monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, VIII Quid de Aetio historiograffi scripserint. <<< >>> X Quid de simulacris gentium prophetae Domini scribant.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, IX Quid de Francis idemque dicant.
1 De Francorum vero regibus, quis fuerit primus, a multis ignoratur. Nam cum multa de eis Sulpici Alexandri narret historia, non tamen regem primum eorum ullatinus nominat, sed duces eos habuisse dicit. Quae tamen de eisdem referat, memorare videtur. Nam cum dicit, Maximum intra Aquileiam, amissam omnem spem imperii, quasi amentem resedere, adiungit: Eo tempore Genobaude, Marcomere et Sunnone ducibus Franci in Germaniam prorupere, ac pluribus mortalium limite inrupto caesis, fertiles maxime pagus depopulati, Agrippinensi etiam Coloniae metum incusserunt.2 Quod ubi Treverus perlatum est, Nanninus et Quintinus militaris magistri, quibus infantiam filii et defensionem Galliarum Maximus conmiserat, collecto exercitu, apud Agripinam convenerunt. Sed onusti praeda hostes, provinciarum opima depopulati, Rhenum transierunt, pluribus suorum in Romano relictis solo, ad repetendam depopulationem paratis, cum quibus congressus Romanis adcomodus fuit, multis Francorum apud Carbonariam ferro perimptis.3 Cumque consultaretur succensu, an in Franciam transire deberit, Nannenus abnuit, quia non inparatus et in locis suis indubiae fortiores futurus sciebat. Quod cum Quintino et reliquis viris militaribus displicuisset, Nanneno Mogontiacum reverso, Quintinus cum exercitu circa Nivisium castellum Rhenum transgressus, secundis a fluvio castris, casas habitatoribus vacuas atque ingentes vicos distitutos offendit.4 Franci enim simulatu metu se in remotiores saltus reciperant, concidibus per extrema silvarum procuratis. Itaque universis domibus exustis, in quas saevire soliditas ignava victoriae consummationem reponebat, nocte sollicita militis sub armorum onere duxerant. Ac primo diluculo Quintino proelii duci ingressi saltus, in medium fere diem inplicantes se erroribus viarum, toto pervagati sunt.5 Tandem cum ingentibus saeptis omnia a solido clausa offendissent, in palustres campus, qui silvis iungebantur, prorumpere molientibus, hostium rare apparuere, qui coniuncti arborum truncis vel concidibus superstantes, velut e fastigiis turrium sagittas turmentorum ritu effudere inlitas herbarum venenis, ut summe cutis neque letalibuse inflicta locis vulnera aut dubiae mortis sequerentur.6 Dehinc maiore multitudine hostium circumfusus exercitus, in aperta camporum, quae libera Franci reliquerant, avide effusus est. Ac primi equites voraginibus inmersi, permixtis hominum iumentorumque corporibus, ruinam invicem suorum oppraessi sunt. Pedites etiam, quos nulla onera equorum calcaverant, inplicati limo, egre explecantes gressum, rursus se, qui paulo ante vix emerserant, silvis trepidantes occulebant.7 Perturbatis ergo ordinibus, caesae legionis. Heraclio Iovinianorum tribuno ac paene omnibus qui militibus praeerant extinctis, paucis effugium totum nox et latibula silvarum praestiterunt. Haec in tertio Historiae libro narravit. In quarto vero libro, cum de interfectione Victuris, fili Maximi tyranni, narraret, ait: Eo tempore Carietto et Sirus in locum Nanneni subrogati, in Germania cum exercitu opposito Francis diversabantur.8 Et post pauca, cum Franci de Germania praedas tulissent, adiecit: Nihil Arbogastis differre volens, conmonet caesarem poenas debetas a Francis exigendas, nisi universa, quae superiore anno caesis legionibus diripuerant, confestim restituerent auctorisque belli traderent, in quos violatae pacis perfidia poneretur.9 Haec acta, cum duces essent, retulit; et deinceps ait: Post dies paucolus, Marcomere et Sunnone Francorum regalibus transacto cursim conloquio imperatisque ex more obsidibus, ad hiemandum Treverus concessit. Cum autem eos regales vocet, nescimus, utrum reges fuerint, an in vices tenuerunt regnum.10 Idem tamen scriptor, cum necessitates Valentiniani agusti commemorat, haec adiungit: Dum diversa in Oriente per Thracias geruntur, in Gallia status publicus perturbabatur. Clauso apud Viennam palatii aedibus principe Valentiniano paene infra privati modum redacto, militaris rei cura Francis satellitibus tradita, civilia quoque officia transgressa in coniurationem Arbogastis; nullusque ex omnibus sacramentis militiae obstrictis repperiebatur, qui familiari principis sermoni aut iussis obsequi auderet.11 Dehinc refert: Eodem anno Arbogastis Sunnonem et Marcomere subregolus Francorum gentilibus odiis insectans, Agrepinam regentem maxime hieme petiit, gnarus toto omnes Frantiae recessus penetrandus urendusque, cum decursis foliis nudae atque arentes silvae insidiantes occulere non possent. Collicto ergo exercitu, transgressus Rhenum, Bricteros ripae proximos, pagum etiam quem Chamavi incolunt depopulatus est, nullo umquam occursante, nisi quod pauci ex Ampsivariis et Catthis Marcomere duce in ulterioribus collium iugis apparuere.12 Iterum hic, relictis tam ducibus quam regalibus, aperte Francos regem habere designat, huiusque nomen praetermissum, ait: Dehinc Eugenius tyrannus, suscepto expeticionale procincto, Rheni limitem petit, ut, cum Alamannorum et Francorum regibus vetustis foederibus ex more initis, inmensum ea tempestate exercitum gentibus feris ostentaret.13 Haec suprascriptus historiograffus de Francis exseruit. Renatus Profuturus Frigiretus, cui iam supra meminimus, cum Romam refert a Gothis captam atque subversam, ait: Interea Respendial rex Alanorum. Goare ad Romanos transgresso, de Rheno agmen suorum convertit, Wandalis Francorum bello laborantibus, Godigyselo rege absumpto, aciae viginti ferme milibus ferro peremptis, cunctis Wandalorum ad internitionem delendis, nisi Alanorum vis in tempore subvenisset.14 Movet nos haec causa, quod cum aliorum gentium regis nominat, cur non nominet et Francorum. Tamen cum ait, quod Constantinus, adsumpta tyrannide, Constantium filium ad se de Hispaniis venire iussisset, ita disseruit: Accito Constantinus tyrannus de Hispaniis Constante filio idemque tyranno, quo de summa rerum consultarent praesentes; quo factum est, ut Constans, instrumento aulae et coniuge sua Caesaraugustae dimissis, Gerontio intra Hispanias omnibus creditis, ad patrem continuato itinere decurreret.15 Qui ubi in unum venere, interiectis diebus plurimis, nullo ex Italia metu, Constantinus gulae et ventre deditus redire ad Hispanias filium monet. Qui, praemissis agminibus, dum cum patre resederet, ab Hispania nuntii commeant, Gerontio Maximum unum e clientibus suis imperio praeditum atque in se cometatu gentium barbararum accinctum parari.16 Quo exterreti, Edobecco ad Germanias gentes praemisso, Constans et praefectus iam Decimius Rusticus ex officiorum magistro petunt Gallias, cum Francis et Alamannis omnique militum manu ad Constantinum iam iamque redituri. Item cum Constantinum obsedire scribit, ita dicit: Vixdum quartus obsidionis Constantini mensis agebatur, cum repente ex ulteriore Gallia nuntii veniunt, Iovinum adsumpsisse ornatus regius et cum Burgundionibus, Alamannis, Francis, Alanis omnique exercitu inminire obsedentibus.17 Ita adceleratis moris, reserata urbe, Constantinus deditur, confestimque ad Italiam directus, missis a principe obviam percussoribus, supra Mintium flumine capite truncatus est. Et post pauca idem refert: Hisdem diebus praefectus tyrannorum Decimius Rusticus, Agroetius ex primicirio notariorum Iovini multique nobiles apud Arvernus capti a ducibus Honorianis et crudeliter interempti sunt.18 Treverorum civitas a Francis direpta incensaque est secunda inruptione. Cum autem Asterius codicillis imperialibus patriciatum sortitus fuisset, haec adiungit: Eodem tempore Castinus domesticorum comes, expetitionem in Francos suscepta, ad Gallias mittitur. Haec hi de Francis dixire. Horosius autem et ipse historiograffus in septimo operis sui libro ita commemorat: Stilico, congregatis gentibus, Francos proteret, Rhenum transit, Gallias pervagatur et ad Pyrenius usque perlabitur.19 Hanc nobis notitiam de Francis memorati historici reliquere, regibus non nominatis. Tradunt enim multi, eosdem de Pannonia fuisse degressus, et primum quidem litora Rheni amnes incoluisse, dehinc, transacto Rheno, Thoringiam transmeasse, ibique iuxta pagus vel civitates regis crinitos super se creavisse de prima et, ut ita dicam, nobiliore suorum familia.20 Quod postea probatum Chlodovechi victuriae tradedirunt, itaque in sequenti digerimus. Nam et in Consolaribus legimus, Theudomerem regem Francorum, filium Richimeris quondam, et Ascylam, matrem eius, gladio interfectus. Ferunt etiam, tunc Chlogionem utilem ac nobilissimum in gente sua regem fuisse Francorum, qui apud Dispargum castrum habitabat, quod est in terminum Thoringorum.21 In his autem partibus, id est ad meridianam plagam, habitabant Romani usque Ligerem fluvium. Ultra Ligerem vero Gothi dominabantur. Burgundiones quoque, Arrianorum sectam sequentes, habitabant trans Rhodanum, quod adiacit civitate Lugdunense. Chlogio autem, missis exploratoribus ad urbem Camaracum, perlustrata omnia, ipse secutus, Romanus proteret, civitatem adpraehendit, in qua paucum tempus resedens, usque Sumenam fluvium occupavit.22 De huius stirpe quidam Merovechum regem fuisse adserunt, cuius fuit filius Childericus.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.299 bnf5325.136 bnf5921.9 bnf9765.18 bnf13759.133 bnf17654.24 bnf17655.47 bnf18312.253 cpl864.37 hab82.306
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, VIII Quid de Aetio historiograffi scripserint. <<< >>> X Quid de simulacris gentium prophetae Domini scribant.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik