monumenta.ch > Gregorius Magnus > et qui parcius cibo utuntur.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. <<<     >>> XX [ Al. XLIV]. Quomodo admonendi qui sua distribuunt, et qui rapiunt aliena.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XIX [ Al. XLIII]. Quomodo admonendi qui intemperantius, et qui parcius cibo utuntur.

1 ( Admonitio 20.) Aliter admonendi sunt gulae dediti, atque aliter abstinentes.
2 Illos enim superfluitas locutionis, levitas operis, atque luxuria; istos vero saepe impatientiae, saepe vero superbiae culpa comitatur.
3 Nisi enim gulae deditos immoderata loquacitas raperet, dives ille qui epulatus quotidie dicitur splendide in lingua gravius non arderet, dicens: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma (Luc. XVI, 24).
4 Quibus profecto verbis ostenditur quia epulando quotidie crebrius in lingua peccaverat, qui totus ardens refrigerari se praecipue in lingua requirebat.
5 Rursum quia gulae deditos levitas protinus operis sequitur, auctoritas sacra testatur, dicens: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6).
6 Quos plerumque edacitas usque ad luxuriam pertrahit, quia dum satietate venter extenditur, aculei libidinis excitantur.
7 Unde et hosti callido, qui primi hominis sensum in concupiscentia pomi aperuit, sed in peccati laqueo strinxit, divina voce dicitur: Pectore et venire repes (Gen. III, 14), ac si ei aperte diceretur: Cogitatione et ingluvie super humana corda dominaberis.
8 Quia gulae deditos luxuria sequitur, propheta testatur, qui dum aperta narrat, occulta denuntiat, dicens: Princeps cocorum destruxit muros Ierusalem (Ier. XXXIX, 9; IV Reg. XXV, 10, sec. LXX).
9 Princeps namque cocorum venter est (Dist. 44, initio), cui magna cura obsequium a cocis impenditur, ut ipse delectabiliter cibis impleatur.
10 Muri autem Ierusalem virtutes sunt animae, ad desiderium supernae pacis elevatae.
11 Cocorum igitur princeps muros Ierusalem deiicit; quia dum venter ingluvie extenditur, virtutes animae per luxuriam destruuntur.
12 Quo contra nisi mentes abstinentium plerumque impatientia a sinu tranquillitatis excuteret, nequaquam Petrus cum diceret: Ministrate in fide vestra virtutem, in virtute autem scientiam, in scientia autem abstinentiam (II Petr. I, 5); protinus vigilanter adiungeret, dicens: In abstinentia autem patientiam.
13 Deesse quippe abstinentibus patientiam praevidit, quae eis ut adesset admonuit.
14 Rursum nisi cogitationes abstinentium nonnunquam superbiae culpa transfigeret, Paulus minime dixisset: Qui non manducat, manducantem non iudicet (Rom. XIV. 3).
15 Qui rursum ad alios loquens, dum de abstinentiae virtute gloriantium praecepta perstringeret, adiunxit: Quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis (Coloss. II, 23).
16 Qua in re notandum est quod in disputatione sua praedicator egregius superstitioni humilitatis speciem iungit, quia dum plus quam necesse est per abstinentiam caro atteritur, humilitas foris ostenditur, sed de hac ipsa humilitate graviter interius superbitur.
17 Et nisi aliquando mens ex abstinentiae virtute tumesceret, nequaquam hanc velut inter magna merita Pharisaeus arrogans studiose numeraret, dicens: Ieiuno bis in Sabbato (Luc. XVIII, 12).
18 Admonendi ergo sunt gulae dediti, ne in eo quod escarum delectationi incubant, luxuriae se mucrone transfigant; et quanta sibi per esum loquacitas, quanta mentis levitas insidietur, aspiciant, ne dum ventri molliter serviunt, vitiorum laqueis crudeliter astringantur.
19 Tanto enim longius a secundo parente receditur, quanto per immoderatum usum dum manus ad cibum tenditur, parentis primi lapsus iteratur.
20 At contra admonendi sunt abstinentes, ut sollicite semper aspiciant, ne cum gulae vitium fugiunt, acriora his vitia quasi ex virtute generentur; ne dum carnem macerant, ad impatientiam spiritus erumpant: et nulla iam virtus sit quod caro vincitur, si spiritus ab ira superatur.
21 Aliquando autem dum mens abstinentium ab ira se deprimit, hanc quasi peregrina veniens laetitia corrumpit, et eo abstinentiae bonum deperit, quo sese a spiritalibus vitiis minime custodit.
22 Unde recte per prophetam dicitur: In diebus ieiuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestrae (Isai. LVIII, 3, sec. LXX).
23 Et paulo post: In iudicia et rixas ieiunatis, et percutitis pugnis (Ibid.) Voluntas quippe ad laetitiam pertinet, pugnus ad iram.
24 Incassum ergo per abstinentiam corpus atteritur, si inordinatis dimissa motibus mens vitiis dissipatur.
25 Rursumque admonendi sunt, ut abstinentiam suam et semper sine imminutione custodiant et nunquam hanc apud occultum iudicem eximiae virtutis credant, ne si fortasse magni esse meriti creditur, cor in elationem sublevetur.
26 Hinc namque per prophetam dicitur: Nunquid tale est ieiunium quod elegi? Sed frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam (Ibid., 5).
27 Qua in re pensandum est virtus abstinentiae quam parva respicitur, quae nonnisi ex aliis virtutibus commendatur.
28 Hinc Ioel ait: Sanctificate ieiunium.
29 Ieiunium quippe sanctificare, est adiunctis aliis bonis diguam Deo abstinentiam earnis ostendere.
30 Admonendi sunt abstinentes, ut noverint quia tunc placentem Deo abstinentiam offerunt, cum ea quae sibi de alimentis subtrahunt, indigentibus largiuntur.
31 Solerter namque audiendum est, quod per prophetam Dominus redarguit, dicens: Cum ieiunaretis et plangeretis in quinto et in septimo mense per hos septuaginta annos, nunquid ieiunium ieiunastis mihi? Et cum comedistis et bibistis, nunquid non vobismetipsis comedistis, et vobismetipsis bibistis (Zach. VII, 5 seq.)? Non enimDeo, sed sibi quisque ieiunat, si ea quae ventri ad tempus subtrahit, non egenis tribuit, sed ventri postmodum offerenda custodit.
32 Itaque ne aut illos appetitus gulae a mentis statu deiiciat, aut istos afflicta caro ex elatione supplantet, audiant illi ex ore Veritatis: Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula et ebrictate, et curis huius mundi (Luc. XXI, 34).
33 Ubi utilis quoque pavor adiungitur: Et superveniat in vos repentina dies illa.
34 Tanquam laqueus enim superveniet in omnes, qui sedent super faciem omnis terrae (Ibidem, 35).
35 Audiant isti: Non quod intrat in os, coinquinat hominem, sed quod procedit ex ore, coinquinat hominem (Matth. XV, 11).
36 Audiant illi: Esca ventri, et venter escis; Deus autem et hunc et has destruet (I Cor. VI, 13).
37 Et rursum: Non in commessationibus et ebrietatibus (Rom. XIII, 13).
38 Et rursum: Esca nos non commendat Deo (I Cor. VIII, 8).
39 Audiant isti, quia omnia munda mundis; coinquinatis autem et infidelibus nihil est mundum [Tit. I, 15). Audiant illi: Quorum deus venter est, et gloria in confusione ipsorum (Philip. III, 19).
40 Audiant isti: Discedent quidam a fide (I Tim. IV, 1, 3).
41 Et paulo post: Prohibentium nubere, abstinere a cibis, quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatem.
42 Audiant illi: Bonum est non manducare carnem, neque bibere vinum: neque in quo frater tuus scandalizatur (Rom. XIV, 21).
43 Audiant isti: Modico vino utere propter stomachum et frequentes tuas infimitates (I. Tim. V, 23).
44 Quatenus et illi discant cibos carnis inordinate non appetere, et isti creaturam Dei quam non appetunt, non audeant condemnare.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.89

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes. <<<     >>> XX [ Al. XLIV]. Quomodo admonendi qui sua distribuunt, et qui rapiunt aliena.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > et qui parcius cibo utuntur.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik