Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXXVI [ Al. LX]. De exhortatione multis exhibenda, ut sic singulorum virtutes adiuvet, quatenus per hanc contraria virtutibus vitia non excrescant.
1 | Haec sunt quae praesul animarum in praedicationis diversitate custodiat, ut sollicitus congrua singulorum vulneribus medicamina opponat. |
2 | Sed cum magni sit studii ut exhortandis singulis serviatur ad singula, cum valde laboriosum sit unumquemque de propriis sub dispensatione debitae considerationis instruere, longe tamen laboriosius est auditores innumeros ac diversis passionibus laborantes, uno eodemque tempore voce unius et tanta arte vox temperanda est, ut cum diversa sint auditorum vitia, et singulis inveniatur congrua, et tamen sibimetipsi non sit diversa; ut inter passiones medias uno quidem ductu transeat, sed more bicipitis gladii tumores cogitationum carnalium ex diverso latere incidat, quatenus sic superbis praedicetur humilitas, ut tamen timidis non augeatur metus, sic timidis infundatur auctoritas, ut tamen superbis non crescat effrenatio. |
3 | Sic otiosis ac torpentibus praedicetur sollicitudo boni operis, ut tamen inquietis immoderatae licentia non augeatur actionis. |
4 | Sic inquietis ponatur modus, ut tamen otiosis non fiat torpor securus. |
5 | Sic ab impatientibus exstinguatur ira, ut tamen remissis ac lenibus non crescat negligentia. |
6 | Sic lenes accendantur ad zelum, ut tamen iracundis non addatur incendium. |
7 | Sic tenacibus infundatur tribuendi largitas, ut tamen prodigis effusionis frena minime laxentur. |
8 | Sic prodigis praedicetur parcitas, ut tamen tenacibus periturarum rerum custodia non augeatur. |
9 | Sic incontinentibus laudetur coniugium, ut tamen iam continentes non revocentur ad luxum. |
10 | Sic continentibus laudetur virginitas corporis, ut tamen in coniugibus despecta non fiat fecunditas carnis. |
11 | Sic praedicanda sunt bona, ne ex latere iuventur et mala. |
12 | Sic laudanda sunt bona summa, ne desperentur ultima. |
13 | Sic nutrienda sunt ultima, ne dum sufficere creduntur, nequaquam tendatur ad summa. |