monumenta.ch > Hieronymus >
>>> Hieronymus, in Abacuc, , I

Hieronymus, Commentarii, in Abacuc, 1, Prologus

1 Primum, Chromati, episcoporum doctissime, scire nos convenit, corrupte apud Graecos et Latinos nomen [Al. nomen hoc Ambachuch. Penes Victor. Ἀββακοὺμ.] Ambacum prophetae legi, qui apud Hebraeos dicitur Abacuc, et interpretatur amplexus: sive ut significantius vertamus in Graecum, [Praefert Reginae ms. περίλημμα, quod idem sonat.] περίληψις, id est amplexatio. Deinde ubi Septuaginta translatores et Symmachus et Theodotio λῆμμα, id est, assumptionem interpretati sunt, in Hebraeo poni MASSA, quod Aquila vertit in pondus: super quo in Naum propheta plenius disputavimus.
2 Massa autem numquam praefertur in titulo, nisi cum grave, et ponderis laborisque plenum est quod videtur. Unde necesse est, praesentem prophetiam aliquid habere austeritatis, ut sicut in Naum pondus, quod videbatur adversus Niniven Assyriorum urbem, grave erat: ita et in hoc quaeratur, cui pondus sit quod prophetae revelatur aspectui.
3 Quatuor autem prophetae in duodecim prophetarum volumine sunt, e quibus tres in principio λῆμμα, id est, pondus, titulum habent: Naum, Abacuc, et Malachias. Porro Zacharias in medio et circa finem duos huiuscemodi ponit titulos, e quibus unus est: Onus verbi Domini in terra Hadrac, et Damasci requiei eius [Zach. IX, 1]: alter in fine, Onus verbi Domini super Israel [Zach. XI, 1]. De Naum, orationibus tuis iam liber editus est: de Zacharia et Malachia, si vita comes fuerit, disseretur.
4 Nunc Abacuc habemus in manibus, qui vel ex eo quod amabilis Domini est, vocatur amplexatio: vel quod in certamen et luctam, et (ut ita dicam) amplexum cum Deo congreditur, amplexantis, id est, luctantis sortitus est nomen. Nullus enim tam audaci voce ausus est Deum ad disceptationem iustitiae provocare et dicere ei: Cur in rebus humanis, et in mundi istius πολιτείᾳ tanta rerum versatur iniquitas? [Praeponit Victor. priorem versiculum: Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudies?] Vociferabor ad te vim patiens, et non salvabis? Quare ostendisti mihi iniquitatem et laborem videre? Lacerata est lex, et non pervenit ad finem usque iudicium: quia impius praevalet adversus iustum: ideo egreditur iudicium perversum [Abac. I, 2]. Vides quod temeraria vox sit et quodammodo blasphemantis, sic Creatorem suum ad iudicium provocare; et vas fragile adversum figulum [Isai. XLV] [Ierem. XVIII] [Rom. IX], cur tale vel tale factum sit, disputare? Necnon et hoc animadvertendum, quod assumptio vel pondus, quae gravia esse iam diximus, prophetae visio est, et adversum Montani dogma perversum intelligit quod videt: nec ut amens loquitur, nec in morem insanientium feminarum dat sine mente sonum.
5 Unde et apostolus iubet, ut si prophetantibus aliis, alii fuerit revelatum, taceant qui prius loquebantur [II Cor. XIV, 33]. Et statim: Non est enim, inquit, Deus dissensionis, sed pacis. Ex quo intelligitur, cum quis voluntate reticet, et alteri locum dat ad loquendum, posse et loqui et tacere cum velit.
6 Qui autem in ecstasi, id est invitus loquitur, nec tacere nec loqui in sua potestate habet. Illud quoque disce (quia semel a me violenter exigis, ut quasi gradus quosdam, et scalas ad altiora nitenti, historiam tibi interpreter), prophetiam esse contra Babylonem, et Nabuchodonosor regem Chaldaeorum: ut quomodo prior propheta Naum, quem Abacuc sequitur, vaticinium habuit contra Niniven et Assyrios, qui vastaverunt decem tribus, quae vocabantur Israel: ita Abacuc prophetiam habeat adversus Babylonem et Nabuchodonosor, a quibus Iuda et Ierusalem templumque subversa sunt.
7 Et ut scias eo tempore fuisse Abacuc, quo iam duae tribus quae vocabantur Iudas, ductae erant in captivitatem, Daniel docere te poterit, ad quem in lacum leonum Abacuc cum prandio mittitur [Dan. XVII]: quamquam apud Hebraeos haec ipsa non legatur historia. Igitur sive quis recipit Scripturam illam, sive non recipit, utrumque pro nobis est: aut [Contrario sensu Reginae ms., aut enim non recipit, et iam, etc. aut recipit, et quasi, etc.] enim recipit, et iam post factam rem liber Abacuc texitur: aut non recipit, et quasi propheta scribit quae ventura cognoscit.
Hieronymus HOME