Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXIII [ Al. XLVII]. Quomodo admonendi qui iurgia serunt, et pacifici.
1 | ( Admonitio 24.) Aliter admonendi sunt seminantes iurgia, atque aliter pacifici. |
2 | Admonendi namque sunt qui iurgia seminant, ut cuius sint sequaces agnoscant. |
3 | De apostata quippe angelo scriptum est, cum bonae messi inserta fuisset zizania: Inimicus homo hoc fecit (Matth. XIII, 28). |
4 | De cuius etiam membro per Salomonem dicitur: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede; digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore iurgia seminat (Prov. VI, 12). |
5 | Ecce quem seminantem iurgia dicere voluit, prius apostatam nominavit: quia nisi more superbientis angeli a conspectu Conditoris prius intus aversione mentis caderet, foras postmodum usque ad seminanda iurgia non veniret. |
6 | Qui recte describitur quod annuit oculis, digito loquitur, terit pede. |
7 | Interior namque est custodia, quae ordinata servat exterius membra. |
8 | Qui ergo statum mentis perdidit, subsequenter foras in inconstantiam motionis fluit, atque exteriori mobilitate indicat, quod nulla interius radice subsistat. |
9 | Audiant iurgiorum seminatores quod scriptum est: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9). |
10 | Atque e diverso colligant, quia si filii Dei vocantur qui pacem faciunt, proculdubio Satanae sunt filii qui confundunt. |
11 | Omnes autem qui per discordiam separantur a viriditate dilectionis, arefiunt. |
12 | Qui etsi boni operis fructus in suis actionibus proferunt, profecto nulli sunt, quia non ex unitate charitatis oriuntur. |
13 | Hinc ergo perpendant seminantes iurgia, quam multipliciter peccant: qui dum unam nequitiam perpetrant, ab humanis cordibus cunctas simul virtutes eradicant. |
14 | In uno enim malo innumera peragunt, quia seminando discordiam, charitatem quae nimirum virtutum omnium mater est, exstinguunt. |
15 | Quia autem nihil pretiosius est Deo virtute dilectionis, nil est desiderabilius diabolo exstinctione charitatis. |
16 | Quisquis ergo seminando iurgia dilectionem proximorum perimit, hosti Dei familiarius servit, quia qua ille amissa cecidit, hanc iste vulneratis cordibus subtrahens, eis iter ascensionis abscidit. |
17 | At contra admonendi sunt pacifici, ne tantae actionis pondus levigent, si inter quos fundare pacem debeant, ignorent. |
18 | Nam sicut multum nocet si unitas desit bonis, ita valde est noxium si non desit malis. |
19 | Si ergo perversorum nequitia in pace iungitur, profecto eorum malis actibus robur augetur; quia quo sibi in malitia congruunt, eo se robustius bonorum afflictionibus illidunt. |
20 | Hinc namque est quod contra damnati illius vasis, videlicet Antichristi praedicatores, divina ' voce beato Iob dicitur: Membra carnium eius cohaerentia sibi (Iob. XLI, 14). |
21 | Hinc sub squamarum specie de eius satellitibus perhibetur: Una uni coniungitur, et ne spiraculum quidem incedit per eas (Ibid., 7). |
22 | Sequaces quippe illius quo nulla inter se discordiae adversitate divisi sunt, eo in benorum gravius nece glomerantur. |
23 | Qui ergo iniquos pace sociat, iniquitati vires administrat, quia bonos deterius deprimunt, quos et unanimiter persequuntur. |
24 | Unde praedicator egregins gravi Pharisaeorum Sadducaeorumque persecutione deprehensus, inter semetipsos dividere studuit, quos contra se graviter unitos vidit, cum clamavit, dicens: Viri fratres, ego Pharisaeus sum, filius Pharisaeorum, de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor (Act. XXIII, 6). |
25 | Dumque Sadducaei spem resurrectionemque mortuorum esse denegarent, quam Pharisaei iuxta sacri eloquii praecepta crederent, facta in persecutorum unanimitate dissensio est, et divisa turba illaesus Paulus exivit, quae hunc unita prius immaniter pressit. |
26 | Admonendi itaque sunt qui faciendae pacis studiis occupantur, ut pravorum mentibus prius amorem debeant internae pacis infundere, quatenus eis postmodum valeat exterior pax prodesse; ut dum eorum cor in illius cognitione suspenditur, nequaquam ad nequitiam ex huius perceptione rapiatur; dumque supernam provident, terrenam nullo modo ad usum suae deteriorationis inclinent. |
27 | Cum vero perversi quique tales sunt, ut nocere bonis nequeant, etiamsi concupiscant, inter hos nimirum debet terrena pax construi et priusquam ab eis valeat superna cognosci; ut hi scilicet quos contra dilectionem Dei malitia suae impietatis exasperat, saltem ex proximi amore mansuescant; et quasi e vicino ad melius transeant, ut ad illam quae a se longe est, pacem Conditoris ascendant. |