monumenta.ch > Hieronymus > Romanorum.
Hieronymus, Chronicon S. Hieronymi, Romanorum. <<<    

Hieronymus, Chronicon S. Hieronymi, Romanorum.

1 Colliguntur omnes anni usque in consulatum Valentis VI et Valentiniani iunioris iterum Aug. a 15 Tiberii anno, et praedicatione Domini Iesu Christi, anni 351. A secundo anno Darii regis Persarum, quo tempore templum Ierosolymis instauratum est, anni 899. Ab olympiade prima, qua aetate apud Hebraeos Isaias prophetabat, anni 1155. A Salomone et prima aedificatione templi, anni 1411. A captivitate Troiae, quo tempore Samson apud Hebraeos erat, anni 1561. A Mose et Cecrope primo rege Atticae, anni 1890. Ab Abraham et regno Nini et Semiramidis, anni 2395. Continet omnis canon ab Abraham, usque ad tempus supra scriptum, annos 2395. A diluvio autem usque ad Abraham supputantur anni 942. Ab Adam usque ad diluvium anni 2242. Fiunt ab Adam usque ad 14 Valentis annum, id est, usque ad consulatum eius VI et Valentiniani iterum, omnes anni 5579. S. HIERONYMI CHRONICON FINIT.
Hieronymus HOME

bbb219.76r