Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XXIII [ Al. XLII]. Quomodo admonendi pertinaces et inconstantes.
1 | ( Admonitio 19.) Aliter admonendi sunt pertinaces, atque aliter inconstantes. |
2 | Illis dicendum est quod plus de se quam sunt sentiunt, et idcirco alienis consiliis non acquiescunt; istis vero intimandum est quod valde se despicientes negligunt, et ideo levitate cogitationum a suo iudicio per temporum momenta flectuntur. |
3 | Illis dicendum est quia nisi meliores se caeteris aestimarent, nequaquam cunctorum consilia suae deliberationi postponerent; istis dicendum est quia si hoc quod sunt, utcunque attenderent, nequaquam eos per tot varietatis latera mutabilitatis aura versaret. |
4 | Illis per Paulum dicitur: Nolite prudentes esse apud vosmetipsos (Rom. XII, 16); at contra isti audiunt: Non circumferamur omni vento doctrinae (Ephes. IV, 14). |
5 | De illis per Salomonen dicitur: Comedent fructus viae suae, suisque consiliis saturabuntur (Prov. I, 31); de istis autem ab eo rursus scribitur: Cor stultorum dissimile erit (Ibid., XV, 7). |
6 | Cor quippe sapientum sibimetipsi semper est simile; quia dum rectis persuasionibus acquiescit, constanter se in bono opere dirigit. |
7 | Cor vero stultorum dissimile est, quia dum mutabilitate se varium exhibet, nunquam id quod fuerat manet. |
8 | Et quia quaedam vitia sicut ex semetipsis gignunt alia, ita ex aliis oriuntur, sciendum summopere est quod tunc ea corripiendo melius tergimus, cum ab ipso amaritudinis suae fonte siccamus. |
9 | Pertinacia quippe ex superbia, inconstantia vero ex levitate generatur. |
10 | Admonendi igitur sunt pertinaces, ut elationem suae cogitationis agnoscant, et semetipsos vincere studeant; ne dum rectis aliorum suasionibus foris superari despiciunt, intus a superbia captivi teneantur. |
11 | Admonendi sunt, ut solerter aspiciant quia Filius hominis, cui una semper cum Patre voluntas est, ut exemplum nobis frangendae nostrae voluntatis praebeat, dicit: Non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me Patris (Ioan. V, 30). |
12 | Qui ut huius adhuc virtutis gratiam commendaret, servaturum se hoc in extremo iudicio praemisit, dicens: Ego a me ipso non possum facere quidquam, sed sicut audio, iudico (Ibid.). |
13 | Qua itaque conscientia dedignatur homo alienae voluntati acquiescere, quando Dei et hominis Filius, cum virtutis suae gloriam venit ostendere, testatur se non a semetipso iudicare? At contra admonendi sunt inconstantes, ut mentem gravitate roborent. |
14 | Tunc enim genimina in se mutabilitatis arefaciunt, cum a corde prius radicem levitatis abscidunt, quia et tunc fabrica robusta construitur, cum prius locus solidus, in quo fundamentum poni debeat, providetur. |
15 | Nisi ergo ante mentis levitas caveatur, cogitationum inconstantia minime vincitur. |
16 | A quibus se alienum Paulus fuisse perhibuit, cum dicit: Nunquid levitate usus sum? aut quae cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me, est et non (I Cor. I, 17)? Ac si aperte dicat: Idcirco mutabilitatis aura non moveor, quia levitatis vitio non succumbo. |