Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXVIII [ Al. LII]. Quomodo admonendi peccata carnis experti, et eorum expertes.
1 | ( Admonitio 29.) Aliter admonendi sunt peccatorum carnis conscii, atque aliter ignari. |
2 | Admonendi namque sunt peccata carnis experti, ut mare saltem post naufragium metuant, et perditionis suae discrimina vel cognita perhorrescant; ne qui pie post perpetrata mala servati sunt, haec improbe repetendo moriantur. |
3 | Unde peccanti animae et nunquam a peccato desinenti dicitur: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Ierem. III, 3). |
4 | Admonendi itaque sunt ut studeant quatenus si accepta naturae bona integra servare noluerunt, saltem scissa resarciant. |
5 | Quibus nimirum necesse est ut perpendant in tam magno fidelium numero quam multi et se illibatos custodiant, et alios ab errore convertant. |
6 | Quid ergo isti dicturi sunt, si aliis in integritare stantibus, ipsi nec post damna resipiscunt. |
7 | Quid dicturi sunt, si cum multi et alios secum deferunt ad regnum, hi exspectanti Domino nec semetipsos reducunt? Amonendi sunt, ut praeterita commissa considerent, et imminentia devitent. |
8 | Unde sub Iudaeae specie per prophetam Dominus corruptis in hoc mundo mentibus transactas ad memoriam culpas revocat, quatenus pollui in futuris erubescant, dicens: Fornicatae sunt in Aegypto, in adolescentia sua fornicatae sunt; ibi subacta sunt ubera earum, et fractae sunt mammae pubertatis earum (Ezech. XXIII, 3). |
9 | In Aegypto quippe ubera subiguntur, cum turpi huius mundi desiderio humanae mentis voluntas substernitur. |
10 | In Aegypto pubertatis mammae franguntur, quando naturales sensus adhuc in semetipsis integri, pulsantis concupiscentiae corruptione vitiantur. |
11 | Admonendi sunt peccata carnis experti, ut vigilanti cura conspiciant post delicta nobis ad se redeuntibus Deus quanta benevolentia sinum suae pietatis expandat, cum per prophetam dicat: Si dimiserit vir uxorem suam, et illa recedens duxerit virum alium, nunquid revertetur ad eam ultra? Nunquid non polluta et contaminata erit mulier illa? Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, tamen revertere ad me, dicit Dominus (Ierem. III, 1). |
12 | Ecce de fornicante et relicta muliere argumentum iustitiae proponitur, et tamen nobis post lapsum redeuntibus non iustitia, sed pietas exhibetur. |
13 | Ut hinc utique colligamus, si nobis delinquentibus tanta pietate parcitur, a nobis nec post delictum redeuntibus quanta improbitate peccatur; aut quae ab illo erit super improbos venia, qui non cessat vocare post culpam. |
14 | Quae nimirum bene per prophetam post delictum misericordia vocationis exprimitur, cum averso homini dicitur: Et erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum, et aures tuae audient verbum post tergum monentis (Isai. XXX, 20). |
15 | Humanum quippe genus Dominus in faciem monuit, quando in paradiso condito homini atque in libero arbitrio stanti, quid facere, quidve non facere deberet, indixit. |
16 | Sed homo in Dei faciem terga dedit, cum superbiens eius iussa contempsit. |
17 | Nec tamen superbientem Deus deseruit, qui ad revocandum hominem legem dedit, exhortantes angelos misit, in carne nostrae mortalitatis ipse apparuit. |
18 | Ergo post tergum stans nos admonuit, qui ad recuperationem nos gratiae etiam contemptus vocavit. |
19 | Quod igitur generaliter simul potuit dici de cunctis, hoc necesse est specialiter sentiri de singulis. |
20 | Quasi enim coram Deo positus quisque verba monitionis eius percipit, cum priusquam peccata perpetret, voluntatis eius praecepta cognoscit. |
21 | Adhuc enim ante faciem eius stare, est necdum eum peccando contemnere. |
22 | Cum vero derelicto bono innocentiae, iniquitatem eligens appetit, iam terga in eius faciem mittit. |
23 | Sed ecce adhuc et post tergum Deus subsequens monet, qui etiam post culpam ad se redire persuadet. |
24 | Aversum revocat, commissa non respicit, revertenti sinum pietatis expandit. |
25 | Vocem ergo post tergum monentis audimus, si ad invitantem nos Dominum saltem post peccata revertimur. |
26 | Debemus igitur pietatem vocantis erubescere, si iustitiam nolumus formidare; quia tanto graviori improbitate contemnitur, quanto et contemptus adhuc vocare non dedignatur. |
27 | At contra admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ut tanto sollicitius praecipitem ruinam metuant, quanto altius stant. |
28 | Admonendi sunt, ut noverint, quia quo magis loco prominenti consistunt, eo crebrioribus sagittis insidiatoris impetuntur. |
29 | Qui tanto ardentius solet erigi, quanto robustius se conspicit vinci; tantoque intolerabilius dedignatur vinci, quanto contra se videt per integra infirmae carnis castra pugnari. |
30 | Admonendi sunt ut incessanter praemia suscipiant, et libenter proculdubio tentationum quas tolerant labores calcabunt. |
31 | Si enim attendatur felicitas quae sine transitu attingitur, leve fit quod transeundo laboratur. |
32 | Audiant quod per prophetam dicitur: Haec dicit Dominus eunuchis: Qui custodierint sabbata mea, et elegerint quae volui, et foedus meum tenuerint: dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus (Isa. LVI, 4, 5). |
33 | Eunuchi quippe sunt, qui compressis motibus carnis, affectum in se pravi operis abscidunt. |
34 | Quo autem apud Patrem loco habeantur, ostenditur; quia in domo Patris videlicet aeterna mansione etiam filiis praeferuntur. |
35 | Audiant quod per Ioannem dicitur: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati: virgines enim sunt, et sequuntur Agnum quocunque ierit (Apoc. XIV, 4). |
36 | Et quod canticum cantant, quod nemo potest dicere, nisi illa centum quadraginta quatuor millia. |
37 | Singulariter quippe canticum Agno cantare, est cum eo in perpetuum prae cunctis fidelibus etiam de incorruptione carnis gaudere. |
38 | Quod tamen electi caeteri canticum audire possunt, licet dicere nequeant, quia per charitatem quidem in illorum celsitudine laeti sunt, quamvis ad eorum praemia non assurgant. |
39 | Audiant peccatorum carnis ignari quod per semetipsam de hac integritate Veritas dicit: Non omnes capiunt verbum hoc (Matth. XIX, 11). |
40 | Quod eo innotuit summum, quo denegavit omnium; et dum preadicit quia difficile capitur, audientibus innuit captum cum qua cautela teneatur. |
41 | Admonendi sunt itaque peccata carnis ignorantes, ut et praeeminere virginitatem coniugio sciant, et tamen se super coniuges non extollant, quatenus dum et virginitatem praeferunt, et se postponunt; et illud non deserant quod melius esse aestimant, et se custodiant quo se inaniter non exaltant. |
42 | Admonendi sunt ut considerent quod plerumque actione saecularium vita continentium confunditur, cum et illi ultra habitum assumunt opera, et isti iuxta ordinem proprium non excitant corda. |
43 | Unde bene per prophetam dicitur: Erubesce, Sidon, ait mare (Isai. XXIII, 4). |
44 | Quasi enim per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitae saecularium atque in hoc mundo fluctuantium, eius qui munitus et quasi stabilis cernitur, vita reprobatur. |
45 | Saepe enim nonnulli ad Dominum post carnis peccata redeuntes, tanto se ardentius in bonis operibus exhibent, quanto damnabiliores se de malis vident. |
46 | Et saepe quidam in carnis integritate perdurantes, cum minus se respiciunt habere quod defleant, plene sibi sufficere vitae suae innocentiam putant, atque ad fervorem spiritus nullis se ardoris stimulis inflammant. |
47 | Et fit plerumque Deo gratior amore ardens vita post culpam, quam securitate torpens innocentia. |
48 | Unde et voce iudicis dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quia dilexit multum (Luc. VII, 47). |
49 | Et: Gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitente, magis quam super nonaginta novem iustis, quibus non opus est poenitentia (Luc. XV, 10). |
50 | Quod citius ex ipso usu colligimus, si nostrae mentis iudicia pensemus. |
51 | Plus namque terram diligimus quae post spinas exarata fructus uberes producit, quam quae nullas spinas habuit, sed tamen exculta sterilem segetem gignit. |
52 | Admonendi sunt peccata carnis ignorantes, ne superioris ordinis celsitudine se caeteris praeferant, cum ab inferioribus quanta se melius agantur ignorant. |
53 | In examine namque recti iudicis mutat merita ordinum, qualitas actionum. |
54 | Quis enim consideratis ipsis rerum imaginibus, nesciat quod in natura gemmarum carbunculus praeferatur hyacintho? Sed tamen caerulei coloris hyacinthus praefertur pallenti carbunculo; quia et illi quod naturae ordo subtrahit, species decoris adiungit; et hunc quem naturalis ordo praetulerat, coloris qualitas foedat. |
55 | Sic ergo in humano genere et quidam in meliori ordine deteriores sunt, et quidam in deteriori meliores, quia et isti sortem extremi habitus bene vivendo transcendunt, et illi superioris loci meritum moribus non exsequendo diminuunt. |