Hieronymus, Chronicon S. Hieronymi, Romanorum.
1 | ( An. Dom. 377) 10 Eunomius discipulus Aetii Constantinopoli agnoscitur, a quo haeresis Eunomiana. |
2 | Saxones caesi ad Usonem, in regione Francorum. |
3 | Burgundiorum 80 ferme millia, quot numquam antea, ad Rhenum descenderunt. |
4 | Clearchus praefectus urbis Constantinopoli agnoscitur, a quo necessaria et diu exspectata votis aqua civitati inducitur. |
5 | Alexandriae XX ordinatur episcopus Petrus, qui post Valentis interitum tam facilis in recipiendis haereticis fuit, ut nonnullis suspicionem acceptae pecuniae intulerit. |
6 | Melania nobilissima mulierum Romanarum, et Marcellini quondam consulis filia, unico praetori tunc Urbano filio derelicto, Ierosolymam navigavit: ubi tanto virtutum praecipueque humilitatis fuit miraculo, ut Teclae nomen acceperit. |
7 | ( An. Dom. 378) 11 Post Auxentii seram mortem Mediolani Ambrosio episcopo constituto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur. |
8 | Aquileienses clerici, quasi chorus beatorum habentur. |
9 | Quia superiore anno Sarmatae Pannonias vastaverant, iidem consules permansere. |
10 | ( Olymp. 289) (An. Dom. 379) 12 Valentinianus subita sanguinis eruptione, quod Graece apoplexis vocatur, Brigitione moritur. |