monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini. <<<     >>> VII [ Al. XXXI]. Quomodo admonendi impudentes et verecundi.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes.

1 ( Admonitio 7.) Aliter admonendi sunt sapientes huius saeculi, atque aliter hebetes.
2 Sapientes quippe admonendi sunt, ut amittant scire quae sciunt; hebetes quoque admonendi sunt, ut appetant scire quae nesciunt.
3 In illis hoc primum destruendum est, quod se sapientes arbitrantur; in istis iam aedificandum est quidquid de superna sapientia cognoscitur, quia dum minime superbiunt, quasi ad suscipiendum aedificium corda paraverunt.
4 Cum illis laborandum est, ut sapientius stulti fiant, stultam sapientiam deserant, et sapientem Dei stultitiam discant; istis vero praedicandum est, ut ab ea quae putatur stultitia, ad veram sapientiam vicinius transeant.
5 Illis namque dicitur: Si quis videtur inter vos sapiens esse in hoc soeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18); istis vero dicitur: Non multi sapientes secundum carnem (Ibid., I, 22).
6 Et rursum: Quae stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes (Ibid., 27).
7 Illos plerumque ratiocinationis argumenta, istos nonnunquam melius exempla convertunt.
8 Illis nimirum prodest, ut in suis allegationibus victi iaceant; istis vero aliquando sufficit ut laudabilia aliorum facta cognoscant.
9 Unde et magister egregius, sapientibus et insipientibus debitor (Rom. I, 14), cum Hebraeorum quosdam sapientes, quosdam vero etiam tardiores admoneret, illis de completione Testamenti Veteris loquens, eorum sapientiam argumento superavit, dicens: Quod enim antiquatur et senescit, prope interitum est (Hebr. VIII, 13).
10 Cum vero solis exemplis quosdam trahendos cerneret, in eadem Epistola adiunxit: Sancti ludibria et verbera experti, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt (Ibid., XI, 36, 37).
11 Et rursum: Mementote praepositorum vestrorum, qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem (Ibid., XIII, 7); quatenus et illos victrix ratio frangeret, et istos ad maiora conscendere imitatio blanda suaderet.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.57

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik