio. |
26 | Hae igitur speciales virtutes, in quibus Christus ostenditur (secundum profectum eorum, qui eum vel sapientiam recipiunt, vel fortitudinem, vel iustitiam, et caetera huiuscemodi), continentur in generali virtute Dei, hoc est, in Domino Salvatore: atque in hunc modum et de terra intelligimus, quod qui primum propter imaginem terreni terra vocabantur, et dicebatur ad eos: Terra es, et in terram ibis [Genes. III, 19], in adventu Salvatoris laude Domini repleantur. |
27 | Cum autem et coeli virtute Dei operti fuerint (protecti videlicet et ex omni parte vestiti), et universa terra repleta laude Dei, tunc splendor eius ut lux erit. Imaginem autem Dei et splendorem gloriae eius, esse Deum Salvatorem, apostolus non tacet: Qui postquam nobis apparuit splendor gloriae Dei, reversus est ad pristinam maiestatem [Hebr. I]. Etsi enim noveramus Christum secundum carnem: sed iam non novimus eum iuxta carnem [II Cor. V, 16], verum iuxta spiritum; quia, Quod factum est, in ipso vita erat, et vita erat lux hominum [Ioan. I, 3, 4]. Quod et manifestius in Evangelio Salvator ostendens ait: Pater, glorifica me gloria, quam habui apud te, priusquam mundus fieret [Ioan. XVII, 5]; ut post ascensionem ad coelos, sit splendor quod lux, hoc est, id incipiat Filius esse quod Pater est. |
28 | Quod autem sequitur: Cornua in manibus eius, moris est Scripturarum, ut semper cornua pro regnis ponant. Nam et illud quod Anna loquitur in primo Regnorum libro: Exaltavit cornu Christi sui [I Reg. II, 10], magnificentiam regni Salvatoris significat. Et in Daniele, decem cornua decem regna demonstrant [Dan. VII]. Sic autem nunc dicitur: Cornua in manibus eius, quomodo et alibi scriptum legimus: Cor regis in manu Dei [Prov. XXI, 1]: pro eo quod est, mens et principale cordis viri sancti (qui pergit ad regna coelorum, qui adhuc positus in terra, regnat corpori absque peccatis) non vagatur extrinsecus; sed in Dei tutela situs est. Quia vero et in Hebraeo, et in caeteris editionibus non habet scriptum: Cornua in manibus eius, sed in manu eius, quod dicitur IADO, manum Dei fortem atque robustam intelligamus Filium eius. |
29 | Et in hac manu omnia regna coelorum, eorumque qui ad coelos nituntur ascendere, posita esse dicamus: quod et Isaias sonat, dicens: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi [Isai. V, 1], pro eo quod est, in regno. Ob hanc puto causam nullum cornutum animal inter immunda poni in Levitico, et idipsum significare unicornem in Psalmis (XLIX et XCI), sive ῥινοκερότα; et illud: In te inimicos nostros ventilabimus cornu [Ps. XLIII, 7]. Quod autem iuxta LXX legimus: et posuit dilectionem fortis virtutis suae, etiam hoc de Christo intelligendum est, quod Deus Pater idcirco cooperuerit coelos virtute sua, et terram repleverit laude, et splendorem suum fecerit esse ut lumen, et regnum posuerit in manu Filii sui, ut faceret dilectum suum ab hominibus diligi, et diligi non leviter, sed vehementer et fortiter, ut qui eum fortiter dilexissent, et haererent in dilectione eius, nemo tolleret eos de manu illius. |
30 | Econtrario diabolus facit amare nos mundum, et pro dilectione virtutis diligere vitia, et non leviter, sed fortiter, ita ut de nobis possit dici: Et posuit diabolus dilectionem fortem vitiorum suorum. |
31 | (Vers. 5.) Ante faciem eius ibit mors: et egredietur diabolus ante pedes eius. LXX: Ante faciem eius ibit verbum, et egredietur in campum post pedes eius. Pro eo quod nos transtulimus mortem, in Hebraeo tres litterae positae sunt, DALETH, BETH, RES, absque ulla vocali, quae si legantur DABAR, verbum significant; si DEBER, pestem, quae Graece dicitur λοιμός. Denique et Aquila ita interpretatus est, Ante faciem eius ibit pestis; Symmachus, Ante faciem eius praecedet mors; quinta editio, Ante faciem eius ambulabit mors; soli LXX et Theodotio sermonem pro morte interpretati sunt. |
32 | Necnon in consequenti versiculo, ubi diximus: Egredietur diabolus ante pedes eius, et LXX aliter transtulerunt, iuxta quos postea disputabimus: Aquila pro diabolo transtulit, volatile; Symmachus autem et Theodotio, et quinta editio, volucrem, quod Hebraice dicitur RESEPH. Tradunt autem Hebraei, quomodo in Evangelio princeps daemonum dicitur esse Beelzebub [Matth. XII]: ita Reseph daemonis esse nomen, qui principatum teneat inter alios, et propter nimiam velocitatem atque in diversa discursum, avis et volatile nuncupetur: ipsumque esse qui in paradiso sub figura serpentis mulieri sit locutus, et ex maledictione, qua a Deo condemnatus est, accepisse nomen: siquidem RESEPH, reptans ventre interpretatur. Hoc est ergo quod dicitur: statim cum venerit Dominus et in Iordane fuerit baptizatus, et ad columbae descensum vox Patris intonuerit: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui [Matt. III, 17], exeunti de aquis occurret diabolus; et ante pedes illius stabit mors, et coluber antiquus, qui quadraginta diebus tentavit eum in solitudine. |
33 | Si autem iuxta LXX legerimus, ante faciem eius ibit verbum, et egredietur in campos post pedes eius, hoc significat, quod sermo Dei ante visitationem eius, quae nunc allegorice facies dicitur, praecedat et praeparet corda credentium: ut prava in rectum, et inaequalia sternat in planum: et auditoris anima quasi consectus ager, sementem possit recipere spiritualem. |
34 | (Vers. 6.) Stetit, et mensus est terram: aspexit, et dissolvit gentes, et contriti sunt montes saeculi: incurvati sunt colles mundi, ab itineribus aeternitatis eius. LXX: Stetit, et commota est terra: aspexit [Al. respexit], et distabuerunt gentes: contriti sunt montes violentia: tabuerunt colles saeculi itineris sempiterni eius. Stans Salvator et cuncta perspiciens, et oculo suo universitatem mundi metiens, gentium multitudinem dissipavit: quibus dissipatis et dissolutis contriti sunt montes huius saeculi, et incurvati sunt colles huius mundi. Sunt enim et alii montes et colles, quos salit et transilit sponsus in Cantico canticorum [Cant. 2], de quibus et in secundo graduum psalmo dicitur: Levavi oculos meos in montes, unde veniet auxilium mihi [Psal. CXX, 1]. Montes autem saeculi ipsi sunt qui et montes tenebrosi; de quibus Ieremias praecepit, ne impingantur pedes nostri super eos [Ierem. XXXI]. Isti sunt colles in quibus regnabat Saul, quando interficiebat sacerdotes Dei [I Reg. XXII]: Gabaa quippe collis interpretatur. |
35 | Et eleganter incurvati sunt, inquit, colles mundi. Ante adventum quippe Salvatoris erecta cervice gradiebantur, et superbiam eorum humiliare nemo poterat. Contriti autem sunt et incurvati ab itineribus aeternitatis eius, id est, Dei, quia aeternitas illius ad nos venire dignata est, sive quod semper a principio mundi usque ad incarnationem suam venerit ad sanctos, et factus sit in singulorum manu sermo Dei, atque in universis vincentibus ipse superarit, et aeternum eius iter incurvaverit, colles montesque contriverit. Haec per metaphoram iuxta Hebraicum dicta sint. |
36 | Porro secundum LXX postquam faciem Dei sermo praecesserit, et egressus fuerit in plana, Deus Pater venit illuc, ubi ei ad sermonem suum regio praeparata est, et venit post pedes sermonis sui, et stat; numquam ante praecedens, sed semper exspectans, ut ille sibi muniat viam. |
37 | Ubi autem steterit iuxta pedes sermonis sui, ibi statim terra, opera videlicet carnis et corporum non valentia sustinere Dei praesentiam, commoventur. Cumque commota fuerint, virtus sermonis et praesentia Dei respicit cunctas animae gentes, quas cogitationes et multiplices in diversa sententias possumus intelligere, quae illico dissolvuntur ac tabescunt. |
38 | Si quid etiam adversum scientiam Dei se exaltaverat in terra, et sensum occupaverat audientis, hoc praecedente sermone, et adventu Dei, confringetur atque conteretur. Montibus autem confractis contritisque ad aspectum Dei, colles liquido consumentur, et redigentur ad nihilum. |
39 | Non enim sunt montes Dei, sed montes saeculi. Sempiternum enim iter Dei respiciens ad ea quae suus sermo praecedit, et fortius collibus saeculi, consumet et destruet eos. Possunt autem montes et daemones intelligi, qui versantur in haereticis, et elevant se contra scientiam Dei: colles quoque aliae daemonum fortitudines, quae faciunt homines corporum pulchritudinem, dignitates, divitias, nobilitatem generis, caeteraque mundi bona admirari. |
40 | Licet videre post adventum sermonis Dei, et Dei Patris praesentiam, quomodo humanae animae commoveantur, et omne quod terrenum est, dissolvatur, et cogitationes pristinae redigantur ad nihilum. Tunc destruuntur daemones, tunc saeculi altitudines ad nihilum deducuntur, et omnis haereticorum scientia, quae primum tumebat, ad Dei sermonis adventum humiliatur, conteritur atque consumitur. |
41 | Et quod prius pulchrum et maximum videbatur, quasi despectum abiicitur et parvum. Et hoc fit propter adventum Dei et hospitium Christi, iuxta quod alibi scriptum est: Inhabitabo in eis, et inambulabo, et ero Deus eorum, et ipsi erunt mihi populus [Lev. XXVI, 12]. |
42 | (Vers. 7.) Pro iniquitate vidi tentoria Aethiopiae, turbabuntur pelles terrae Madian. LXX: Pro laboribus vidi tabernacula Aethiopum: pavebunt et tabernacula terrae Madian. Aethiopes tetri [Al. teterrimi] et amantes tenebras, et ab omni luce alieni, qui draconis carne vescuntur, de quo scriptum est: Dedisti eum escam populis Aethiopibus [Ps. LXXIII, 14], daemones intelliguntur, quorum fit tabernaculum quicumque in hoc saeculo propter honores et divitias laborarit: quod significanter sub uno verbo iniquitatis ostenditur, «Omnis enim dives, aut iniquus, aut haeres iniqui est.» Vide homines maria transire: ante potentum excubare fores: pati omnia quae servorum conditio vix patitur, ut divitias congregent, ut aliquam accipiant dignitatem: et postquam hoc fuerint consecuti, tradere se luxuriae et voluptatibus et omni iniquitati, ut quod avaritia congregavit, luxuria consumat. Isti ergo pro laboribus suis efficiuntur hospitium daemonum, et qui templum Dei esse debebant, fiunt tabernaculum Aethiopum. |
43 | Sed et hoc quod sequitur: Turbabuntur pelles terrae Madian, sive pavebunt et tabernacula terrae Madian, eosdem intellige tabernacula Aethiopum, et tabernacula terrae Madian. Postquam enim ditati fuerint, et per fas ac nefas ad altissimum gradum conscenderint, tunc conscientia peccatorum suorum, semper mortem, semper iudicium formidabunt, et ad levem febriculam, quasi latrones in carcere, ita de aeternis suppliciis suspirabunt. |
44 | Madian autem in lingua nostra sonat ex iudicio, id est, condemnationem, et ostenditur quod metu iudicii aeternarumque poenarum semper in formidine sint, et cruciatus quos sentiunt se [Al. se sciunt] mereri, pavore quotidiano sustineant. |
45 | (Vers. 8, 9.) Numquid in fluminibus iratus es, Domine: aut in fluminibus furor tuus, vel in mari indignatio tua? quia ascendens [Al. qui ascendisti] super equos tuos, et quadrigae tuae salvatio. Suscitans suscitabis arcum tuum, iuramenta tribubus quae locutus es. Semper. LXX: Numquid in fluminibus iratus es, Domine: aut in fluminibus furor tuus, vel in mari impetus tuus? Qui [Al. Quia] ascendens super equos tuos, et equitatio tua salus: intendens, extendens arcum tuum super sceptra, dicit Dominus. Diapsalma. Ubi Septuaginta diapsalma, et Aquila semper, caeteri ut supra similiter transtulerunt. |
46 | Et quia ad tropologicam interpretationem festinat oratio, breviter secundum litteram sensum capituli comprehendens, pergam ad reliqua. Sicut Iordanem, et mare siccasti Rubrum, pro nobis dimicans; non enim fluminibus et mari iratus es, aut quidquam insensibilia offensionis contrahere potuerunt: ita nunc quadrigas conscendens tuas, arcumque corripiens, salutem dabis populo tuo, et iuramenta quae iurasti patribus nostris et tribubus, explebis in sempiternum. |
47 | Quod autem dicit: Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari impetus tuus? dicit ambigue, et interrogantis magis eloquio quam probantis. Sunt enim et bona flumina, sunt et mala. Est mare pessimum, et est mare optimum. Bonorum fluminum illud exemplum est: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei [Psal. XLV, 4]. Et quod qui de aqua Domini biberit, fluent de ventre eius flumina aquae salientis in vitam aeternam [Ioan. IV]. Malorum illud quod Pharao loquitur in Ezechiele: Mea sunt flumina, et ego feci illa [Ezec. XXIX, 9], in quibus draco habitat, et multa his similia. |
48 | Quod autem mare in bonam partem accipiatur, psalmus vicesimus tertius testimonio est, in quo tropologice de Ecclesia dicitur sub οἰκουμένῃ, id est, orbe terrarum: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrarum, et omnes qui habitant in eo: ipse super mare fundavit eum, et super flumina praeparavit illum, id est, orbem. Quod autem a Domino fundatur super flumina, et praeparatur super mare, utique in bonam partem accipitur. |
49 | Necnon et illud quod de vinea dicitur quae translata est de Aegypto: Extendisti propagines eius usque ad mare, et usque ad flumina flagella eius [Psal. LXXIX, 12], usque ad mare puto quod in bonam partem possit accipi. Et dicimus verba divina quae manifestiora sunt, et quasi potum sitientibus praebent, haec dici flumina: ea autem quae plena sunt sacramentis, et in profundo posita (de quibus dicit Apostolus: O profundum sapientiae et scientiae Dei [Rom. XI, 33]! et Propheta consonat: De profundis clamavi ad te, Domine [Psal. CXXIX], mare in Scripturis appellari. |
50 | Hoc de eo quod possit et mare in meliori parte sentiri. Quod autem accipiatur et in contrario, multa testimonia sunt, de quibus illud et in Psalmis est: Hoc mare magnum et spatiosum: ibi naves pertransibunt, animalia parva cum magnis. Draco iste quem formasti ad illudendum ei [Psal. CIII, 25, 26]. Et de Evangelio quando Salvator increpuit ventos et mare et dixit ei: Tace et obmutesce [Mar. IV, 39]. Quod enim increpatur, malum est, iuxta illud Zachariae: Increpet Dominus in te, diabole [Zach. III, 2]. Et ad Timotheum: Argue, consolare, et increpa [II Tim. IV, 2]. Propheta itaque sciscitante: Numquid in fluminibus iratus es, Domine, aut in fluminibus furor tuus, vel in mari impetus tuus? nos dicamus si Aegypti flumina sunt, et mare rubrum atque sanguineum; irascitur Dominus et percutit ea, et toto impetu fertur in gurgites, elevantes se contra scientiam Dei. Unde mare vidit et fugit [Psal. CXIII], praesentiam Dei ferre non sustinens. |
51 | Et Iordanis reversus est retrorsum, cedens gloriae populi transeuntis, qui et ab Elia scinditur et ab Elisaeo. Ut autem manifestius loquar, haereticorum eloquentiam quae contra veritatem et Ecclesiam fluit, intellige flumina, quibus irascitur Dominus. Animas vero eorum qui circumferuntur omni vento doctrinae, et semper malitia fluctuant, et salsis gurgitibus obruuntur, animadverte mare super quod impetus Domini fit, et sentiat eius adventum, et sciat quibus terminis et obice concludatur, et audiat: In te conterentur fluctus tui. Quod si bona sunt flumina et bonum mare, lavatur in illis Iesus, et Ecclesiam suam super huiuscemodi mare collocat. |
52 | Post haec sequitur: Qui ascendens super equos tuos, et equitatio tua salus. Quaero equos super quos ascendat Dominus, et puto non esse alios nisi sanctorum animas, super quas ascendit sermo divinus, ut et ipsas salvet, et alios per eas. Ponamus equorum exempla. Sponsus loquitur in Cantico canticorum: Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavit te, proxima mea [Cant. I, 8]. Non quod Christus Ecclesiam, vel sermo Dei animam quam sponsam suam vocat, quadrigis comparet Pharaonis; sed quod omnis anima quamvis sancta sit atque perfecta, ad Deum comparata, quasi currus Pharaonis sit, et iumentum. |
53 | Unde et Moyses loquitur ad Dominum: Ego autem sum ἄλογος, id est, irrationalis [Exod. IV, 10]. Et David: Ut iumentum factus sum apud te [Psal. LXXII, 23]. Non quod absolute iumentum sit; sed quod apud Deum iumentum sit. |
54 | His equis illi contrarii sunt quos habet Pharao, et de quibus dicitur: Equum et ascensorem proiecit in mare [Exod. XV, 2]: huiuscemodi equitatio non salus est, sed perditio. Quaeramus et alios equos, quibus ascendit Dominus: In quarto Regnorum libro legimus, surrexisse mane ministrum Elisaei, et egressum vidisse exercitum ambientem civitatis muros, et equos et currus [IV Reg. VI]. Et postquam ad preces prophetae aperti sunt oculi eius: Aspexit, inquit, et ecce mons plenus equis, et quadrigae igneae in circuitu Elisaei. Diligenter attende quod equi videantur et currus, et tamen in tantis millibus equorum et curruum nullus ascensor: horum equorum ille erat auriga et ille rector de quo Psalmista canit: Qui sedes super Cherubim ostendere [Psal. LXXIX, 2]. Talibus equis talique curru et Elias raptus ad coelum est [IV Reg. II]. Si quis autem de Zacharia vult discere qui sint equi rufi, et qui nigri, et qui varii, et qui albi egredientes de myrtetis, et de montibus in profundo positis, sive, ut in Septuaginta scriptum est, aereis, in ipso propheta, si Dominus vitae spatium dederit, conabimur explanare [Zach. I]. Vidit et Ioannes equos candidos, et sessores eorum [Apoc. VI]: e quibus corpora in gloria resurgentium puto esse equos candidos; sessores autem sanctorum animas. Si quis vero peccator est, et mei similis, sedebit in equo nigro, et dicetur de eo: Dormitaverunt omnes, qui ascenderunt equos [Psal. LXXV, 7]. De talibus equis scriptum est: Fallax equus ad salutem [Psal. XXXII, 14]: caro enim concupiscit adversus spiritum, et sapientia eius inimica est Deo. |
55 | Hoc dictum sit de his qui corpora diligunt, et in nigris sedent equis. Nos autem animas nostras in equos, et in currus Domini praeparemus, qui ascendit in Paulo, ascendit in Petro, et in huiuscemodi curribus equitans, totum lustravit orbem. Intendens quoque arcum sive sagittas suas, sceptra, id est, regna adversum quae Ieremias missus est, eradicavit, destruxit et perdidit [Ierem. XVIII]: fecitque ut non regnaret peccatum in mortali nostro corpore. |
56 | Sceptra autem, id est, regna diaboli, quae ostendit et Domino, intellige diversa peccata, avaritiam, luxuriam, iracundiam, detractionem, furta, periuria, adversum quae sermo Dei sedens in equis, et in curribus suis intendit fulgoris sui contorta spicula, et interim non emittit, ut qui ad extentum arcum territus fuerit, emissionem non sentiat sagittarum. |
57 | Et hoc facit semper, quod Aquila interpretatus est, pro diapsalmate. Semper enim sedet [Al. sedit] in sanctis suis, semper armatus est. Et acutas sagittas in linguis eorum praeparans equitat, et huc illucque discurrit in orbis salutem. |
58 | (Vers. 10.) Fluvios scindes terrae. LXX: Fluviis scindetur terra. Quia suscitavit Dominus arcum suum, ut tribubus iuramenta redderet quae locutus est, consequenter dicitur, fluvios scindes terrae, id est, reges terrae adversum populum tuum dimicantes, divides atque disperges. Iuxta Septuaginta autem, qui dixerunt: Fluviis scindetur terra, primum ponamus exemplum, ut hoc quasi gradu ad altiora veniamus. |
59 | Legimus in his qui de mirabilibus confecerunt volumina, et qui Olympiadas Graeciae ad nostram usque memoriam perduxerunt, exponentes quid in singulis annis novi acciderit in mundo, quod inter caetera terrae motu eruperint flumina, quae ante non fuerant, et rursum alia absorpta sint, et pessum ierint: quod scilicet omnes terrarum venae, quasi in humano corpore sanguinem, ita in se habeant latentes aquas, quae terrae concussione rumpantur, et manent in flumina. Hoc si intelleximus, videamus animam humanam habere in se naturaliter aquas et fluvios, et per socordiam nostram, eos esse absconditos, et non fluere. |
60 | Cum autem ad praedicationem sermonis Dei concussa fuerit, et de priori statu mota, tunc erumpere quod latebat, et in refectionem potantium [Al. potentium] fluere. Hoc ipsum reor et illud significare in Genesi quod fodiuntur putei a servis Isaac, quos ab Abraham factos Philisthiim terra obruerant [Genes. XXVI]. Quamdiu vivit Abraham, putei illius non clauduntur: illo autem mortuo, et puteis obturatis, si servi fodiunt, contradicunt Philisthiim, et iurgium est. |
61 | Si vero ipse veniat Isaac, et fodiat puteum, et inveniat aquam, Philisthiim non valent contradicere. Vide Petrum et Paulum, et de puteis Christi fluviisque non ambiges. Cerne omnes apostolos, et iam non quatuor flumina, sed duodecim fluvios intelliges exire de paradiso Scripturarum. Isti fluvii antequam terra commoveretur, latebant, et cum essent in terrae venis, sitientibus pocula non praebebant. |
62 | Postquam vero ad adventum Christi orbis et omnis terra concussa est, subito proruperunt, et tunc completum est: Posuit flumina in desertum, et exitus aquarum in sitim, terram fructiferam in salsuginem, a malitia habitantium in ea [Ps. XXXIII]. Posuit desertum in paludes aquarum, et terram sine aqua in fontes aquarum: et habitare fecit ibi esurientes, et constituerunt civitatem ad habitandum. Postquam enim Dominus venit in mundum, et completum est illud quod dixit in Evangelio: In iudicium ego in mundum istum veni ut qui non videbant, viderent, et qui videbant, caeci fierent [Ioan. IX, 39]: tunc terra Israel de qua fluvii ante manabant, et irrigabant universum Iudaeae populum, aruit, et fontes illius obturati sunt. |
63 | Universus autem orbis qui erat desertus et sterilis, et aquas praedicationis Dominicae non habebat, versus est in paludes aquarum: et quot doctores emisit, tot habuit et fontes. Nec sufficit eis, fontibus videlicet atque fluminibus, irrigare orbis populos; sed in unaquaque provincia eos qui esuriebant et patiebantur famem sermonis Dei, in unum populum congregantes, exstruxerunt Ecclesiam, quae dicitur civitas ad inhabitandum, et quam laetificat impetus fluminis. |
64 | (Vers. 11 seqq.) Viderunt te, et doluerunt montes: gurges aquarum transiit: dedit abyssus vocem suam: altitudo manus suas levavit: sol et luna steterunt in habitaculo suo: in luce sagittarum tuarum ibunt, in splendore fulgurantis hastae tuae. In fremitu conculcabis terram: in furore obstupefacies gentes: egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo: percussisti caput de domo impii, denudasti fundamentum usque ad collum. Semper. Solam nostram editionem posuimus, ut iuxta eam, id est, iuxta Hebraicum, texentes consequentiam loci, postea LXX commatice per capitula disseramus. |
65 | Viderunt te, Deus, et doluerunt montes: excelsa scilicet regna, et sublimes huius saeculi potestates, et quadrigae quatuor in Zacharia, quae egrediuntur de montibus aereis (Zacch. VI): hae te viderunt et intremuerunt. Et gurges aquarum transiit: hoc est, omnis eorum impetus, et persecutio, qua vexabant populum tuum, postquam te viderunt, transiit. |
66 | Tunc abyssus, hoc est, inferi laudaverunt te: tunc etiam superi, id est, angeli in plausum suis manibus concreparunt, ut victorem veluti gestu quodam et tripudio elevatarum manuum demonstrarent. Sol tuus et luna, et omnis splendor, quo prius illuxeras populo tuo, et malorum postea pondere, universa fuerant tenebrarum horrore cooperta, receperunt lumen suum, et pristinum habuere fulgorem. |
67 | Sagittae tuae et fulgurans hasta tua, id est, plagae tuae, et eruditio tua, lumen tuo populo praebuerunt. Denique in luce sagittarum tuarum, et in splendore hastae tuae, quae eos ad hoc corripuit, ut emendaret, ambulavit populus tuus in fremitu tuo. Quando ergo populi tui vindicabis iniuriam, terrena regna calcabis, et omnes gentes admirari facies, quia egressus es in salutem populi tui, et venisti ad eos cum Christo tuo: licet in Hebraico scriptum sit: Egressus es in salutem populi tui cum Iesu Christo tuo: sive cum Salvatore Christo tuo: Iesus enim Salvator interpretatur. |
68 | Veniente autem Iesu Christo Filio tuo, percussisti Antichristum de domo impii, hoc est, in hoc saeculo, quod in maligno positum est: sive ipsum diabolum percussisti, qui impietatis caput est, et denudasti fundamentum eius usque ad collum, id est, abscondita eius aperta fecisti, non ad breve tempus, sed in perpetuum: hoc enim significat SELA, id est, semper. |
69 | LXX: Videbunt te, et dolebunt, sive parturient populi; ὠδινήσουσι quippe utrumque significat. Consequenter rupta terra, et fluviis manantibus, populi qui de fluminibus Dei biberant, videbunt Deum, atque parturient. |
70 | Ex hoc enim ipso quod vident Deum, statim Dei verbo concipiunt et dicunt: A timore tuo, Domine, in utero suscepimus, et parturivimus et peperimus: spiritum salutis tuae faciemus super terram [Isai. XXVI, 17, 18]. Beati, inquit, mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt [Matth. V, 8]. Isti itaque populi loti a fluminibus, non iam viderunt, sed visuri sunt Deum: et cum viderint, concipient, ut possint fructus parere doctrinarum. Sed quia dicuntur populi, et populorum non est videre faciem Dei, licet in futurum extendatur oratio, videbunt et parient: tamen iuxta tropologiam magis Hebraicum sequendum est, ubi dicitur: Viderunt te, et pepererunt montes: montium enim est videre Deum et parere filios, quos de Dei concepere sermone. |
71 | LXX: Disperge aquas itineris. Diversae aquae sunt: aliae sempiternae, aliae breves. De sempiternis aquis, et quae fluunt de fontibus Israel, dictum est: Fluminibus scindetur terra. De subitis, et ad tempus currentibus: Omnes torrentes vadunt in mare. Talium enim aquarum finis perditio est. |
72 | Deus ergo omnes aquas quae a perversis dogmatibus conculcatae sunt, disperget, cum dissipaverit consilia principum, et sapientiam mundi huius. Si quando videris ad breve aliquam haeresim floruisse, et postea Dei gratia dissipatam, dicito esse completum: disperges aquas itineris. Potest autem hoc quod dicitur, itineris, subaudiri diabolici, ut sit sensus: Aquas quas diabolus conculcavit, et quae multis in se praebuerunt iter, id est, multis patuerunt erroribus, dividet Dominus atque disperget. |
73 | Unde et caeteri interpretes, furorem volentes haereticum describere, transtulerunt: Illisio, vel impetus aquarum transiet. Feruntur enim prono eloquentiae cursu et praecipites, ut quemcumque obvium et levem invenerint, secum trahant. |
74 | LXX: Dedit abyssus vocem suam altitudinem phantasiae . Abyssus saepe in bonam partem: saepe in malam, interdum indifferenter accipitur. In bonam partem: Iudicia tua abyssus multa [Psal. XXXV, 7]. Et: Abyssus abyssum invocat [Psal. XLI, 8], et reliqua. In malam: Viderunt te aquae, Deus [Psal. LXXVI, 17], et reliqua. Sed et daemones deprecantur, ne mittantur in abyssos [Luc. VIII], et in Genesi: Abyssus super quam tenebrae erant [Genes. I, 2], nescio an in bonam partem possit accipi. |
75 | Indifferenter autem ibi ponitur: Rupti sunt fontes abyssi, et cataractae coeli apertae sunt [Genes. VII, 11]. Et illud in centesimo quadragesimo octavo psalmo: Dracones et omnes abyssi: ignis et grando et spiritus procellarum, nisi forte ex eo quod inter dracones, et ignem et grandinem ponitur, in malam partem trahendum sit. |
76 | Quod nescio utrum possit dicere, qui eam viderit cum caeteris in laudem Domini concrepare. Si igitur in bonam partem acceperimus abyssum, dicamus, dispersis aquis itineris pessimi [Al. pessimis], viderunt te sapientes tui, et altitudinem scientiae, quam habebant ex tuo aspectu mutuantes (quia viderunt te et parturierunt montes), quidquid de te prius opinati sunt, in vocis suae laudibus protulerunt. Et pulchre opinationem phantasiae, altitudinem vocat, iuxta Iesum filium Sirach, qui ait: Abyssum et sapientiam quis investigabit [Eccl. I, 2]? Unde et de monte modico [Psal. XLI], id est, assumptione humani corporis, quam Daniel lapidem abscissum de monte sine manibus, id est, sine opere nuptiali, vocat [Dan. II], Christus abyssus invocat Patrem alteram abyssum, in voce cataractarum suarum [Psal. XLI], ut det evangelizantibus verbum virtute multa. |
77 | Vel certe abyssus novum Testamentum, in testimonium montis modici, a quo vulneratus est princeps Tyri, invocat abyssum veteris Testamenti, ut per cataractas Christi, id est, apostolos, firmior fiat praedicatio. Si quis autem voluerit hoc quod dicitur: Dedit abyssus vocem suam, altitudinem phantasiae suae [Isai. XIV], in malam partem accipere, illo utetur argumento, quod post dispersas aquas itineris, quae utique in malam partem acceptae sunt, et hoc recte in contrarium sentiatur. Simulque cerne quod non dixerit altitudinem suam; sed, altitudinem phantasiae suae, id est, umbrae et imaginis. |
78 | Videntur enim habere altitudinem et scientiam Scripturarum; sed omnis eorum altitudo, veritati comparata, phantasia est, et frustra extollit vocem, quia aquae itineris iam dispersae sunt. Quaeramus in Scripturis sicubi phantasiam in bonam partem invenire possimus, et cum vel raro vel numquam fuerit inventa, firmius abyssum, et phantasiam eius in malam partem interpretabimur. |
79 | LXX: Elevatus est sol, et luna stetit in ordine suo. Si simplicem interpretationem sequimur, ex praesentibus verbis profectus solis demonstratur et lunae: quod, iuxta Isaiam, in futuro saeculo septuplum sol luceat, et luna solis fulgeat claritate [Isai. XXX, 26]. Quia enim creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei [Rom. VIII], quae nunc vanitati subiecta est, propter eum qui subiecit eam in spem libertatis, cum in consummatione mundi omnis creatura fuerit liberata, liberabitur et sol et luna, et in suo stabunt ordine. |
80 | Quod si voluerimus, solem iustitiae Christum accipere, in cuius pennis sanitas est, et lunam, quae huius solis splendore illuminantur, Ecclesiam: non difficile est dicere, quod lux vera, et lux hominum et splendor gloriae Dei, et splendor lucis aeternae eam illuminet: quae nunc in isto saeculo iuxta prospera atque pressuras crescat atque decrescat. |
81 | Cum autem sol fuerit elevatus, et iuxta Apostolum, exaltaverit eum Deus, et donaverit ei nomen super omne nomen [Philipp. II]: tunc etiam Ecclesia, quae in praesenti saeculo tenere suum ordinem non potest, ad ordinem debitum revertetur, et nequaquam mutabitur; sed fixo stabit gradu, et audiet cum Moyse: Tu autem hic sta mecum [Exod. XXXIV, 2]. |
82 | LXX: In luce [Al. lumine] iacula tua ibunt, in splendore coruscationis armorum tuorum. Iacula Dei, id est, sagittae euntes atque pergentes, non ad hoc mittuntur ut interimant, sed ut illuminent. Ad harum sagittarum iaculorumque distinctionem, Christus electum iaculum dicitur per Isaiam vociferans: Posuit me ut iaculum electum, et in pharetra sua abscondit me, et dixit mihi: Magnum est tibi hoc, vocari te servum meum [Isai. XLIX, 2, 3]. Haec sagitta plures habebit [Al. habet] sagittas, quas mittat in universum orbem. |
83 | Unde et sponsa electo iaculo vulnerata dicit: Vulnerata charitate ego [Cant. IV, 9]: iuxta quod et nos possumus dicere: vulneratus castitate ego, vulneratus sapientia ego. Quo sapientiae iaculo vulnerata et Regina Austri non erat in se, et obstupefacta plus invenerat in vero Salomone, quam ei fama narraverat [III Reg. X]. Hae igitur sagittae quae mittuntur in lucem, pergunt etiam in splendore coruscationis armorum eius, id est, Dei. |
84 | Quicumque enim armatus fuerit, ut stet contra versutias diaboli, et accinctus armatura Apostoli [Ephes. VI], venient ad illum iacula lucis, ut ad ipsum possit dici: Vos estis lux mundi [Matth. V, 14]. Si quis autem peccator est, et ingemiscit quod habitet in tabernaculis Cedar, mittuntur ei sagittae potentis acutae cum carbonibus desolatoriis [Psal. CXIX], ut primum compungatur sermonibus Dei, et dicat: Versatus sum in miseria, cum infigitur mihi spina [Psal. XXXI]. Et postquam compunctus fuerit, tunc ei desolatorius per Seraphim, id est, ardentem sermonem Dei, carbo mittatur, qui non solum labia, quae Isaias tantum habebat immunda [Isai. VI], sed et omnes partes membrorum eius excoquat, et ad solitudinem peccatorum reducat. |
85 | LXX: In comminatione imminues terram, et in furore detrahes gentes. Potest hoc in consummatione mundi accipi, quando, frequentibus bellis interfecta multitudine, rari homines reperientur, et hi qui noluerunt esse de populo Dei, sed gentes et ethnici permanserint, furore Domini deducantur ad tartarum. Sed melius est, ut imminutam comminatione terram, interpretemur opera terrena, et eos qui constituti in Ecclesia, peccatores non exspectant, ut furore Domini corripiantur; sed audientes in Scripturis, quae supplicia impendeant peccatoribus, agunt poenitentiam, et paulatim imminuunt terram suam, ad coelumque proficiunt. |
86 | Si quis nostrum comminationem Domini reformidat, huic terra imminuitur: qui autem perseverat in gentium numero, et non vult esse de his quorum terra decrescit, nec de populo Dei, de quo dicitur: Videbunt te, et parturient populi, iste cum gentibus detrahetur in poenam. |
87 | LXX: Egressus es in salutem populi tui, ut salvares christos tuos. Primum videamus quot sunt genera christorum, et postea tractabimus, quomodo egressus sit Dominus in salutem christorum suorum. Christi in veteri Testamento dicebantur et patriarchae, de quibus scriptum est in Psalmis: Corripuit reges pro eis: nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari [Ps. CIV, 14, 15]. Et in primo Paralipomenon libro, omnes qui de Aegypto egressi sunt christi vocantur. |
88 | Chrisma quoque in Exodo [Exod. XXX] sacerdotale conficitur, quo postea sacerdotes in Levitico [Levit. VIII] referuntur uncti. Est et aliud unguentum quo reges unguntur in regno, quod in duo scinditur. Si enim David est et Salomon, id est, fortis manu, et pacificus [I Reg. XVI], cornu ungitur. Si vero Iehu et Azael sunt, perfunduntur lenticula [IV Reg. IX ] [et XIX]: vas autem fictile sic vocatur, id est, φακός. Sed et Cyrus, Persarum rex atque Medorum, qui de captivitate populum relaxavit (licet multi errent, et de Domino Salvatore scriptum putent), audit per Isaiam: Haec dicit Dominus christo meo Cyro, cuius tenui dexteram, ut audirent coram eo gentes [Isai. XLV, 1], etc. Et ad extremum dicitur: Tu autem non cognovisti me, quod de Salvatore nefas est intelligere. |
89 | Est unguentum propheticum, quo praecipitur Eliae, ut Elisaeum ungat in prophetam [III Reg. XIX]. Et super omnia unguentorum genera, est unguentum spirituale quod vocatur oleum exsultationis, quo ungitur Salvator, et dicitur ad eum: Propterea unxit te Deus, Deus tuus, oleo exsultationis prae participibus tuis [Al. suis] [Ps. XLIV, 8]. Participes autem eos puto, ad quos loquitur et Ioannes: Et vos unguentum habetis a sancto [I Ioan. II, 20]. Et post modicum: Haec scripsi vobis de his qui seducunt vos: et chrisma quod accepistis ab eo, maneat in vobis: et non necesse habetis ut aliquis doceat vos; sed ipsum chrisma docebit vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium, et sicut vos docuit, manete in eo [I Ioan. II, 26, 27]. Ac ne forte qui chrisma baptismi perdiderunt, desperent de chrismate reparando, scriptum est in Levitico: Quod leprosus extra castra proiectus cum ad sacerdotem venerit, et lepra ipsius fuerit emundata, mittat sibi sacerdos oleum in manu sinistra, et intincto digito septies aspergat oleum coram Domino, et tangat eodem oleo auriculam eius qui leprosus fuerat, et dextram manum, et dextrum pedem, et quod remanserit de unguento totum mittat in caput eius [Levit. XIV]. Cumque omnia haec rite compleverit: tunc immolet holocaustum pro eo, et ipse christus vocetur Dei. |
90 | Volo aliquid dicere; sed timeo ne negligentibus occasionem ruinae tribuam: quod in Scripturis sanctis idem homo frequenter unctus inveniatur. Denique David tertio unctus est [II Reg. VI ] [et XIX]: quod nos non intelligamus super eo qui peccaverit; et iterum ungitur (sufficit enim leproso ut post primum unguentum perditum, ungatur secundo), sed super eo qui per dies singulos proficit, et semper eius augetur unctio [Al. unguentum], et de leprosi oleo migrat ad oleum populi atque sanctorum, et de oleo populi ad oleum pervenit sacerdotum, et a sacerdotibus transcendit ad chrisma pontificis, a pontifice quoque ad regem, a rege ad patriarchas, et a patriarchis pergit ad Christum, et ungitur oleo exsultationis [Ps. XLIV, 8], quo qui fuerit linitus, unus cum Deo efficitur spiritus, et ubi Pater et Filius est, ibi etiam ille erit. |
91 | Verum hoc rarum est, et sunt vota credentium. Caeterum nescio an sequatur effectus. Dicitur enim: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo laetitiae, prae participibus tuis, hoc est, eo oleo, quod hi qui tui participes sunt, aut raro, aut numquam poterunt invenire. In horum igitur christorum salutem egressus est Deus de loco suo, sicut et Michaeas loquitur: Et egredietur de loco suo ut salvet [Mich. I, 3]. Quia enim hi qui indigebant salute ad eum intrare noluerunt, ipse egressus est de maiestate sua et de loco suo, ut eos qui foris erant duceret in terram mansuetorum regionemque viventium, de qua Adam fuerat expulsus: de qua egressus Cain inhabitavit in terra Naid [Gen. III ] [et IV, sec. LXX]. Sciendum autem ut supra diximus, quod ubi posuerunt LXX plurali numero, ut salvares christos tuos, ibi esse in Hebraico LAIESUA ETH MESSIACH, quod Aquila transtulit, in salutem cum Christo tuo, non quod Deus egressus sit, ut salvaret populum, et salvaret Christum suum; sed quod in salutem populi venerit cum Christo suo, iuxta illud Evangelii: Pater in me, et ego in Patre; et Pater in me manens ipse facit opera sua [Ioan. XIV, 10]. Sed et quinta editio similiter transtulit: Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo. Theodotio autem vere quasi pauper et Ebionita, sed et Symmachus eiusdem dogmatis, pauperem sensum secuti, Iudaice transtulerunt: Egressus es in salutem populi tui, ut salvares Christum tuum. Et: Egressus es salvare populum tuum, salvare Christum tuum. Rem incredibilem dicturus sum, sed tamen veram. |
92 | Isti semichristiani Iudaice transtulerunt: et Iudaeus Aquila interpretatus est, ut Christianus. Sexta editio prodens manifestissime sacramentum, ita vertit ex Hebraeo: Egressus es, ut salvares populum tuum per Iesum Christum tuum, quod Graece dicitur ἐξῆλθες τοῦ σῶσαι τὸν λαόν σου διὰ Ἰησοῦν τὸν Χριστόν σου. Cui sensui potest illud adaptari, quod egressus sit Pater cum Filio de templo et de caeremoniis Iudaeorum, dicens: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Luc. XIII, 35]; et venerit ad salutem gentium, ut salvaret credentes per Iesum Christum Filium suum. |
93 | LXX: Misisti in caput impiorum mortem. Non putemus de hac dici morte communi qua omnes morimur, et mortuus est Abraham, et appositus est ad patres suos [Genes. XXV]; et prophetae, et ipse Christus est mortuus [Ioan. XIX], sed mors missa est in iniquos [I Reg. II, 6]; ut qui prius vivebant iniquitati, mortui peccato, viverent iustitiae [I Pet. II]. Quod quidem et Anna in oratione sua significat: Dominus occidit et vivificat. Occidit enim peccatores, mittens in capita impiorum mortem, ut vivificet iustitiae. Dicam aliquid audacius: Christus ad hoc venit in mundum, ut in capita iniquorum mitteret mortem. |
94 | Et sicut ipse peccato mortuus est semel [I Pet. III]: sic et illi morerentur iniquitati; et qui facti fuerant participes mortis huius, vitae quoque participes fierent. Iuxta Hebraicum autem ubi scriptum est: Percussisti caput de domo impii, caput, ut dixi, principem huius mundi accipiamus: et domum ipsius, mundum, omnemque animam peccatoris, in qua diabolus habebat hospitium. |
95 | Idcirco autem percutitur caput in domo impii, ut, illo percusso atque eiecto, fiat domus Dei, et habitet ibi iustitia, et inambulet in ea. Et hoc dignum est sentire de Deo, qui egressus est in salutem populi sui cum Christo suo, ut, percusso huiuscemodi capite, ille fiat in nobis caput, qui est omnis viri caput et Ecclesiae suae. |
96 | Si quis ergo impii se adhuc sentit domum, Filii Dei deprecetur adventum, ut conteratur in se impii caput. |
97 | LXX: Suscitasti vincula usque ad collum in finem. Suscitavit Dominus vincula charitatis, ut priori onere deposito, et gravissimo iugo quo premebamur abiecto, leve Christi susciperemus iugum; et in curru illius positi, aurigam optimum portaremus. Quod quidem et Theodotio in bonam partem accipiens ait: Ornasti fundamentum usque ad collum. Quinta editio: Denudasti, sive, evacuasti fundamentum usque ad collum, sela, id est, semper. Quia enim fundamentum Christi, quod erat in anima singulorum, allophyli terra obruerant, egeritur congesta humus, et nudatur optimum fundamentum, et ornatur, ut quod latebat, appareat et suam recipiat claritatem, et hoc fit in sempiternum, quod Hebraice dicitur SELA. Simulque considera quod ipsi LXX, rerum necessitate compulsi, qui semper sela interpretabantur diapsalma, nunc transtulerunt, in finem. |
98 | (Vers. 14 seqq.) Maledixisti sceptris eius, copiti bellatorum eius, venientibus ut turbo ad dispergendum me. Exsultatio eorum sicut eius qui devorat pauperem in abscondito. Viam fecisti in mari equis tuis, in luto aquarum multarum. Audivi, et conturbatus est venter meus: ad vocem contremuerunt labia mea. Ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis meae [Vulg. tacet meae], ut ascendam ad populum accinctum nostrum. Et nunc tantum Hebraicum disserimus [Al. posuimus], ut separatim de editione Septuaginta disseramus, multum enim ab omnium translatione discordat: Maledixisti, inquit, sceptris, id est, regnis eius: haud dubium quin impii, de quo supra dixerat: Percussisti caput de domo impii: denudasti fundamentum usque ad collum. Intelligimus autem impium, vel Nabuchodonosor, vel omnem adversarium populi Dei. |
99 | Et non solum sceptris eius, sed etiam capiti bellatorum quos percusseras, qui venerunt ut turbo, ut dispergerent me, id est, ut everterent Israel, et in diversum captivum deducerent. Ita autem exsultabant devorantes pauperem, et subiectum sibi Israel, quasi hoc in abscondito facerent, et nos, ignorante te, devorarent. Venisti itaque ad praelium pro populo tuo, et quadrigas tuas immittens in aquas, hoc est, in gentes multas, fecisti eis viam in luto aquarum multarum, id est, ut conculces eos, et quasi lutum equorum tuorum et curruum ungula et rota conteras. |
100 | Quod autem sequitur: Audivi, et conturbatus est venter meus: ad vocem (ut subaudiatur, tuam) contremuerunt labia mea, ingrediatur putredo in ossibus meis, et subter me scateat: ut requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum accinctum nostrum, hic est sensus: Nunc libenter omnes patimur angustias, et ad comminationem tuam totis visceribus contremiscimus. |
101 | Nunc tremunt labia mea, et pavor mentis trepidae in ore signatur, et non solum istud, sed etiam aliud ultro appeto et ultro desidero: ingrediatur putredo in ossibus meis [Al. ossa mea], et subter me scateat; hoc est, libenter patior quod passus est Iob, non solum carnes meas, sed medullas quoque ossium cupio tabefieri, et stratum meum putredine corporis et innumeris scatere vermibus, ut postquam hic pro peccatis meis haec sustinuero, requiescam in die amara, in die tribulationis, in die necessitatis et angustiae. |
102 | Et ascendam ad populum accinctum nostrum, fortem videlicet, bellatorem atque pugnacem. Et pulchre, ascendam: ad accinctum enim populum semper ascenditur. Eleganterque nostrum: qui enim tribulatus est, et pressuras libenter sustinuit, et praesentibus malis futura praemia compensavit, nostrum audacter loquitur, ut iuxta Abraham, Isaac et Iacob, et ipse dormiat in senectute bona plenus dierum, et apponatur ad patres suos. |
103 | Quod si quis dixerit: Ecce in historiae expositione dum nescis, allegoriae clausus es retibus, et tropologiam historiae miscuisti. Audiat non semper metaphoram historiae, allegoriam consonare: quia frequenter historia ipsa metaphorice texitur, et sub imagine mulieris, vel unius viri de toto populo praedicatur. Et nunc ergo possumus dicere ex persona populi: Libenter captivitatem subeo, aequo animo angustias sustineo, et gravissimo Babyloniorum premor iugo, et quidquid ultimae et durae necessitatis est, gaudens patiar [Al. patior]: tantum ut eo tempore requiescam quo maledices sceptris impii, et equi tui calcabunt lutum aquarum multarum, ut postea cum sanctis tuis Zorobabel et Iesu filio Iosedec, et Esdra sacerdote, et Nehemia in terram repromissionis revertar. |
104 | Hucusque ne omnino praetermittere historiam videremur, quodammodo vim fecimus intellectui, et in captivitatem traximus sententias non sequentes: nunc ad Septuaginta translatores, et ad expositionem tropologicam revertamur. |
105 | LXX: Divisisti in stupore capita potentium. Sicut Ecclesiae et omnis viri Christus est caput [I Cor. XI], ita cunctorum daemonum qui in hoc saeculo debacchantur, caput est Beelzebub princeps daemoniorum, et singulae eorum turmae habent capita et principes suos. |
106 | Verbi gratia, spiritus fornicationum habent praepositum suum, spiritus avaritiae habent ἄρχοντα suum, spiritus vanae gloriae, spiritus mendacii, spiritus infidelitatis habent praesides malitiae suae. Deus itaque clementissimus qui miserat in capita iniquorum mortem, qui suscitaverat vincula usque ad collum, in finem dividit etiam capita potentium in stupore, ut primum principes separet a subiectis, et quasi corpus decollet a capite, et ubi caput pessimum fuerat, ibi caput optimum reponatur. |
107 | Ponamus exemplum, ut quod dicimus manifestius fiat: si quando tyrannus obtruncatur, imagines quoque eius deponuntur, et statuae; et vultu tantummodo commutato, ablatoque capite, eius qui vicerit, facies superponitur, ut manente corpore, capitibusquepraecisis, caput aliud commutetur. Hoc mihi intelligere libet de haereticorum conciliabulis, quod capitibus hereseωn a caeteris populis separatis, in loco eorum caput esse Christus incipiat. |
108 | Simulque considera Scripturae sanctae significantiam, quod non dixerit, praecidisti, vel succidisti capita potentium, sed divisisti: quod enim dividitur, non tam amputatur et perditur, quam separatur in partes. Ut quomodo in fabricatione turris [Genes. XI], lingua quae male unita fuerat, separata est, et pessimum foedus utili divisione conscissum: sic et capita haec quae cum corporibus suis [Al. sive] inter se videbantur habere consensum (plura enim haereticorum capita sunt, quae cum diversos oculos habeant, tamen in una, ut ita dicam, lingua blasphemiae adversum Ecclesiam latrant), dividerentur in partes, et a deceptis corporibus separata, bono capiti locum facerent. Possumus hoc versiculo uti, si quando reges et duces eorum Christianum viderimus sanguinem fundere, et postea ultionem Domini consecutam. |
109 | Quod dudum in Iuliano, et ante eum in Maximiano, et supra in Valeriano, Decio, Domitiano, Nerone perspeximus; et dicere ad Dominum cum exsultatione et oratione in Cantico: Divisisti in stupore capita potentium, hoc est, in stupore credentium, vel in stupore cunctarum nationum, quae eos non putabant tam cito posse concidere. |
110 | Dum adhuc essem puer, et in grammaticae ludo exercerer, omnesque urbes victimarum sanguine polluerentur, ac subito in ipso persecutionis ardore Iuliani nuntiatus esset interitus, eleganter unus de ethnicis: «Quomodo, inquit, Christiani dicunt, Deum suum esse patientem, et ἀνεξίκακον? nihil iracundius, nihil hoc furore praesentius: ne modico quidem spatio indignationem suam differre potuit.» Hoc ille ludens dixerit. Caeterum Ecclesia Christi cum exsultatione cantavit: Divisisti in stupore capita potentium. Loquar et ego aliquid huic simile: Divide, Domine, in stupore omnium, Achab, et Iezabel [III Reg. XXI ] [et XVIII]. Non quidem ego Elias; sed tamen illi Achab et Iezabel interfecerunt Naboth, et tulerunt vineam eius, et hortum suae fecerunt luxuriae [IV Reg. IX ] [et X]. Inveniatur aliquis servus tuus Abdias, qui pascat pauperem tuum atque mendicum, fornicariae sanguis detur canibus; Achab impius et avarus iaculo Domini trucidetur. |
111 | LXX: Commovebuntur in ea [Al. eo], aperient frenos suos sicut comedens pauper in absconso [Al. abscondito]. Capita cum divisa fuerint a corporibus suis, et divisa non aliter nisi in stupore, quod Graece dicitur ἐν ἐκστάσει: unde secundum eam declinatur et dicitur, ἐν αὐτῇ, hoc est, in ea, aperient etiam frenos suos, sive eorum (utrumque enim intelligi potest) ut illud imperium quo prius dominabantur in subiectis sibi corporibus, relaxantes dent locum meliori equiti, et meliori aurigae. |
112 | Et hoc faciant quasi comedentes pauperes [Al. comedens pauper] in abscondito, non habentes libertatem, nec ciborum aliquam abundantiam, sed escas modicas, quibus vescentes abscondite nullum vellent videre quod faciunt. Potest et aliter interpretari: Capita cum divisa fuerint in stupore, quasi a caetero corpore decollata, aperient os suum, quod quasi chamo condemnationis fuerat infrenatum, et in similitudinem vescentium illisis in se dentibus concrepabunt, volentia rursum comedere, sed vim devorandi non habentia. |
113 | Intellige quomodo post adventum Christi capita daemonum a nationibus, quae sibi prius subiectae fuerant separata, velint rursum antiquam exercere potentiam. Sed quia amputata sunt a corporibus, plenam vescendi non habeant libertatem: comedunt quasi pauperes, et non solum pauperes sunt, sed pauperes in abscondito. Pauperes sunt, quia pristinas divitias perdiderunt: comedunt abscondite, quia semper sedent in insidiis, ut in occultis interficiant innocentem. |
114 | Haec capita eosdem habent dentes quos et sagittas. Et quamvis ante dixerit, Super sidera coeli ascendam, ponam in excelsum nidum meum, et universum orbem quasi ova continebo in manu mea, tamen detrahentur de sublimibus, et perdentia supellectilem pristinam, omnemque substantiam domus suae, vix quasi pauperes clam comedere et mordere tentabunt. Scio multum Hebraicum ab his quae dicta sunt, discrepare; sed facere quid possum, cui semel propositum est et ipsum Hebraicum, et vulgatas in toto orbe scripturas interpretari? |
115 | LXX: Et superduxisti in mari equos tuos conturbantes aquas multas. Postquam miserat Deus in capita iniquorum mortem, et conciderat capita potentium in stupore, et confregerat ea in mari (scriptum est enim in Psalmis: Tu confregisti capita draconis principibus interfectis, sive confractis, et victo forti venitur ad domum eius, et universa illius vasa diripiuntur [Marc. XIII]. Vasa autem et domum fortis et supellectilem principis, quid aliud possumus interpretari, nisi mare huius saeculi, in quo habitat draco? Superinducit ergo Deus, egregius eques et auriga praecipuus, equos suos, angelos videlicet, sublimesque virtutes super mare huius saeculi, ut turbent aquas multas, daemonia et contrarias potestates. |
116 | Quod si voluerimus de adventu Christi interpretari, iuxta illud quod in Apocalypsi [Apoc. 19] scribitur, quod sermo Dei sedeat in equo albo et omnis exercitus in equis albis sequatur eum, videbimus quomodo Christus ascenderit in apostolis suis, dicens eis: Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem saeculi; et: Euntes, ite, baptizate omnes gentes, et reliqua [Matth. XXVIII]. Et postea conscenderit in uno equo candido, quem alium non puto esse, nisi apostolum Paulum, super quem equitans, omnem orbem circuierit. |
117 | Ascendit autem sermo Dei in equis suis, ut turbarentur aquae multae, hoc est, vel populi multi, qui ante in mari erant, et draconi tenebantur obnoxii (Lata enim et spatiosa via est quae ducit ad mortem [Matth. VII, 13], et turbarentur, primum errorem pristinum deserentes: deinde conturbati venientem equitem susciperent). Vel certe de quibus supra diximus, daemonum catervae nequaquam ita dominarentur in mari; sed turbatae cederent, et equitis praeliantis vulnera formidarent. Atque utinam et in me ascendat verbum Dei, et per lanceam oris mei interficiat eum qui regnat in aquis multis, ut ad regis interitum, aquae quae illis subiectae fuerant conturbatae, praebeant colla equiti meo, et redacti in unam quadrigam, efficiamur Domini Cherubim, quod interpretatur scientiae multitudo. Numquam enim auriga, sic compositus, et sic fertur ornatus, ut in his qui scientiae multitudine et habenis inter se sapientiae copulantur. |
118 | LXX: Custodivi, et extimuit venter meus a voce orationis labiorum meorum: et ingressus est tremor in ossa mea, et subter me conturbata est fortitudo mea. Sive ut alibi scriptum reperimus ἡ ἕξις μου, quod nos possumus dicere, habitudo mea: diversa quippe exemplaria reperiuntur. |
119 | Possunt autem haec et ex persona prophetae dici superioribus cohaerentia: Quia misisti, o Domine, in capita iniquorum mortem, et suscitasti vincula usque ad collum, et divisisti in stupore capita potentium, et induxisti in mare equos tuos conturbantes aquas multas: propterea ego omni custodia servavi cor meum, et contremuerunt viscera mea, et tota mea, vel fortitudo, vel habitudo turbata est, ne similia sustinerem. Potest quoque et quasi suum habere principium, narrante propheta timorem suum, et quomodo formidarit ne peccaverit [Al. peccaret] in aliquo, et ad vocem orationis labiorum suorum commonitus, tantum timuerit Deum, ut ingressus sit tremor in ossa eius: et sub excelsa manu Domini positus, omni animae suae fortitudine, vel habitu [Al. habitudine] conturbatus sit. |
120 | Quod autem ait: Ingressus est tremor in ossa mea, ἐμφατικώτερον accipiendum, ut videamus magnitudinem timoris Dei penetrantis universitatem animae, et totum hominem commoventis, ne quidquam faceret quod displiceret Deo. Et quia allegorice iuxta membra corporis, animae quoque membra Scriptura commemorat, ventrem paventem, eam virtutem accipiamus animae, quae spirituales cibos recipiat, et labia, quibus secum mens loquitur, et ossa robusta et solida dogmata, quibus tota animae compago solidatur. |
121 | Haec a me breviter dicta sunt. Si quis autem his sagaciora et veriora repererit, illius magis explanationi praebete consensum. |
122 | LXX: Requiescam in die tribulationis meae: ut ascendam ad populum peregrinationis meae. Quia omni custodia servavi cor meum, et extimuit venter meus a voce orationis labiorum meorum, et ingressus est tremor in ossa mea, et subter me conturbata est fortitudo vel habitudo mea, et propter tantam custodiam a peccatis alienus effectus sum: idcirco nunc confidenter dico: Requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum peregrinationis meae, id est, qui aeque ut ego in hoc mundo peregrinatus est. |
123 | Ascendam autem deorsum positus, et quasi de valle ad sublimiora nitens tota aviditate contendam, ut tempore quo caeteri in tribulatione sunt et angustia, mihi cura sit de ascensu, quomodo cum populo peregrinationis meae requiescam in altioribus locis. Diem autem tribulationis puto consummationem esse mundi, de quo et Isaias ait: Dies Domini insanabilis, furoris et irae, ponere orbem terrae universum in desertum, et peccatores perdere [Isai. XIV]. |
124 | (Vers. 17.) Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis: mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum: abscindetur de ovili pecus, et non erit armentum in praesepibus. LXX: Quia ficus non afferet fructum, et non erunt germina [Al. genimina] in vineis: mentietur opus olivae, et campi non facient escas: defecerunt, eo quod comederent oves, et non sunt boves in praesepibus. Iuxta Hebraicum in quo supra diximus: Ingrediatur putredo in ossibus meis et subter me scateat, ut requiescam in die tribulationis: ut ascendam ad populum accinctum nostrum [Al. meum]: ita quae praecesserunt, copulabuntur sequentibus: Ideo tribulationem ad praesens volui sustinere, et postea ad populum fortem ascendere, quia veniet dies tribulationis et necessitatis, et caeteris in angustia constitutis, ego in tua maiestate laetabor: Ficus enim non florebit, et non erit germen in vineis: mentietur opus olivae, et arva non afferent cibum, et caetera. |
125 | Quae quia non multum distant a LXX, cum interpretatione eorum pariter disseramus. Cum venerit dies tribulationis, et ego ascendero ad populum qui mecum aliquando peregrinatus est: vel certe cum venerit dies eversionis Iudaicae, et populi prioris, et derelicta fuerit filia Sion, sicut tabernaculum in vinea, et sicut casula, in cucumerario, et sicut civitas, quae expugnatur, ego qui de pereunte electus sum populo (de quo dictum est (Isai, I, 9): Nisi Dominus reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus, et quasi Gomorrha, similes essemus), copulabo me discipulis Christi: quos quia in monte docet, turbis et debilibus deorsum relictis, ego ad montana conscendam. |
126 | Ficus enim non dedit fructum, ad quam venit in Evangelio esuriens Dominus, et non invenit in ea poma, et maledixit ei, dicens: Non afferes fructum usque in saeculum [Mat. XXI, 19]. Et diligenter considera quid dixerit: Non afferes fructum in saeculum, non ait, usque in saecula saeculorum: sed cum saeculum istud pertransierit, et intraverit plenitudo gentium, tunc etiam haec ficus afferet fructus suos, et omnis Israel salvabitur. |
127 | Haec est ficus ad quam tertio venit paterfamilias, et quasi non facientem fructus vult subvertere: pro qua agricola, cui commissa fuerat, deprecatur, ut det ei spatium, et dicit: Domine, dimitte eam et istum adhuc annum, donec fodiam circa eam, et mittam stercus, et siquidem fecerit fructum: sin autem, tunc succides eam [Luc. XIII]. Agricola iste vel Gabriel est, vel Michael, cui commissus est populus Iudaeorum, qui Dominum deprecatur in passione, et dicit: Domine, da ei spatium poenitentiae, et noli eos subvertere, et siquidem fecerint fructum: sin autem, tunc subvertes eos. |
128 | Si fecerint, inquit, fructum, non dixit quid sustinerint; neque dixit, si fecerint fructum, permanebunt ut erant; sed si fecerint fructum, suspensa sententia est, ut subaudiatur, transferes eos in Ecclesiam gentium, et in alteram vineam transplantabis. Venit Dominus tertio, et non invenit in eis fructum. Dedit primum Legem per Moysen: secundo locutus est per prophetas: tertio ipse descendit. Et post passionem, datis ad poenitentiam quadraginta quatuor annis, quia non fecerunt fructum, quarto subversi sunt. |
129 | Quod tamen nostrae intelligentiae derelinquitur. In parabola enim non scribitur, quid postea fecerit paterfamilias; sed quid tantum agricola deprecatus sit. Ex quo animadvertimus, eos qui de hac ficu fecerint fructus, ad populum gentium esse translatos, ad quem ascendit et propheta, dicens: Requiescam in die tribulationis, ut ascendam ad populum peregrinationis meae. Eos autem qui non fecerunt fructus, et permanserunt in duritia sua, esse subversos. |
130 | Hoc ipsum significat et Ioannis vox in Evangelio: Ecce securis ad radices arborum [Al. arboris] posita est. Omnis arbor quae non fecerit fructum [Al. facit fructum bonum] excidetur et in ignem mittetur [Matt. III, 10] [Luc. III, 9]. Diximus de ficu, monstrantes, eam esse populum Iudaeorum: dicamus et de vinea, quod quidem facile intelliget qui Isaiam legerit: Vinea facta est dilecto in cornu, in loco uberi [Isai. V, 1]. Et postea: Et exspectavi ut faceret fructum: fecit autem spinas, et non iudicium, sed clamorem. Et in Ieremia: Ego autem plantavi te vineam fructiferam totam veram: quomodo versa es in amaritudinem vitis alienae [Ier. II, 21]? Et manifestius in Psalmis: Vineam de Aegypto transtulisti, eiecisti gentes, et plantasti eam [Ps. LXXIX, 9]. Haec igitur vinea ad quam paterfamilias saepe miserat servos [Matth. XXI], ut acciperet de ea vinum, quod laetificat cor hominis, quia versa est in amaritudinem, et novissime etiam patrisfamiliae filium ausa est interficere, non uvas faciens, sed spinas, et non iudicium, sed clamorem: Crucifige, crucifige eum! Et: Non habemus regem, nisi Caesarem [Ioan. XIX, 6, 15]. Propterea exterminavit illam aper de silva, et singularis ferus depastus est eam [Psal. LXXIX, 14]. Olivam quoque populum synagogae liquido comprobabit, qui in Apostolo fractos olivae ramos legerit [Rom. XI], et nos de oleastro insertos, ut in ramis intelligamus, multitudinem Iudaicam fuisse succisam, in radicibus apostolorum electionem esse servatam, in quibus nos inserti manebimus, si fecerimus fructum, et dicetur de nobis: Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae [Psal. CXXVII, 4]. Multi putant ficum, et vineam et olivam in mysterio accipi Trinitatis, quod ficus propter pomorum dulcedinem Spiritus sanctus intelligatur. Vinea ipse Dominus noster Iesus Christus, qui dicit in Evangelio: Ego sum vitis [Ioan. XV, 1]. Oliva autem, Deus Pater omnipotens, a quo cuncta illuminentur, et de quo egrediatur lux, et ad quem possumus dicere: O oliva, in lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV, 10], id est, in Filio videbimus Spiritum sanctum. |
131 | Ad has fructuosas arbores, et uberrimam vineam, veniunt infructuosa ligna in Iudicum libro [Iudic. IX], et rogant ut regnent super se. Sed numquam super ligna silvarum, quae debentur incendio, regnat oliva, ficus, et vinea: sed magis imperat eis rhamnus plena sentibus, et hericio similis, qui habitat in Babylone, et semper versatur in foveis. Quae arbuscula non solum spinas habet, sed et ignem, vulnerans et comburens quidquid attigerit. Denique egressus est ignis, et consumpsit ligna silvarum. |
132 | Ut autem scias secundum superiorem intelligentiam, in qua de synagoga dictum accepimus: Ficus non faciet fructum, et non erunt genimina in vineis, non de fructibus dici, sed de operibus bonis. In oliva manifeste aenigma aperitur, et dicitur: Mentietur opus olivae. Fructus enim quos afferre debuerant, in operibus demonstrantur: mentietur autem opus olivae, aliud promittentis, et aliud facientis, dicentes ad Moysen: Omnia quaecumque dixerit Dominus, faciemus [Exod. XXIV, 7]; et nolentes in eum credere, qui a Moyse praedicatus est. Campi quoque non facient fructum. |
133 | Considera quod Ierusalem, quae quondam sita erat in montibus, et montes in circuitu eius [Ps. CXXIV, 2], et fundamenta eius in montibus sanctis [Psal. LXXXVI, 1], nunc humilis appelletur atque campestris, quae non solum homines, id est, rationabilia non alit animalia; sed nec pecora quidem et boves, de quibus et Salomon loquitur in Proverbiis: Adhibe curam his quae in campo sunt regionibus, et attonde herbam, et congrega fenum ut habeas oves ad vescendum. Boves quoque non erunt in praesepibus: quia ubi plena sunt praesepia, manifesta est fortitudo bovis [Prov. XIV, 4]. Bos operarius est: bos Domini sustentans iugum: bos in cuius vestigium qui severit, beatus est. |
134 | Omnia haec auferentur a populo, quia inique egit in Deum Creatorem suum. Quod si volueris [Al. nolueris] diem tribulationis diem consummationis accipere, ad eos referes omnia qui dicunt se esse de Ecclesia, et non habent opera iustitiae. Et ficus, et vinea et oliva, mysterium videlicet Trinitatis, non afferent in eis fructum suum, et non solum frumenta et escas rationabilium; sed nec cibum quidem habent in campis suis pecorum et iumentorum, et praesepia eorum vacua sunt, et pro excelsis montibus in planis humilibusque versantur. |
135 | (Vers. 18, 19.) Ego autem in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Iesu meo. Deus Dominus fortitudo mea, et ponet pedes meos quasi cervorum. Et super excelsa mea deducet me victor in Psalmis canentem. LXX: Ego autem in Domino exsultabo: gaudebo super Deo salutari [Al. Salvatore] meo, Dominus Deus fortitudo mea, et ponet pedes meos in consummationem: super excelsa imponet me, ut vincam in Cantico eius. Ficu et vinea et oliva, iuxta quod exposui, non facientibus fructum suum, et Iudaeorum agris non afferentibus cibos, abscissis quoque de ovili pecoribus, et armentis de praesepibus, postquam audierunt a Domino: Relinquetur vobis domus vestra deserta [Matth. XXIII, 38], populo etiam captivitati tradito, et in toto orbe disperso, propheta de populo Iudaeorum, qui interpretatur amplexatio (eo quod amaverit Dominum, et adhaeserit ei, illique se iunxerit) ex persona apostolorum et populi credentis in Christo loquitur: Ego vero in Domino gaudebo, et exsultabo in Deo Iesu meo. Pro quo LXX transtulerunt τῷ Σωτῆρί μου, id est, Salvatore meo. Idipsum et Gabriele interpretante: Et vocabitur Iesus, ipse enim salvabit populum suum [Matth. II, 21]. Deus Dominus fortitudo mea: nullam enim aliam, nisi in Christo habebo virtutem et cunctas legis iustitias, quisquilias computabo. |
136 | Et ponet pedes meos quasi cervorum, ut calcem super aspidem et basiliscum, et quasi puer parvulus mittam manum in foramen, et extraham serpentem, ludamque [Al. Iudam] de colubro: Similis enim est fratruelis meus capreae, aut hinnulo cervorum [Cant. II, 9]. Et quia ipse est cervus, mihi quoque donavit, ut cervus essem, sublimis cornibus, findens ungulas, cibos ruminans, et ad odorem meum serpentes fugans: de quo dicitur in decimo septimo Psalmo: Qui perfecit pedes meos tamquam cervorum, et super excelsa ponet me. Et in vicesimo octavo: Vox Domini perficientis cervos. Ponet ergo pedes meos inter caeteros cervos suos, et ad coelestia perducet me, ut inter angelos canam gloriam Domini, et super terram pacem hominibus bonae voluntatis annuntiem. |
137 | Canam autem victoriam eius et triumphum et tropaeum crucis. Hoc iuxta Hebraicum et quintam editionem, ad tempus Iudaicae eversionis, et ad adventum Domini cuncta referamus. Si autem voluerimus de consummatione mundi accipere, sic exponendum est: quomodo in Exodo [Exod. IX] quando percussa est Aegyptus, et percussit Deus vineas eorum, et ficus eorum, et occidit primitiva hominum, et iumentorum in grandine, et Aegyptias fruges, bruchus, locustaque consumpsit: ficus in Aegypto non attulit fructum, nec erant genimina in vineis eorum, mentiebatur (sicubi tamen poterat reperiri in Aegypto) opus olivae, et campi eorum non dabant escas [Al. fructum]: et deficiebant, eo quod non haberent cibos pecora eorum, et non erant boves in praesepibus. Populus autem Israel exsultabat in Domino, et gaudebat in Deo salutari suo: sic in consummatione mundi, quando, multiplicata iniquitate, refrixerit charitas [Matth. XXIV], et ficus non attulerit fructus, et vineae non habuerint uvas, et mentitum fuerit opus olivae, et campi non germina verint cibos, et caetera quae sequuntur: tunc quicumque iustus et electione Dei dignus fuerit inventus, loquetur exsultans. |
138 | Ego autem in Domino exsultabo, gaudebo in Deo salutari meo, Dominus fortitudo mea. Et quasi positus a Deo super consummationem saeculi, ut postea ad superiora conscendat, et a Deo educatur ad summum, dicet: Et ponet pedes meos in consummationem, super excelsa imponet me: ut cum ab ἀγωνοθέτῃ Iesu, qui primus in agone superavit, praemium fuerit cantantibus positum: ego vincam in carmine eius, et manus meae componant citharam, et psalterium, et omne organorum genus, scribamque panegyricum triumphanti. |
139 | Et qui in principio locutus sum: Usquequo clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? et de iustitia eius iudicioque causatus sum: postea laudabo aequitatem eius, et cantores caeteros meo carmine superabo. |