Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXXIV [ Al. LVIII]. Quomodo admonendi qui bona nec inchoant et qui inchoata non absolvunt.
1 | ( Admonitio 35.) Aliter admonendi sunt qui bona nec inchoant, atque aliter qui inchoata minime consummant. |
2 | Qui enim bona nec inchoant, non sunt eis prius aedificanda quae salubriter diligant, sed destruenda ea in quibus semetipsos nequiter versant. |
3 | Neque enim sequuntur quae inexperta audiunt, nisi prius quam perniciosa sint ea quae sibi sunt experta, deprehendant, quia nec levari appetit, qui et hoc ipsum quia cecidit nescit; et qui dolorem vulneris non sentit, salutis remedia non requirit. |
4 | Prius ergo ostendenda sunt, quam sint vana quae diligunt, et tunc demum vigilanter intimanda quam sint utilia quae praetermittunt. |
5 | Prius videant fugienda quae amant, et sine difficultate postmodum cognoscant amanda esse quae fugiunt. |
6 | Melius enim inexperta recipiunt, si de expertis quidquid disputationis audiunt, veraciter cognoscunt. |
7 | Tunc igitur pleno voto discunt vera bona quaerere, cum certo iudicio deprehenderint falsa se vacue tenuisse. |
8 | Audiant ergo quod bona praesentia et a delectatione citius transitura sunt, et tamen eorum causa ad ultionem sine transitu permansura; quia et nunc quod libet invitis subtrahitur, et tunc quod dolet invitis in supplicium reservatur. |
9 | Itaque eisdem rebus terreantur salubriter, quibus noxie delectantur; ut dum perculsa mens alta ruinae suae damna conspiciens, sese in praecipitium pervenisse deprehendit, gressum post terga revocet, et pertimescens quae amaverat, discat diligere quae contemnebat. |
10 | Hinc est enim quod Ieremiae misso ad praedicationem dicitur: Ecce constitui te hodie super gentes et super regna, ut evellas et destruas, et disperdas et dissipes, et aedifices et plantes (Ier. I, 10). |
11 | Quia nisi prius perversa destrueret, aedificare utiliter recta non posset; nisi ab auditorum suorum cordibus spinas vani amoris evelleret, nimirum frustra in eis sanctae praedicationis verba plantaret. |
12 | Hinc est quod Petrus prius evertit, ut postmodum construat, cum nequaquam Iudaeos monebat quid iam facerent, sed de his quae fecerant, increpabat dicens: Iesum Nazarenum virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus et prodigiis et signis quae per illum fecit Deus in medio vestri, sicut vos scitis: hunc definito consilio et praescientia Dei traditum, per manus iniquorum affigentes interemistis, quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni (Act. II, 22-24); ut videlicet crudelitatis suae cognitione destructi, aedificationem sanctae praedicationis quanto anxie quaererent, tanto utiliter audirent. |
13 | Unde et illico respondet: Quid ergo faciemus, viri fratres? Quibus mox dicitur: Agite poenitentiam, et baptizetur unusquisque vestrum (Ibid., 37, 38). |
14 | Quae aedificationis verba profecto contemnerent, nisi prius salubriter ruinam suae destructionis invenissent. |
15 | Hinc est quod Saulus cum super eum coelitus lux emissa resplenduit, non iam quid recte deberet facere, sed quid prave fecisset, audivit. |
16 | Nam cum prostratus requireret, dicens: Quis es, Domine? Respondetur protinus: Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris (Act. IX, 4, seq., XXII, 8, seq.). |
17 | Et cum repente subiungeret: Domine, quid me iubes facere (Ibid.)? Illico adiungitur: Surgens ingredere civitatem, et ibi dicetur tibi quid te oporteat facere (Ibid.). |
18 | Ecce de coelo Dominus loquens persecutoris sui facta corripuit, nec tamen illico quae essent facienda monstravit. |
19 | Ecce elationis eius fabrica iam tota corruerat, et post ruinam suam humilis aedificari requirebat, et cum superbia destruitur, aedificationis tamen verba retinentur; ut videlicet persecutor immanis diu destructus iaceret, et tanto post in bonis solidius surgeret, quanto prius funditus eversus a pristino errore cecidisset. |
20 | Qui ergo nulla adhuc agere bona coeperunt, a rigiditate antea suae pravitatis, correctionis manu evertendi sunt, ut ad statum postmodum rectae operationis erigantur, quia et idcirco altum silvae lignum succidimus, ut hoc in aedificii tegmine sublevemus; sed tamen non repente in fabrica ponitur, ut nimirum prius vitiosa eius viriditas exsiccetur, cuius quo plus in infimis humor excoquitur, eo ad summa solidius levatur At contra admonendi sunt qui inchoata bona minime consummant, ut cauta circumspectione considerent quia dum proposita non perficiunt, etiam quae fuerant coepta convellunt. |
21 | Si enim quod videtur gerendum sollicita intentione non crescit, etiam quod fuerat bene gestum decrescit. |
22 | In hoc quippe mundo humana anima quasi more navis est contra ictum fluminis conscendentis: uno in loco nequaquam stare permittitur, quia ad ima relabitur, nisi ad summa conetur. |
23 | Si ergo inchoata bona fortis operantis manus ad perfectionem non sublevat, ipsa operandi remissio contra hoc quod operatum est, pugnat. |
24 | Hinc est enim quod per Salomonem dicitur: Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est sua opera dissipantis (Prov. XVIII, 9). |
25 | Quia videlicet qui coepta bona districte non exsequitur, dissolutione negligentiae manum destruentis imitatur. |
26 | Hinc Sardis Ecclesiae ab angelo dicitur: Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo (Apoc. III, 2). |
27 | Quia igitur plena coram Deo eius opera inventa non fuerant, moritura reliqua etiam quae erant gesta praedicebat. |
28 | Si enim quod mortuum in nobis est ad vitam non accenditur, hoc etiam exstinguitur, quod quasi adhuc vivum tenetur. |
29 | Admonendi sunt ut perpendant quod tolerabilius esse potuisset recti viam non arripere, quam arrepta post tergum redire. |
30 | Nisi enim retro aspicerent, erga coeptum studium nullo torpore languerent. |
31 | Audiant ergo quod scriptum est: Melius erat eis non cognoscere viam iustitiae, quam post agnitionem retrorsum converti (II Petr. II, 21). |
32 | Audiant quod scriptum est: Utinam frigidus esses, aut calidus; sed quia tepidus es, et nec frigidus, nec calidus, incipiam te evomere ex ore meo (Apoc. III, 15). |
33 | Calidus quippe est qui bona studia et arripit et consummat; frigidus vero est qui consummanda nec inchoat. |
34 | Et sicut a frigore per teporem transitur ad calorem, ita a calore per teporem reditur ad frigus. |
35 | Quisquis ergo amisso infidelitatis frigore vivit, sed nequaquam tepore superato excrescit ut ferveat, procul dubio calore desperato, dum noxio in tepore demoratur, agit ut frigescat. |
36 | Sed sicut ante teporem frigus sub spe est, ita post frigus tepor in desperatione. |
37 | Qui enim adhuc in peccatis est, conversionis fiduciam non amittit. |
38 | Qui vero post conversionem tepuit, et spem quae esse potuit de peccatore subtraxit. |
39 | Aut calidus ergo quisque esse, aut frigidus quaeritur, ne tepidus evomatur; ut videlicet aut necdum conversus, adhuc de se spem conversionis praebeat, aut iam conversus in virtutibus inardescat; ne evomatur tepidus, qui a calore quem proposuit torpore ad noxium frigus redit. |