Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT III [ Al. XXVII]. Quomodo admonendi laeti et tristes.
1 | ( Admonitio 4.) Aliter admonendi sunt laeti, atque aliter tristes. |
2 | Laetis videlicet inferenda sunt tristia quae sequuntur ex supplicio; tristibus vero inferenda sunt laeta quae promittuntur ex regno. |
3 | Discant laeti ex minarum asperitate quod timeant; audiant tristes praemiorum gaudia de quibus praesumant. |
4 | Illis quippe dicitur: Vae vobis qui ridetis nunc, quoniam flebitis (Luc. VI, 25); isti vero eodem magistro docente audiunt: Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis (Ioan. XVI, 22). |
5 | Nonnulli autem laeti vel tristes non rebus fiunt, sed conspersionibus existunt. |
6 | Quibus profecto intimandum est quod quaedam vitia quibusdam conspersionibus iuxta sunt. |
7 | Habent enim laeti ex propinquo luxuriam, tristes iram. |
8 | Unde necesse est ut non solum quisque consideret quod ex conspersione sustinet, sed etiam quod ex vicino deterius perurget; ne dum nequaquam pugnat contra hoc quod tolerat, ei quoque a quo se liberum aestimat, vitio succumbat. |