monumenta.ch > Gregorius Magnus > NE HUNC VEL VITA VEL PRAEDICATIO EXTOLLAT.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XL. De opere praedicationis et voce. <<<    

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, QUARTA PARS. QUALITER PRAEDICATOR OMNIBUS RITE PERACTIS AD SEMETIPSUM REDEAT, NE HUNC VEL VITA VEL PRAEDICATIO EXTOLLAT.

1 Sed quia saepe dum praedicatio modis congruentibus ubertim funditur, apud semetipsum de ostensione sui occulta laetitia loquentis animus sublevatur, magna cura necesse est ut timoris laceratione se mordeat, ne qui aliorum vulnera medendo ad salutem revocat, ipse per negligentiam suae salutis intumescat, ne proximos iuvando se deserat, ne alios erigens cadat.
2 Nam quibusdam saepe magnitudo virtutis occasio perditionis fuit; ut cum de confidentia virium inordinate securi sunt, per negligentiam inopinate morerentur.
3 Virtus namque cum vitiis renititur, quadam delectatione eius sibimetipsi animus blanditur; fitque ut bene agentis mens metum suae circumspectionis abiiciat, atque in sui confidentia secura requiescat; cui iam torpenti seductor callidus omne quod bene gessit enumerat, eamque quasi prae caeteris praepollentem in tumore cogitationis exaltat.
4 Unde agitur, ut ante iusti iudicis oculos, fovea mentis sit memoria virtutis; quia reminiscendo quod gessit, dum se apud se erigit, apud humilitatis auctorem cadit.
5 Hinc namque superbienti animae dicitur: Quo pulchrior es, descende, et dormi cum incircumcisis (Ezech. XXXII, 19).
6 Ac si aperte diceretur: Quia ex virtutum decore te elevas, ipsa tua pulchritudine impelleris ut cadas.
7 Hinc sub Ierusalem specie, virtute superbiens anima reprobatur, cum dicitur: Perfecta eras in decore meo, quem posueram super te, dicit Dominus; et habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo (Ezech. XVI, 14, 15).
8 Fiducia quippe suae pulchritudinis animus attollitur, cum de virtutum meritis laeta apud se securitate gloriatur.
9 Sed per hanc eamdem fiduciam ad fornicationem ducitur; quia cum interceptam mentem cogitationes suae decipiunt, hanc maligni spiritus per innumera vitia seducendo corrumpunt.
10 Notandum vero quod dicitur: Fornicata es in nomine tuo; quia cum respectum mens superni rectoris deserit, laudem protinus privatam quaerit, et sibi arrogare incipit omne bonum, quod ut largitoris praeconio serviret accepit; opinionis suae gloriam dilatare desiderat, satagit ut mirabilis cunctis innotescat.
11 In suo ergo nomine fornicatur, quae legalis thori connubium deserens, corruptori spiritui in laudis appetitu substernitur.
12 Hinc David ait: Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici (Psal. LXXVII, 61).
13 In captivitatem etenim virtus, et pulchritudo in manus inimici traditur, cum deceptae menti antiquus hostis ex boni operis elatione dominatur: quae tamen virtutis elatio, quamvis plene non superat, utcunque tamen et electorum animum saepe tentat; sed cum sublevatus destituitur, destitutus ad formidinem revocatur.
14 Hinc etenim David iterum ait: Ego dixi in abundantia mea, non movebor in aeternum (Psal. XXIX, 7).
15 Sed quia de confidentia virtutis intumuit, paulo post quid pertulit adiunxit: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus (Ibid., 8).
16 Ac si aperte dicat: Fortem me inter virtutes credidi, sed quantae infirmitatis sim derelictus agnovi.
17 Hinc rursum dicit: Iuravi et statui custodire iudicia iustitiae tuae (Ps. CXVIII, 106).
18 Sed quia eius virium non erat manere in custodia quam iurabat, debilitatem suam protinus turbatus invenit.
19 Unde et ad precis opem repente se contulit, dicens: Humiliatus sum usquequaque, Domine; vivifica me secundum verbum tuum (Ibid., CVII).
20 Nonnunquam vero superna moderatio priusquam per munera provehat, infirmitatis memoriam ad mentem revocat, ne de acceptis virtutibus intumescat.
21 Unde Ezechiel propheta quoties ad contemplanda coelestia ducitur, prius filius hominis vocatur; ac si hunc aperte Dominus admoneat, dicens: Ne de his quae vides, in elatione cor subleves, cautus perpende quod es; ut cum summa penetras, esse te hominem recognoscas, quatenus dum ultra te raperis, ad temetipsum sollicitus infirmitatis tuae freno revoceris.
22 Unde necesse est ut cum virtutum nobis copia blanditur, ad infirma sua mentis oculus redeat, seseque salubriter deorsum premat; nec recta quae egit, sed quae agere neglexit aspiciat; ut dum cor ex memoria infirmitatis atteritur, apud humilitatis auctorem robustius in virtute solidetur.
23 Quia et plerumque omnipotens Deus idcirco Rectorum mentes quamvis ex magna parte perficit, imperfectas tamen ex parva aliqua parte derelinquit; ut cum miris virtutibus rutilant, imperfectionis suae taedio tabescant, et nequaquam se de magnis erigant, dum adhuc contra minima innitentes laborant; sed quia extrema non valent vincere, de praecipuis actibus non audeant superbire.
24 Ecce, bone vir, reprehensionis meae necessitate compulsus, dum monstrare qualis esse debeat Pastor invigilo, pulchrum depinxi hominem pictor foedus; aliosque ad perfectionis littus dirigo, qui adhuc in delictorum fluctibus versor.
25 Sed in huius quaeso vitae naufragio orationis tuae me tabula sustine, ut quia pondus proprium deprimit, tui meriti manus me levet.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.145

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XL. De opere praedicationis et voce. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > NE HUNC VEL VITA VEL PRAEDICATIO EXTOLLAT.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik