2 | Quia et gallus iste, quem pro exprimenda boni praedicatoris specie in locutione sua Dominus assumit, cum iam edere cantus parat, prius alas excutit, et semetipsum feriens vigilantiorem reddit, quia nimirum necesse est ut hi qui verba sanctae praedicationis movent, prius studio bonae actionis evigilent, ne in semetipsis torpentes opere, alios excitent voce; prius se per sublimia facta excutiant, et tunc ad bene vivendum alios sollicitos reddant; prius cogitationum alis semetipsos feriant; quidquid in se inutiliter torpet, sollicita investigatione deprehendant, districta animadversione corrigant; et tunc demum aliorum vitam loquendo componant; prius punire propria fletibus curent, et tunc quae aliorum punienda sunt denuntient; et antequam verba exhortationis insonent, omne quod locuturi sunt, operibus clament. |