monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes. <<<     >>> V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati.

1 ( Admonitio 5.) Aliter admonendi sunt subditi, atque aliter praelati.
2 Illos ne subiectio conterat, istos ne locus superior extollat.
3 Illi ne minus quae iubentur impleant, isti ne plus iusto iubeant quae compleantur.
4 Illi ut humiliter subiaceant, isti ut temperanter praesint.
5 Nam quod intelligi et figuraliter potest, illis dicitur: Filii, obedite parentibus vestris in Domino; istis vero praecipitur: Et patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros (Coloss. III, 20, 21).
6 Illi discant quomodo ante occulti arbitri oculos sua interiora componant, isti quomodo etiam commissis sibi exempla bene vivendi exterius praebeant.
7 Scire etenim praelati debent (II, q. 3, c. Praecipue, p. scire praelati), quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt.
8 Unde necesse est ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava quae faciunt, non soli moriuntur [sed aliorum animarum, quas pravis exemplis destruxerunt, rei sunt].
9 Unde admonendi sunt illi; ne districtius puniantur si absoluti reperiri nequiverint saltem de se; isti ne de subditorum erratibus iudicentur, etiamsi se iam de se securos inveniunt.
10 Illi ut tanto circa se sollicitius vivant, quanto eos aliena cura non implicat; isti vero ut sic aliorum curas expleant, quatenus et suas agere non desistant, et sic in propria sollicitudine ferveant, ut a commissorum custodia minime torpescant.
11 Illi enim sibimet vacanti dicitur: Vade ad formicam, o piger, et considera vias eius, et disce sapientiam (Proverb. VI, 6).
12 Iste autem terribiliter admonetur, cum dicitur: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, et illaqueatus es verbis oris tui, et captus propriis sermonibus (Ibid., 1).
13 Spondere namque pro amico, est alienam animam in periculo suae conversationis accipere.
14 Unde et apud extraneum manus defigitur, quia apud curam sollicitudinis quae ante deerat, mens ligatur.
15 Verbis vero oris sui illaqueatus est, ac propriis sermonibus captus; quia dum commissis sibi cogitur bona dicere, ipsum prius necesse est quae dixerit custodire.
16 Illaqueatur igitur verbis oris sui, dum ratione exigente constringitur, ne eius vita ad aliud quam admonet relaxetur.
17 Unde apud districtum iudicem cogitur tanta in opere exsolvere, quanta eum constat aliis voce praecepisse.
18 Ubi et bene mox exhortatio subditur, ut dicatur: Fac ergo quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manus proximi tui: discurre, festina, suscita amicum tuum; ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (Prov. VI, 3).
19 Quisquis enim ad vivendum aliis in exemplo praeponitur, non solum ut ipse vigilet, sed etiam ut amicum suscitet admonetur.
20 Ei namque vigilare bene vivendo non sufficit, si non et illum cui praeest, a peccati torpore disiungit.
21 Bene autem dicitur: Ne dederis somnum oculis tuis, nec dormitent palpebrae tuae (Ibid., 4).
22 Somnum quippe oculis dare, est intentione cessante, subditorum curam omnino negligere.
23 Palpebrae vero dormitant, cum cogitationes nostrae ea quae in subditis arguenda cognoscunt, pigredine deprimente dissimulant.
24 Plene enim dormire est commissorum acta nec scire, nec corrigere.
25 Non autem dormire, sed dormitare est, quae quidem reprehendenda sunt cognoscere, sed tamen propter mentis taedium dignis ea increpationibus non emendare.
26 Dormitando vero oculus ad plenissimum somnum ducitur, quia dum plerumque qui praeest malum quod cognoscit non resecat, ad hoc quandoque negligentiae suae merito pervenit, ut quod a subiectis delinquitur, nec agnoscat.
27 Admonendi sunt itaque qui praesunt, ut per circumspectionis studium oculos pervigiles intus et in circuitu habeant, et coeli animalia fieri contendant. (Ezech. I, 18).
28 Ostensa quippe coeli animalia in circuitu et intus oculis plena describuntur (Apoc. IV, 6).
29 Dignum quippe est ut cuncti qui praesunt intus atque in circuitu oculos habeant, quatenus et interno iudici in semetipsis placere studeant, et exempla vitae exterius praebentes, ea etiam quae in aliis sunt corrigenda deprehendant.
30 Admonendi sunt subditi, ne praepositorum suorum vitam temere iudicent, si quid eos fortasse agere reprehensibiliter vident; ne unde mala recte redarguunt, inde per elationis impulsum in profundiora mergantur.
31 Admonendi sunt, ne cum culpas praepositorum considerant, contra eos audaciores fiant, sed sic si qua valde sunt eorum prava, apud semetipsos diiudicent, ut tamen divino timore constricti ferre sub eis iugum reverentiae non recusent.
32 Quod melius ostendimus, si David factum ad medium deducamus (I Reg. XXIV, 4, seq.).
33 Saul quippe persecutor, cum ad purgandum ventrem speluncam fuisset ingressus, illic cum viris suis David inerat, qui iam tam longo tempore persecutionis eius mala tolerabat.
34 Cumque eum viri sui ad feriendum Saul accenderent, fregit eos responsionibus, quia manum mittere in christum Domini non deberet.
35 Qui tamen occulte surrexit, et oram chlamydis eius abscidit.
36 Quid enim per Saul, nisi mali rectores; quid per David, nisi boni subditi designantur? Saul igitur ventrem purgare, est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare.
37 Quem tamen David ferire metuit, quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt.
38 Qui etsi quando pro infirmitate sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamidis silenter incidunt; quia videlicet dum praelatae dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem foedant, sed tamen ad semetipsos redeunt seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt.
39 Unde bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamidis Saul (Ibid., 6).
40 Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum recte reprehendenda iudicantur.
41 Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut per afflictionem poenitentiae cor prematur; quatenus ad semetipsum redeat, et cum praepositae potestati deliquerit, eius contra se iudicium a quo sibi praelata est perhorrescat.
42 Nam cum praepositis delinquimus, eius ordinationi qui eos nobis praetulit obviamus.
43 Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron conqueri populum cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum (Exod. XVI, 8).
Gregorius Magnus HOME

ubk232.53

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE VIVENS DEBEAT DOCERE ET ADMONERE SUBDITOS., , III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes. <<<     >>> V [ Al. XXIX]. Quomodo admonendi servi et domini.
monumenta.ch > Gregorius Magnus > CAPUT IV [ Al. XXVIII]. Quomodo admonendi subdili et praelati.

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik