monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati. <<<     >>> VI [ Al. XXX]. Quomodo admonendi sapientes et hebetes.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini.

1 ( Admonitio 6.) Aliter admonendi sunt servi, atque aliter domini.
2 Servi scilicet, ut in se semper humilitatem conditionis aspiciant; domini vero, ut naturae suae qua aequaliter sunt cum servis conditi, memoriam non amittant.
3 Servi admonendi sunt ne dominos despiciant, ne Deum offendant si ordinationi illius superbiendo contradicunt; domini quoque admonendi sunt, quia contra Deum de munere eius superbiunt, si eos quos per conditionem tenent subditos, aequales sibi per naturae consortium non agnoscunt.
4 Isti admonendi sunt ut sciant se servos esse dominorum: illi admonendi sunt ut cognoscant se conservos esse servorum.
5 Istis namque dicitur: Servi, obedite dominis carnalibus (Coloss. III, 22).
6 Et rursum: Quicunque sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur (I Tim. VI, 1); illis autem dicitur: Et vos domini eadem facite illis, remittentes minas, scientes quod et illorum et vester Dominus est in coelis (Ephes. VI, 2).
Gregorius Magnus HOME

ubk232.56

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik