Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXXIX [ Al. LXIII]. Quod infirmis mentibus omnino non debent alta praedicari.
1 | Sciendum vero est praedicatori, ut auditoris sui animum ultra vires non trahat, ne, ut ita dicam, dum plus quam valet tenditur, mentis chorda rumpatur. |
2 | Alta enim quaeque debent multis audientibus contegi, et vix paucis aperiri. |
3 | Hinc namque per semetipsam Veritas dicit: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit dominus super familiam suam, ut det illis in tempore tritici mensuram (Matth. XXIV, 45; Luc. XII, 42)? Per mensuram quippe tritici exprimitur modus verbi, ne cum angusto cordi incapabile aliquid tribuitur, extra fundatur. |
4 | Hinc Paulus ait: Non potui vobis loqui quasi spiritalibus, sed quasi carnalibus. |
5 | Tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam (I Cor. III, 1). |
6 | Hinc Moyses a secreto Dei exiens, coruscantem coram populo faciem velat (Exod. XXXIV, 33), quia nimirum turbis claritatis intimae arcana non indicat. |
7 | Hinc per eum divina voce praecipitur (Ibid. XXI, 33), ut is qui cisternam foderit, si operire neglexerit, corruente in ea bove vel asino, pretium reddat; quia ad alta scientiae fluenta perveniens, cum haec apud bruta audientium corda non contegit, poenae reus addicitur, si per verba eius in scandalum, sive munda sive immunda mens capiatur. |
8 | Hinc ad beatum Iob dicitur? Quis dedit gallo intelligentiam (Iob. XXXVIII, 36)? Praedicator etenim sanctus dum caliginoso hoc clamat in tempore, quasi gallus cantat in nocte, cum dicit: Hora est iam nos de somno surgere (Rom. XIII, 11). |
9 | Et rursum: Evigilate iusti, et nolite peccare (I Cor. XV, 34). |
10 | Gallus autem profundioribus horis noctis altos edere cantus solet; cum vero matutinum iam tempus in proximo est, minutas ac tenues voces format, quia nimirum qui recte praedicat, obscuris adhuc cordibus aperta clamat, nil de occultis mysteriis indicat, ut tunc subtiliora quaeque de coelestibus audiant, cum luci veritatis appropinquant. |