monumenta.ch > Gregorius Magnus > et qui solum cogitationum.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XXVIII [ Al. LII]. Quomodo admonendi peccata carnis experti, et eorum expertes. <<<     >>> XXX [ Al. LIV]. Quomodo admonendi qui a peccatis quae deflent, non abstinent; et qui cum abstineant, non deflent.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXIX [ Al. LIII]. Quomodo admonendi qui peccata operum lugent, et qui solum cogitationum.

1 ( Admonitio 30.) Aliter admonendi sunt qui peccata deplorant operum, atque aliter qui cogitationum.
2 Admonendi quippe sunt qui peccata deplorant operum, ut consummata mala perfecta diluant lamenta, ne plus astringantur in debito perpetrati operis, et minus solvant fletibus satisfactionis.
3 Scriptum quippe est: Potum dedit nobis in lacrymis in mensura (Psal. LXXIX, 6); ut videlicet uniuscuiusque mens tantum poenitendo compunctionis suae bibat lacrymas, quantum se a Deo meminit aruisse per culpas.
4 Admonendi sunt ut incessanter admissa ante oculos reducant, atque vivendo agant, ut a districto iudice videri non debeant.
5 Unde David cum peteret, dicens: Averte oculos tuos a peccatis meis (Psal. L, 11), paulo superius intulit: Delictum meum coram me est semper (Ibid., 5).
6 Ac si diceret: Peccatum meum ne respicias postulo, quia hoc respicere ipse non cesso.
7 Unde et per prophetam Dominus dicit: Et peccatorum tuorum memor non ero, tu autem memor esto (Isai. XLIII, 25, 26, sec. LXX).
8 Admonendi sunt ut singula quaeque admissa considerent, et dum per unumquodque erroris sui inquinationem deflent, simul se ac totos lacrymis mundent.
9 Unde bene per Ieremiam dicitur, cum Iudaeae singula delicta pensarentur: Divisiones aquarum deduxit oculus meus (Thren. III, 48).
10 Divisas quippe ex oculis aquas deducimus, quando peccatis singulis dispertitas lacrymas damus.
11 Neque enim uno eodemque tempore aeque mens de omnibus dolet; sed dum nunc huius, nunc illius culpae memoria acrius tangitur, simul de omnibus in singulis commota purgatur.
12 Admonendi sunt, ut de misericordia quam postulant, praesumant, ne vi immoderatae afflictionis intereant.
13 Neque enim pie Dominus ante delinquentium oculos flenda peccata opponeret, si per semetipsum ea districte ferire voluisset.
14 Constat enim quod a suo iudicio abscondere voluit, quos miserando praeveniens sibimetipsis iudices fecit.
15 Hinc enim scriptum est: Praeveniamus faciem Domini in confessione (Psal. XCIV, 2).
16 Hinc per Paulum dicitur: Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur (I Cor. XI, 31).
17 Rursumque admonendi sunt, ut sic de spe fiduciam, habeant, ne tamen incauta securitate torpescant.
18 Plerumque enim hostis callidus mentem quam peccato supplantat, cum de ruina sua afflictam respicit, securitatis pestiferae blanditiis seducit.
19 Quod figurate exprimitur, cum factum Dinae memoratur.
20 Scriptum quippe est: Egressa est Dina ut videret mulieres regionis illius; quam cum vidisset Sichem filius Hemor Hevaei, princeps terrae illius, adamavit eam, et rapuit, et dormivit cum illa, vi opprimens virginem; et conglutinata est anima eius cum ea, tristemque blanditiis delinivit (Genes. XXXIV, 1-3).
21 Dina quippe ut mulieres videat extraneae regionis, egreditur, quando unaquaeque mens sua studia negligens, actiones alienas curans, extra habitum atque extra ordinem proprium vagatur.
22 Quam Sichem princeps terrae opprimit, quia videlicet inventiam in curis exterioribus diabolus corrumpit.
23 Et conglutinata est anima eius cum ea (Ibid.); quia unitam sibi per iniquitatem respicit.
24 Et quia cum mens a culpa resipiscit, addicitur, atque admissum flere conatur: corruptor autem spes ac securitates vacuas ante oculos revocat, quatenus utilitatem tristitiae subtrahat, recte illic adiungitur: Tristemque blanditiis delinivit (Ibid.).
25 Modo enim aliorum facta graviora, modo nil esse quod perpetratum est, modo misericordem Deum loquitur, modo adhuc tempus subsequens ad poenitentiam pollicetur; ut dum per haec decepta mens ducitur, ab intentione poenitentiae suspendatur; quatenus tunc bona nulla percipiat, quam nunc mala nulla contristant: et tunc plenius obruatur suppliciis, quae nunc etiam gaudet in delictis.
26 At contra admonendi sunt qui peccata cogitationum deflent, ut sollicite considerent intra mentis arcana utrum delectatione tantummodo, an etiam consensu deliquerint.
27 Plerumque enim tentatur cor, et ex carnis nequitia delectatur, et tamen eidem nequitiae ex ratione renititur, ut in secreto cogitationis et contristet quod libet, et libeat quod contristat.
28 Nonnunquam vero ita mens baratro tentationis absorbetur, ut nullatenus renitatur, sed ex deliberatione sequitur hoc, unde ex delectatione pulsatur; et si facultas exterior suppetat, rerum mox effectibus interiora vota consummat.
29 Quod videlicet si iusta animadversio districti iudicis respicit, non est iam cogitationis culpa, sed operis; quia etsi rerum tarditas foras peccatum distulit, intus hoc consensionis opere voluntas implevit.
30 In primo autem parente didicimus quia tribus modis omnis culpae nequitiam perpetramus, suggestione scilicet, delectatione et consensu.
31 Primum itaque per hostem, secundum vero per carnem, tertium per spiritum perpetratur.
32 Insidiator enim prava suggerit, caro se delectationi subiicit, atque ad extremum spiritus victus delectatione consentit.
33 Unde et ille serpens prava suggessit, Eva autem quasi caro se delectationi subdidit, Adam vero velut spiritus suggestione ac delectatione superatus assensit.
34 Suggestione itaque peccatum agnoscimus, delectatione vincimur, consensu etiam ligamur.
35 Admonendi sunt igitur qui nequitias cogitationis deflent, ut sollicite considerent in qua peccati mensura ceciderunt, quatenus iuxta ruinae modum quam in semetipsis introrsus sentiunt, etiam mensura lamentationis erigantur, ne si cogitata mala minus cruciant, usque ad perpetranda opera perducant.
36 Sed inter haec ita terrendi sunt, ut tamen minime frangantur.
37 Saepe enim misericors Deus eo citius peccata cordis abluit, quo haec exire ad opera non permittit; et cogitata nequitia quando citius solvitur, quia effectu operis districtius non ligatur.
38 Unde recte per Psalmistam dicitur: Dixi, pronuntiabo adversum me iniustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei (Ps. XXXI, 3).
39 Qui enim impietatem cordis subdidit, quia cogitationum iniustitias pronuntiare vellet indicavit.
40 Dumque ait: Dixi, pronuntiabo, atque illico adiunxit, Et tu remisisti; quam sit super haec facilis venia ostendit.
41 Qui dum se adhuc petere promittit, hoc quod petere se promittebat, obtinuit; quatenus quia usque ad opus non venerat culpa, usque ad cruciatum non perveniret poenitentia, sed cogitata afflictio mentem tergeret, quam nimirum tantummodo cogitata iniquitas inquinasset.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.122

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XXVIII [ Al. LII]. Quomodo admonendi peccata carnis experti, et eorum expertes. <<<     >>> XXX [ Al. LIV]. Quomodo admonendi qui a peccatis quae deflent, non abstinent; et qui cum abstineant, non deflent.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > et qui solum cogitationum.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik