Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT XI [ Al. XXXV]. Quomodo admonendi simplices et versipelles.
1 | ( Admonitio 12.) Aliter admonendi sunt simplices, atque aliter impuri. |
2 | Laudandi sunt simplices quod studeant nunquam falsa dicere, sed admonendi sunt ut noverint nonnunquam vera reticere. |
3 | Sicut enim semper dicentem falsitas laesit, ita nonnunquam quibusdam audita vera nocuerunt. |
4 | Unde coram discipulis Dominus locutionem suam silentio temperans, ait: Multa habeo vobis dicere, sed nunc non potestis illa portare (Ioan. XVI, 12). |
5 | Admonendi sunt igitur simplices, ut sicut fallaciam semper utiliter vitant, ita veritatem semper utiliter proferant. |
6 | Admonendi sunt ut simplicitatis bono prudentiam adiungant, quatenus sic securitatem de simplicitate possideant, ut circumspectionem prudentiae non amittant. |
7 | Hinc namque per doctorem gentium dicitur: Volo vos sapientes esse in bono, simplices autem in malo (Rom. XVI, 19). |
8 | Hinc electos suos per semetipsam Veritas admonet, dicens: Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae (Matth. X, 16). |
9 | Quia videlicet in electorum cordibus debet et simplicitatem columbae astutia serpentis acuere, et serpentis astutiam columbae simplicitas temperare, quatenus nec seducti per prudentiam calleant, nec ab intellectus studio ex simplicitate torpescant. |
10 | At contra admonendi sunt impuri, ut quam gravis sit, quem cum culpa sustinent, duplicitatis labor agnoscant. |
11 | Dum enim deprehendi metuunt, semper improbas defensiones quaerunt, semper pavidis suspicionibus agitantur. |
12 | Nil autem est ad defendendum puritate tutius, nil ad dicendum veritate facilius. |
13 | Nam dum fallaciam suam tueri cogitur, duro cor labore fatigatur. |
14 | Hinc namque scriptum est: Labor labiorum ipsorum operiet eos (Psal. CXXXIX, 10). |
15 | Qui enim nunc implet, tunc operit, quia cuius nunc animum per blandam inquietudinem exerit, tunc per asperam retributionem premit. |
16 | Hinc per Ieremiam dicitur: Docuerunt linguam suam loqui mendacium, ut inique agerent laboraverunt (Ierem. IX, 5). |
17 | Ac si aperte diceretur: Qui amici esse veritatis sine labore poterant, ut peccent laborant; cumque vivere simpliciter renuunt, laboribus exigunt ut moriantur. |
18 | Nam plerumque in culpa deprehensi, dum quales sint cognosci refugiunt, sese sub fallaciae velamine abscondunt, et hoc quod peccant, quodque iam aperte cernitur, excusare moliuntur; ita ut saepe is qui eorum culpas corripere studet, aspersae falsitatis nebulis seductus, pene amisisse se videat quod de eis iam certum tenebat. |
19 | Unde recte sub Iudaeae specie per prophetam contra peccantem animam excusantemque se, dicitur: Ibi habuit foveam ericius (Isai. XXXIV, 15). |
20 | Ericii quippe nomine impurae mentis seseque callide defendentis duplicitas designatur; quia videlicet ericius cum apprehenditur, eius et caput cernitur, et pedes videntur, et corpus omne conspicitur; sed mox ut apprehensus fuerit, semetipsum in sphaeram colligit, pedes introrsus subtrahit, caput abscondit, et intra tenentis manus totum simul amittitur, quod totum simul ante videbatur. |
21 | Sic nimirum, sic impurae mentes sunt, cum in suis excessibus comprehenduntur. |
22 | Caput enim ericii cernitur, quia quo initio ad culpam peccator accesserit videtur. |
23 | Pedes ericii conspiciuntur, quia quibus vestigiis nequitia sit perpetrata cognoscitur, et tamen adductis repente excusationibus impura mens introrsus pedes colligit, quia cuncta iniquitatis suae vestigia abscondit. |
24 | Caput subtrahit, quia miris defensionibus nec inchoasse se malum aliquod ostendit. |
25 | Et quasi sphaera in manu tenentis remanet, quia is qui corripit, cuncta quae iam cognoverat subito amittens, involutum intra conscientiam peccatorem tenet; et qui totum iam deprehendendo viderat, tergiversatione pravae defensionis illusus totum pariter ignorat. |
26 | Foveam ergo habet ericius in reprobis, quia malitiosae mentis duplicitas sese intra se colligens abscondit in tenebris defensionis. |
27 | Audiant impuri quod scriptum est: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter (Prov. X, 9). |
28 | Fiducia quippe magnae securitatis est simplicitas actionis. |
29 | Audiant quod sapientis ore dicitur: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum (Sap. I, 5). |
30 | Audiant quod Scriptura rursum teste perhibetur: Cum simplicibus sermocinatio eius (Prov. III, 32). |
31 | Deo enim sermocinari, est per illustrationem suae praesentiae humanis mentibus arcana revelare. |
32 | Cum simplicibus igitur sermocinari dicitur; quia de supernis mysteriis illorum mentes radio suae visitationis illuminat, quos nulla umbra duplicitatis obscurat. |
33 | Est autem speciale duplicium malum, quia dum perversa et duplici actione caeteros fallunt, quasi praestantius caeteris prudentes se esse gloriantur; et quia districtionem retributionis non considerant, de damnis suis miseri exsultant. |
34 | Audiant autem quomodo super illos propheta Sophonias vim divinae animadversionis intendat, dicens: Ecce dies Domini venit magnus et horribilis, dies irae dies illa, dies tenebrarum et caliginis, dies nebulae et turbinis, dies tubae et clangoris super omnes civitates munitas, et super omnes angulos excelsos (Soph. I, 14, 15). |
35 | Quid enim per civitates munitas exprimitur, nisi suspectae mentes et fallaci semper defensione circumdatae, quae quoties earum culpa corripitur, veritatis ad se iacula non admittunt? Et quid per excelsos angulos (duplex quippe semper est in angulis paries) nisi impura corda signantur? quae dum veritatis simplicitatem fugiunt, ad semetipsa quodammodo duplicitatis perversitate replicantur, et, quod est deterius, apud cogitationes suas in fastu prudentiae ex ipsa se culpa impuritatis extollunt. |
36 | Dies igitur Domini vindictae atque animadversionis plena super civitates munitas et super excelsos angulos venit, quia ira extremi iudicii humana corda et defensionibus contra veritatem clausa destruit, et duplicitatibus involuta dissolvit. |
37 | Tunc enim munitae civitates cadunt, quia mentes Deo impenetratae damnabuntur. |
38 | Tunc excelsi anguli corruunt, quia corda quae se per impuritatis prudentiam erigunt, per iustitiae sententiam prosternuntur. |