Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT VII [ Al. XXXI]. Quomodo admonendi impudentes et verecundi.
1 | ( Admonitio 8.) Aliter admonendi sunt impudentes, atque aliter verecundi. |
2 | Illos namque ab impudentiae vitio non nisi increpatio dura compescit; istos autem plerumque ad melius exhortatio modesta componit. |
3 | Illi se delinquere nesciunt, nisi etiam a pluribus increpentur; istis plerumque ad conversionem sufficit quod eis doctor mala sua saltem leniter ad memoriam reducit. |
4 | Illos melius corrigit qui invebendo reprehendit; istis autem maior profectus adducitur, si hoc quod in eis reprehenditur quasi ex latere tangatur. |
5 | Impudentem quippe Iudaeorum plebem Dominus aperte increpans, ait: Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere (Ierem. III, 3). |
6 | Et rursum verecundantem refovet, dicens: Confusionis adolescentiae tuae oblivisceris, et opprobrii viduitatis tuae non recordaberis, quia dominabitur tui qui fecit te (Isai. LIV, 4). |
7 | Impudenter quoque delinquentes Galatas aperte Paulus increpat, dicens: O insensati Galatae, quis vos fascinavit (Galat. III, 1)? Et rursum: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummamini (Ibid. 3)? Culpas vero verecundantium quasi compatiens reprehendit, dicens: Gavisus sum in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire sicut et sentiebatis; occupati enim eratis (Philipp. IV, 10); ut et illorum culpas increpatio dura detegeret, et horum negligentiam mollior sermo velaret. |