monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. <<<     >>> XIII [ Al. XXXVII] Quomodo admonendi qui flagella metuunt, et qui contemnunt.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri.

1 ( Admonitio 13.) Aliter admonendi sunt incolumes, atque aliter aegri.
2 Admonendi sunt incolumes, ut salutem corporis exerceant ad salutem mentis; ne si acceptae incolumitatis gratiam ad usum nequitiae inclinent, dono deteriores fiant; et eo postmodum supplicia graviora mereantur, quo nunc largioribus bonis Dei male uti non metuunt.
3 Admonendi sunt incolumes, ne opportunitatem salutis in perpetuum promerendae despiciant.
4 Scriptum namque est: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2).
5 Admonendi sunt ne placere Deo si cum possunt noluerint, cum voluerint sero non possint.
6 Hinc est enim quod eos post sapientia deserit, quos prius diutius renuentes vocavit, dicens: Vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis; ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit (Prov. I, 24, seq.).
7 Et rursum: Tunc invocabunt me, et non exaudiam; mane consurgent, et non invenient me (Ibid., 28).
8 Salus itaque corporis quando ad bene operandum accepta despicitur, quanti sit muneris amissa sentitur.
9 Et infructuose ad ultimum quaeritur, quae congruo concessa tempore utiliter non habetur.
10 Unde bene per Salomonem rursum dicitur: Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli; ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena, et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum (Ibid. V, 9, seq.).
11 Qui namque alieni a nobis sunt, nisi maligni spiritus, qui a coelestis sunt patriae sorte separati? Quis vero honor noster est, nisi quia in luteis corporibus conditi, ad Conditoris tamen nostri sumus imaginem et similitudinem creati? Vel quis alius crudelis est, nisi ille angelus apostata, qui et semetipsum poena mortis superbiendo perculit, et inferre mortem humano generi etiam perditus non pepercit? Honorem itaque suum alienis dat, qui ad Dei imaginem et similitudinem conditus, vitae suae tempora malignorum spirituum voluptatibus administrat.
12 Annos etiam suos crudeli tradit, qui ad voluntatem male dominantis adversarii accepta vivendi spatia expendit.
13 Ubi bene subditur: Ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena.
14 Quisquis enim per acceptam valetudinem corporis, per tributam sibi sapientiam mentis, non exercendis virtutibus, sed perpetrandis vitiis elaborat, nequaquam suis viribus suam domum, sed extraneorum habitacula, id est immundorum spirituum facta multiplicat, nimirum vel luxuriando, vel superbiendo agens, ut etiam se addito, perditorum numerus crescat.
15 Bene autem subditur: Et gemas in novissimis, quando consumpseris carnes et corpus tuum.
16 Plerumque enim accepta salus carnis per vitia expenditur; sed cum repente subtrahitur, cum molestiis caro atteritur, cum iam egredi anima urgetur, diu male habita quasi ad bene vivendum salus amissa requiritur.
17 Et tunc gemunt homines quod Deo servire noluerunt, quando damna negligentiae suae recuperare serviendo nequaquam possunt.
18 Unde alias dicitur: Cum occideret eos, tunc requirebant eum (Psal. LXXVII, 34).
19 At contra admonendi sunt aegri, ut eo se filios Dei sentiant, quo illos disciplinae flagella castigant.
20 Nisi enim correctis haereditatem dare disponeret, erudire eos per molestias non curaret.
21 Hinc namque ad Ioannem Dominus per angelum dicit: Ego quos amo arguo et castigo (Apoc. III, 19; Prov. III, 11).
22 Hinc rursum scriptum est: Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris cum ab eo argueris.
23 Quem enim diligit Dominus castigat, flagellat autem omnem filium quem recipit (Hebr. XII, 5, 6).
24 Hinc Psalmista ait: Multae tribulationes iustorum, et de omnibus his liberavit eos Dominus (Psal. XXXIII, 20).
25 Hinc quoque beatus Iob in dolore exclamans, ait: Si iustus fuero, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria (Iob. X, 15).
26 Dicendum est aegris, ut si coelestem patriam, suam credunt, necessario in hac labores velut in aliena patiantur.
27 Hinc est enim quod lapides extra tunsi sunt, ut in constructione templi Domini absque mallei sonitu ponerentur; quia videlicet nunc foris per flagella tundimur, ut intus in templum Dei postmodum sine disciplinae percussione disponamur, quatenus quidquid in nobis est superfluum, modo percussio resecet, et tunc sola nos in aedificio concordia charitatis liget.
28 Admonendi sunt aegri, ut considerent pro percipiendis terrenis haereditatibus quam dura carnales filios disciplinae flagella castigent.
29 Quae ergo nobis divinae correptionis poena gravis est, per quam et nunquam amittenda haereditas percipitur, et semper mansura supplicia vitantur? Hinc etenim Paulus ait: Patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores, et reverebamur eos; non multo magis obtemperabimus patri spirituum, et vivemus? Et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos; hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius (Hebr. XII, 9, 10).
30 Admonendi sunt aegri, ut considerent quanta salus cordis sit molestia corporalis, quae ad cognitionem sui mentem revocat, et quam plerumque salus abiicit, infirmitatis memoriam reformat, ut animus qui extra se in elationem ducitur, cui sit conditioni subditus, ex percussa quam sustinet carne memoretur.
31 Quod recte per Balaam (si tamen vocem Dei subsequi obediendo voluisset) in ipsa eius itineris retardatione signatur (Num. XXII, 23, seq.).
32 Balaam namque pervenire ad propositum tendit, sed eius votum animal cui praesidet praepedit.
33 Prohibitione quippe immorata asina angelum videt, quem humana mens non videt; quia plerumque caro per molestias tarda flagello suo menti Deum indicat, quem mens ipsa carni praesidens non videbat, ita ut anxietatem spiritus proficere in hoc mundo cupientis, velut iter tendentis impediat, donec ei invisibilem qui sibi obviat innotescat.
34 Unde et bene per Petrum dicitur: Correptionem habuit suae vesaniae subiugale mutum, quod in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam (II Petr. II, 15).
35 Insanus quippe homo a subiugali muto corripitur, quando elata mens humilitatis bonum quod tenere debeat ab afflicta carne memoratur.
36 Sed huius correptionis donum idcirco Balaam non obtinuit, quia ad maledicendum pergens, vocem, non mentem mutavit.
37 Admonendi sunt aegri ut considerent quanti sit muneris molestia corporalis, quae et admissa peccata diluit, et ea quae admitti poterant compescit; quae sumpta ab exterioribus plagis, concussae menti poenitentiae vulnera infligit.
38 Unde scriptum est: Livor vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris (Prov. XX, 30).
39 Mala enim livor vulneris abstergit, quia flagellorum dolor vel cogitatas, vel perpetratas nequitias diluit.
40 Solet vero ventris appellatione mens accipi; quia sicut venter consumit escas, ita mens petractando excoquit curas.
41 Quia enim venter mens dicitur, ea sententia docetur qua scriptum est: Lucerna Domini spiraculum hominis, quae investigat omnia secreta ventris (Ibid.) Ac si diceret: Divini afflatus illuminatio, cum in mentem hominis venerit, eam sibimetipsi illuminans ostendit, quae ante Spiritus sancti adventum cogitationes pravas et portare poterat, et pensare nesciebat.
42 Livor ergo vulneris abstergit mala, et plagae in secretioribus ventris; quia cum exterius percutimur, ad peccatorum nostrorum memoriam taciti afflictique revocamur, atque ante oculos nostros cuncta quae a nobis sunt male gesta reducimus, et per hoc quod foris patimur, magis intus quod fecimus dolemus.
43 Unde fit ut inter aperta vulnera corporis amplius nos abluat plaga secreta ventris, quia sanat nequitias pravi operis occultum vulnus doloris.
44 Admonendi sunt aegri quatenus patientiae virtutem servent, ut incessanter quanta Redemptor noster ab his quos creaverat, pertulit mala, considerent; quod tot abiecta conviciorum probra sustinuit; quod de manu antiqui hostis captivorum animas quotidie rapiens, insultantium alapas accepit; quod aqua salutis nos diluens, a perfidorum sputis faciem non abscondit; quod advocatione sua nos ab aeternis suppliciis liberans, tacitus flagella toleravit; quod inter angelorum choros perennes nobis honores tribuens, colaphos pertulit; quod a peccatorum nos punctionibus salvans, spinis caput supponere non recusavit, quod aeterna nos dulcedine inebrians in siti sua fellis amaritudinem accepit; quod qui pro nobis Patrem, quamvis divinitate esset aequalis, adoravit, sub irrisione adoratus tacuit; quod vitam mortuis praeparans, usque ad mortem ipse vita pervenit.
45 Cur itaque asperum creditur, ut a Deo homo toleret flagella pro malis, si tanta Deus ab hominibus pertulit mala pro bonis? Aut quis sana intelligentia de percussione sua ingratus existat, si ipse hinc sine flagello non exiit, qui hic sine peccato vixit?
Gregorius Magnus HOME

ubk232.70

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles. <<<     >>> XIII [ Al. XXXVII] Quomodo admonendi qui flagella metuunt, et qui contemnunt.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT XII [ Al. XXXVI]. Quomodo admonendi sunt incolumes et aegri.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik