Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XX [ Al. XLIV]. Quomodo admonendi qui sua distribuunt, et qui rapiunt aliena.
1 | ( Admonitio 21.) Aliter admonendi sunt qui iam sua misericorditer tribuunt, atque aliter qui adhuc et aliena rapere contendunt. |
2 | Admonendi namque sunt qui iam sua misericorditer tribuunt, ne cogitatione tumida super eos se quibus terrena largiuntur, extollant; ne idcirco se meliores aestiment, quia contineri per se caeteros vident. |
3 | Nam terrenae domus dominus famulorum ordines ministeriaque dispertiens, hos ut regant, illos vero statuit ut ab aliis regantur. |
4 | Istos iubet ut necessaria caeteris praebeant, illos ut accepta ab aliis sumant. |
5 | Et tamen plerumque offendunt qui regunt, et in patrisfamilias gratia permanent qui reguntur. |
6 | Iram merentur qui dispensatores sunt, sine offensione perdurant qui ex aliena dispensatione subsistunt. |
7 | Admonendi sunt igitur qui iam quae possident misericorditer tribuunt, ut a coelesti Domino dispensatores se positos subsidiorum temporalium agnoscant; et tanto humiliter praebeant, quanto et aliena esse intelligunt quae dispensant. |
8 | Cumque in illorum ministerio quibus accepta largiuntur constitutos se esse considerant, nequaquam eorum mentes tumor sublevet, sed timor premat. |
9 | Unde et necesse est ut sollicite perpendant ne commissa indigne distribuant; ne quaedam quibus nulla, ne nulla quibus quaedam; ne multa quibus pauca, ne pauca praebeant quibus impendere multa debuerunt; ne praecipitatione hoc quod tribuunt inutiliter spargant; ne tarditate petentes noxie crucient; ne recipiendae hic gratiae intentio subrepat; ne dationis lumen laudis transitoriae appetitio exstinguat; ne oblatum munus coniuncta tristitia obsideat; ne in bene oblato munere animus plus quam decet hilarescat, ne sibi quidquam, cum totum recte impleverint, tribuant, et simul omnia postquam peregerint perdant. |
10 | Ne enim sibi virtutem suae liberalitatis deputent, audiant quod scriptum est: Si quis administrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus (I Petr. IV. 11). |
11 | Ne in benefactis immoderatius gaudeant, audiant quod scriptum est: Cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus, quod debuimus facere, fecimus (Luc. XVII, 10). |
12 | Ne largitatem tristitia corrumpat, audiant quod scriptum est: Hilarem enim datorem diligit Deus (II Cor. IX, 7). |
13 | Ne ex impenso munere transitoriam laudem quaerant, audiant quod scriptum est: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua (Matth. VI, 3); Id est, piae dispensationi nequaquam se gloria vitae praesentis admisceat, sed opus rectitudinis appetitio ignoret favoris. |
14 | Ne impensae gratiae vicissitudinem requirant, audiant quod scriptum est: Cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos, neque fratres tuos, neque cognatos, neque vicinos divites, ne forte et ipsi te reinvitent, et fiat tibi retributio: sed cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos coecos; et beatus eris, quia non habent unde retribuere tibi (Luc. XIV, 12 seq. etc.). |
15 | Ne quae praebenda sunt citius, sero praebeantur, audiant quod scriptum est: Ne dicas amico tuo: Vade et revertere, et cras dabo tibi, cum statim possis dare (Prov. III, 28). |
16 | Ne sub obtentu largitatis ea quae possident inutiliter spargant, audiant quod scriptum est: Sudet eleemosyna in manu tua. |
17 | Ne cum multa necesse sint, pauca largiantur, audiant quod scriptum est: Qui parce seminat, parce et metet (II Cor. IX, 6). |
18 | Ne cum pauca oportet, plurima praebeant et ipsi postmodum minime inopiam tolerantes ad impatientiam erumpant, audiant quod scriptum est: Non ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate, vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et ut illorum abundatia vestrae inopiae sit supplementum (Ibid. VIII, 13, 14). |
19 | Cum enim dantis mens ferre inopiam nescit, si multa sibi subtrahit, occasionem contra se impatientiae exquirit. |
20 | Prius namque praeparandus est patientiae animus, et tunc aut multa sunt aut cuncta largienda, ne dum minus aequanimiter inopia irruens fertur, et praemissae largitatis merces pereat, et adhuc mentem deterius murmuratio subsequens perdat. |
21 | Ne omnino nihil eis praebeant, quibus conferre aliquid parvum debent, audiant quod scriptum est: Omni petenti te tribue (Luc. VI, 30). |
22 | Ne saltem aliquid praebeant, quibus omnino conferre nil debent, audiant quod scriptum est: Da bono, et non receperis peccatorem; benefac humili, et non dederis impio (Eccli. XII, 4). |
23 | Et rursum; Panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue, et noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus (Tob. IV, 17). |
24 | Panem enim suum et vinum peccatoribus praebet, qui iniquis subsidia pro eo quod iniqui sunt impendit. |
25 | Unde et nonnulli huius mundi divites, cum fame crucientur Christi pauperes, effusis largitatibus nutriunt histriones. |
26 | Qui vero indigenti etiam peccatori panem suum, non quia peccator, sed quia homo est, tribuit; nimirum non peccatorem, sed iustum pauperem nutrit, quia in illo non culpam, sed naturam diligit. |
27 | Admonendi sunt etiam qui iam sua misericorditer largiuntur, ut sollicite custodire studeant, ne cum commissa peccata eleemosynis redimunt, adhuc redimenda committant; ne venalem Dei iustitiam aestiment, si cum curant pro peccatis nummos tribuere, arbitrentur se posse inulte peccare. |
28 | Plus est namque anima quam esca, et corpus quam vestimentum (Matth. VI, 25; Luc. XII, 23). |
29 | Qui ergo escam aut vestimentum pauperibus largitur, sed tamen animae vel corporis iniquitate polluitur, quod minus est iustitiae obtulit, et quod maius est, culpae; sua enim Deo dedit, et se diabolo. |
30 | At contra admonendi sunt qui adhuc et aliena rapere contendunt, ut sollicite audiant quid veniens in iudicium Dominus dicat. |
31 | Ait namque: Esurivi, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi bibere; hospes eram, et non collegistis me; nudus, et non operuistis me; infirmus et in carcere, et non visitastis me (Matth. XXV, 35, 36). |
32 | Quibus etiam praemittit, dicens: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius (Matth. XXV, 41). |
33 | Ecce nequaquam audiunt, quia rapinas vel quaelibet alia violenta commiserunt, et tamen aeternis gehennae ignibus mancipantur. |
34 | Hinc ergo colligendum est quanta damnatione plectendi sunt qui rapiunt aliena, si tanta animadversione feriuntur qui sua indiscrete tenuerunt. |
35 | Perpendant quo eos obliget reatu res rapta, si tali subiicit poenae non tradita. |
36 | Perpendant quid mereatur iniustitia illata, si tanta percussione digna est pietas non impensa. |
37 | Cum aliena rapere intendunt, audiant quod scriptum est: Vae ei qui multiplicat non sua; usquequo aggravat contra se densum lutum (Habac. II, 6)? Avaro quippe contra se densum lutum aggravare, est terrena lucra cum pondere peccati cumulare. |
38 | Cum multiplicare large habitationis spatia cupiunt, audiant quod scriptum est: Vae qui coniungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis, usque ad terminum loci. |
39 | Nunquid habitabitis soli vos in medio terrae (Isai. V, 8)? Ac si aperte diceret: Quousque vos extenditis, qui habere in communi mundo consortes minime potestis? Coniunctos quidem premitis, sed contra quos valeatis vos extendere, semper invenitis. |
40 | Cum augendis pecuniis inhiant, audiant quod scriptum est: Avarus non impletur pecunia; et qui amat divitias, non capiet fructus ex eis (Eccle. V, 9). |
41 | Fructus quippe ex illis caperet, si eas bene spargere non amando voluisset. |
42 | Qui vero eas diligendo retinet, hic utique sine fructu derelinquet. |
43 | Cum repleri cunctis simul opibus inardescunt, audiant quod scriptum est: Qui festinat ditari, non erit innocens (Prov. XXVIII, 20); profecto enim qui augere opes ambit, vitare peccatum negligit; et more avium captus, cum escam terrenarum rerum avidus conspicit, quo stranguletur peccati laqueo non agnoscit. |
44 | Cum quaelibet praesentis mundi lucra desiderant, et ea quae de futuro damna patientur, ignorant, audiant quod scriptum est: Haereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit (Prov. XX, 21). |
45 | Ex hac quippe vita initium ducimus, ut ad benedictionis sortem in novissimo veniamus: qui itaque in principio haereditari festinant, sortem sibi in novissimo benedictionis amputant; quia dum per avaritiae nequitiam hic multiplicari appetunt, illic ab aeterno patrimonio exhaeredes fiunt. |
46 | Cum vel plurima ambiunt, vel obtinere cuncta quae ambierint possunt, audiant quod scriptum est: Quid prodest homini si totum mundum lucretur, animae vero suae detrimentum faciat (Matth. XVI, 26)? Ac si aperte Veritas dicat: Quid prodest homini si totum quod extra se est congregat, si hoc ipsum solum quod ipse est, damnat? Plerumque autem citius raptorum avaritia corrigitur, si in verbis admonentis quam fugitiva sit praesens vita, monstretur: si eorum ad medium memoria deducatur, qui et ditari in hoc mundo diu conati sunt, et tamen in adeptis divitiis diu manere nequiverunt, quibus festina mors repente et simul abstulit quidquid eorum nequitia nec simul nec repente congregavit; qui non solum hic rapta reliquerunt, sed secum ad iudicium causas rapinae detulerunt. |
47 | Horum itaque exempla audiant, quos in verbis suis procul dubio et ipsi condemnant; ut cum post verba ad cor redeunt, imitari saltem quos iudicant, erubescant. |