Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXXIII [ Al. LVII]. Quomodo admonendi qui minimis, sed crebris noxis, et qui minimas caventes gravibus aliquando immerguntur.
1 | ( Admonitio 34.) Aliter admonendi sunt qui, licet minima, crebro tamen illicita faciunt; atque aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur. |
2 | Admonendi sunt qui quamvis in minimis, sed tamen frequenter excedunt, ut nequaquam considerent qualia, sed quanta committunt. |
3 | Facta enim sua si despiciunt timere cum pensant, debent formidare cum numerant. |
4 | Altos quippe gurgites fluminum, parvae sed innumerae replent guttae pluviarum. |
5 | Et hoc agit sentina latenter excrescens, quod patenter procella saeviens. |
6 | Et minuta sunt quae erumpunt membris per scabiem vulnera, sed cum multitudo eorum innumerabiliter occupat, sic vitam corporis sicut unum grave inflictum pectori vulnus necat. |
7 | Hinc videlicet scriptum est: Qui modica spernit, paulatim decidit (Eccli. XIX, 1). |
8 | Qui enim peccata minima flere ac devitare negligit, a statu iustitiae non quidem repente, sed partibus totus cadit. |
9 | Admonendi sunt qui in minimis frequenter excedunt, ut sollicite considerent quia nonnunquam in parva deterius, quam in maiori culpa peccatur. |
10 | Maior enim quo citius quia sit culpa agnoscitur, eo etiam celerius emendatur; minor vero dum quasi nulla creditur, eo peius quo et securius in usu retinetur. |
11 | Unde fit plerumque ut mens assueta malis levibus nec gravia perhorrescat, atque ad quamdam auctoritatem nequitiae per culpas nutrita perveniat; et tanto in maioribus contemnat pertimescere, quanto in minimis didicit non timendo peccare. |
12 | At contra admonendi sunt qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ut sollicite seipsos deprehendant, quia dum cor eorum de custoditis minimis extollitur, ad perpetranda graviora ipso elationis suae barathro devorantur; et dum foris sibi parva subiiciunt, sed per inanem gloriam intus intumescunt, languore superbiae intrinsecus victam mentem etiam foras per mala maiora prosternunt. |
13 | Admonendi ergo sunt qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravibus demerguntur, ne ubi se stare extrinsecus aestimant, ibi intrinsecus cadant, et iuxta districti iudicis retributionem elatio minoris iustitiae via fiat ad foveam gravioris culpae. |
14 | Qui enim vane elati, boni minimi custodiam suis viribus tribuunt, iuste derelicti culpis maioribus obruuntur; et cadendo discunt non fuisse proprium quod steterunt, ut mala immensa cor reprimant, quod minima bona exaltant. |
15 | Admonendi sunt ut considerent quod et in culpis gravioribus alto reatu se obligant, et tamen plerumque in parvis quae custodiunt, deterius peccant, quia et in illis iniqua faciunt, et per ista se hominibus quod iniqui sunt tegunt. |
16 | Unde fit ut cum maiora mala perpetrant coram Deo, apertae iniquitatis sit; et cum parva bona custodiunt coram hominibus, simulatae sanctitatis. Hinc est enim quod Pharisaeis dicitur: Liquantes culicem, camelum autem glutientes (Math. XXIII, 24). |
17 | Ac si aperte diceretur: Minima mala discernitis, maiora devoratis. |
18 | Hinc est quod rursum ore Veritatis increpantur, cum audiunt: Decimatis mentham, et anethum, et cyminum; et relinquitis quae graviora sunt legis, iudicium, et misericordiam, et fidem. |
19 | Neque enim negligenter audiendum est quod cum decimari minima diceret, extrema quidem de oleribus maluit, sed tamen bene olentia memorare; ut profecto ostenderet quia simulatores cum parva custodiunt, odorem de se extendere sanctae opinionis quaerunt; et quamvis implere maxima praetermittant, ea tamen minima observant, quae humano iudicio longe lateque redoleant. |