monumenta.ch > Hieronymus >


Hieronymus, Commentarii, in Abacuc, 2, Praefatio

1 Alterum, mi Cromati, papa venerabilis, in Abacuc librum scribimus, proprium Cantico eius opusculum dedicantes, sermonemque epicum et Psalterii, id est, lyrico more compositum, totis viribus aggredientes. Sibilet igitur [Rufinum his nominibus notat. Pro Excetra voce qua Plautus utitur, exscriptores antiqui posuerunt hydram et serpentem, quod iam a nobis observatum inveniet lector studiosus, tom. I edit. nostrae. MART.] excetra, et Sardanapalus insultet, turpior vitiis quam nomine (ex Cicerone): nos coeptum carpamus iter; et orationibus tuis, qui carnem virtute superasti, manifestissimam de Christo prophetiam in octavo propheta, id est, in resurrectionis Dominicae numero disseramus.
2 Oratio Abacuc prophetae pro ignorationibus. LXX: Oratio Abacuc prophetae cum cantico. Aquila et Symmachus et quinta editio, sicut nos, pro ignorationibus transtulerunt: solus Theodotio ὑπὲρ τῶν ἐκουσιασμῶν; id est, pro voluntariis, et pro his qui sponte delinquunt. Hoc propterea ut intelligamus (exceptis Septuaginta) nullum, orationem cum Cantico transtulisse. Nam et in Hebraico habet AL [In Hebraeo est Seginoth, , absque priori vau.] SEGIONOTH quod dicitur, ἐπὶ ἀγνοημάτων, et nos transtulimus, pro ignorationibus. Est autem sensus, quia supra temere dixerat: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies? vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Ac deinde in secunda querimonia: Quare non respicis super iniqua agentes, et taces, devorante impio iustiorem se? Ad hoc [Al. quod] audierat: Scribe visum, et explana eum super tabulas. Et post caetera: Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso: Iustus autem in [Al. ex] fide sua vivet. Et didicerat vel Nabuchodonosor, vel diabolum, vel Antichristum positum in iudicio peccatorum, et fortem ad corripiendas gentes: nunc agit poenitentiam, et plangit quod temere sit locutus: petitque veniam, ut misericordiam consequatur, quia ignorans fecit.
3 Unde et David: Delicta, inquit, iuventutis meae, et ignorantias meas ne memineris [Psal. XXIV, 7]. Sunt qui putent orationem esse prophetae, ut in adventu Christi error auferatur hominum: unde et prophetae nomen sit titulo praenotatum, quod prophetico spiritu oret tolli caliginem, et reddi lucem; auferri imaginem, et tribui veritatem.
4 Quod autem prophetia sit, et totus Cantici textus ostendit, et maxime illud: In medio duorum animalium cognosceris. Et: Cum appropinquaverint anni, notus eris. Et de iudicio: Cum turbata fuerit anima mea in ira, misericordiae recordaberis. Et rursum de adventu Christi: Deus a Theman veniet, et sanctus de monte umbroso et condenso. Necnon in futurum: Pavebunt tabernacula terrae Madian, et ascendens super equos tuos, et extendens extendes arcum tuum super regna. Si autem aliquis quaesierit, quare solus Theodotio, pro spontaneis, transtulerit, possumus dicere, vel confessionem prophetae, quod non aliqua necessitate, sed sponte peccaverit, male sentiens de iudicio Dei; vel certe futuram gentium fidem demonstrari, quod priorem errorem voluntarie relinquentes, in eum crediturae sint, qui in Cantico repromittitur.
5 Legimus in psalmo decimo sexto: Oratio David. Et in alio similiter: Oratio David. Et in octogesimo nono: Oratio Moysi hominis Dei. Et in centesimo primo: Oratio pauperis cum anxiatus fuerit, et coram Domino effuderit precem suam. Et sicubi alibi nomen orationis infertur: attamen nullo loco cum Cantico legitur.
6 Et nescio, an decens sit orare cum Cantico, nisi forte iuxta Septuaginta orare dicimus prophetam pro adventu Christi, et hoc ipsum cum delectatione, et psalmis et Cantico prophetare, ut et in eo quod oratio est, deprecetur Patrem, et in eo quod Canticum, Patris, qui miserit Filium, et Filii qui venerit, laus dicatur. Haec de titulo Cantici.
7 Videamus nunc quae dicantur in Cantico.
Hieronymus HOME