monumenta.ch > Gregorius Magnus > et qui consulto peccant.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XXXI [ Al. LV]. Quomodo admonendi qui illicita quorum sunt conscii laudant; et qui condemnantes, minime tamen cavent. <<<     >>> XXXIII [ Al. LVII]. Quomodo admonendi qui minimis, sed crebris noxis, et qui minimas caventes gravibus aliquando immerguntur.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXXII [ Al. LVI]. Quomodo admonendi qui subito motu, et qui consulto peccant.

1 ( Admonitio 33.) Aliter admonendi sunt qui repentina concupiscentia superantur, atque aliter qui in culpa ex consilio ligantur.
2 Admonendi quippe sunt quos repentina concupiscentia superat, ut in bello praesentis vitae se quotidie positos attendant, et cor quod praevidere vulnera non potest, scuto solliciti timoris tegant; ut occulta insidiantis hostis iacula perhorrescant, et in tam caliginoso certamine intentione continua intra mentis castra se muniant.
3 Nam si a circumspectionis sollicitudine cor destituitur, vulneribus aperitur, quia hostis callidus tanto liberius pectus percutit, quanto nudum a providentiae lorica deprehendit.
4 Admonendi sunt qui repentina concupiscentia superantur, ut curare nimis terrena desuescant; quia intentionem suam dum rebus transitoriis immoderatius implicant, quibus culparum iaculis transfigantur ignorant.
5 Unde et per Salomonem vox percussi et dormientis exprimitur, qui ait: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursum vina reperiam (Prov. XXVIII, 35)? Mens quippe a cura suae sollicitudinis dormiens verberatur et non dolet, quia sicut imminentia mala non prospicit, sic nec quae perpetraverit agnoscit.
6 Trahitur et nequaquam sentit, quia per illecebras vitiorum ducitur, nec tamen ad sui custodiam suscitatur.
7 Quae quidem evigilare optat, ut rursum vina reperiat, quia quamvis somno torporis a sui custodia prematur, vigilare tamen ad saeculi curas nititur, ut semper voluptatibus debrietur; et cum ad illud dormiat in quo solerter vigilare debuerat, ad aliud vigilare appetit, ad quod laudabiliter dormire potuisset.
8 Hinc superius scriptum est: Et eris quasi dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator amisso clavo (Ibid., 34).
9 In medio enim mari dormit, qui in huius mundi tentationibus positus, providere motus irruentium vitiorum quasi imminentes undarum cumulos negligit.
10 Et quasi clavum gubernator amittit, quando mens, ad regendam navem corporis, studium sollicitudinis perdit.
11 Clavum quippe in mari amittere, est intentionem providam inter procellas huius saeculi non tenere.
12 Si enim gubernator clavum sollicite stringit, modo in fluctibus ex adverso navem dirigit, modo ventorum impetus per obliquum findit.
13 Ita cum mens vigilanter animam regit, modo alia superans calcat, modo alia providens declinat; ut et praesentia laborando subiiciat, et contra futura certamina prospiciendo convalescat.
14 Hinc rursum de fortibus supernae patriae bellatoribus dicitur: Uniuscuiusque ensis super femur suum, propter timores nocturnos (Cant. III, 8).
15 Ensis enim super femur ponitur, quando acumine sanctae praedicationis prava suggestio carnis edomatur.
16 Per noctem vero caecitas nostrae infirmitatis exprimitur, quia quidquid adversitatis in nocte imminet non videtur.
17 Uniuscuiusque ergo ensis super femur suum ponitur propter timores nocturnos, quia videlicet sancti viri dum ea quae non vident metuunt, ad intentionem certaminis parati semper assistunt.
18 Hinc rursum sponsae dicitur: Nasus tuus sicut turris quae est in Libano (Cant. VII, 4).
19 Rem namque quam oculis non cernimus, plerumque odore praevidemus.
20 Per nasum quoque odores fetoresque discernimus.
21 Quid ergo per nasum Ecclesiae, nisi sanctorum provida discretio designatur? Qui etiam turri similis quae est in Libano dicitur, quia discreta eorum providentia ita in alto sita est, ut tentationum certamina et priusquam veniant videat, et contra ea dum venerint munita subsistat.
22 Quae enim futura praevidentur, cum praesentia fuerint, minoris virtutis fiunt; quia dum contra ictum quisque paratior redditur, hostis qui se inopinatum credidit, eo ipso quo praevisus est, enervatur.
23 At contra admonendi sunt qui in culpa ex consilio ligantur, quatenus provida consideratione perpendant, quia dum mala ex iudicio faciunt, districtius contra se iudicium accendunt; ut tanto eos durior sententia feriat, quanto illos in culpa arctius vincula deliberationis ligant.
24 Citius fortasse delicta poenitendo abluerent, si in his sola praecipitatione cecidissent.
25 Nam tardius peccatum solvitur quod et per consilium solidatur.
26 Nisi enim mens omni modo aeterna despiceret, in culpa ex iudicio non periret.
27 Hoc ergo praecipitatione lapsis per consilium pereuntes differunt, quod cum hi a statu iustitiae peccando concidunt, plerumque simul et in laqueum desperationis cadunt.
28 Hinc est quod per prophetam Dominus non tam praecipitationum prava, quam delictorum studia reprehendit, dicens: Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat, propter malitiam studiorum vestrorum (Ier. IV, 4).
29 Hinc iterum iratus dicit: Visitabo super vos iuxta fructum studiorum vestrorum (Ibid. XXIII, 2).
30 Quia ergo peccatis aliis differunt peccata quae per consilium perpetrantur, non tam prave facta Dominus quam studia pravitatis insequitur.
31 In factis enim saepe infirmitate, saepe negligentia, in studiis vero malitiosa semper intentione peccatur.
32 Quo contra recte beati viri expressione per Prophetam dicitur: Et in cathedra pestilentiae non sedit (Ps. I, 1).
33 Cathedra quippe iudicis esse vel praesidentis solet.
34 In cathedra autem pestilentiae sedere, est ex iudicio prava committere: in cathedra pestilentiae sedere, est et ex ratione mala discernere, et tamen ex deliberatione perpetrare.
35 Quasi in perversi consilii cathedra sedet, qui tanta iniquitatis elatione attollitur, ut adimplere malum etiam per consilia conetur.
36 Et sicut assistentibus turbis praelati sunt qui cathedrae honore fulciuntur, ita delicta eorum qui praecipitatione corruunt, exquisita per studium peccata transcendunt.
37 Admonendi ergo sunt, ut hinc colligant qui in culpa etiam se per consilium ligant, qua quandoque ultione feriendi sunt, qui nunc pravorum non socii, sed principes fiunt.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.129

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XXXI [ Al. LV]. Quomodo admonendi qui illicita quorum sunt conscii laudant; et qui condemnantes, minime tamen cavent. <<<     >>> XXXIII [ Al. LVII]. Quomodo admonendi qui minimis, sed crebris noxis, et qui minimas caventes gravibus aliquando immerguntur.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > et qui consulto peccant.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik