Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT II [ Al. XXVI]. Quomodo admonendi sint inopes et divites.
1 | ( Admonitio 3.) Aliter admonendi sunt inopes, atque aliter locupletes; illis namque offerre consolationis solatium contra tribulationem, istis vero inferre metum contra elationem debemus. |
2 | Inopi quippe a Domino per prophetam dicitur: Noli timere, quia non confunderis (Isai. LIV, 4). |
3 | Cui non longe post blandiens, dicit: Paupercula tempestate convulsa (Ibid., 11). |
4 | Rursumque banc consolatur, dicens: Elegi te in camino paupertatis (Ibid., XLVIII, 10). |
5 | At contra Paulus discipulo de divitibus dicit: Divitibus huius saeculi praecipe non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum suarum (I Tim. VI, 17). |
6 | Ubi notandum valde est, quod humilitatis doctor memoriam divitum faciens non ait, Roga, sed Praecipe, quia etsi impendenda est pietas infirmitati, honor tamen non debetur elationi. |
7 | Talibus ergo rectum quod dicitur, tanto rectius iubetur, quanto et in rebus transitoriis altitudine cogitationis intumescunt. |
8 | De his in Evangelio Dominus dicit: Vae vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram (Luc. VI, 24). |
9 | Quia enim quae sunt aeterna gaudia nesciunt, ex praesentis vitae abundantia consolantur. |
10 | Offerenda est ergo eis consolatio, quos caminus paupertatis excoquit; atque illis inferendus est timor, quos consolatio gloriae temporalis extollit; ut et illi discant quia divitias quas non conspiciunt possident, et isti cognoscant quia eas quas conspiciunt nequaquam tenere possunt. |
11 | Plerumque tamen personarum ordinem permutat qualitas morum, ut sit dives humilis, sit pauper elatus. |
12 | Unde mox praedicantis lingua cum audientis debet vita componi, ut tanto districtius in paupere elationem feriat, quanto eam nec illata paupertas inclinat; et tanto lenius humilitatem divitum mulceat, quanto eos nec abundantia quae sublevat, exaltat. |
13 | Nonnunquam tamen etiam superbus dives exhortationis blandimento placandus est, quia et plerumque dura vulnera per lenia fomenta mollescunt, et furor insanorum saepe ad salutem medico blandiente reducitur; cumque eis in dulcedine condescenditur, languor insaniae mitigatur. |
14 | Neque enim negligenter intuendum est, quod cum Saulem spiritus adversus invaderet, apprehensa David cithara, eius vesaniam sedabat (I Reg. XVIII, 10). |
15 | Quid enim per Saulem, nisi elatio potentum; et quid per David innuitur, nisi humilis vita sanctorum? Cum ergo Saul ab immundo spiritu arripitur, David canente, eius vesania temperatur; quia cum sensus potentum per elationem in furorem vertitur, dignum est ut ad salutem mentis quasi dulcedine citharae, locutionis nostrae tranquillitate revocetur. |
16 | Aliquando autem cum huius saeculi potentes arguuntur, prius per quasdam similitudines velut de alieno negotio requirendi sunt; et cum rectam sententiam quasi in alterum protulerint, tunc modis congruentibus de proprio reatu feriendi sunt; ut mens temporali potentia tumida contra corripientem nequaquam se erigat, quae suo sibi iudicio superbiae cervicem calcat; et in nulla sui defensione se exerceat, quam sententia proprii oris ligat. |
17 | Hinc est enim quod Nathan propheta arguere regem venerat, et quasi de causa pauperis contra divitem iudicium quaerebat (II Reg. XII, 4, 5, seq.); ut prius rex sententiam diceret, et reatum suum postmodum audiret, quatenus nequaquam iustitiae contradiceret, quam ipse in se protulisset. |
18 | Vir itaque sanctus et peccatorem considerans et regem, miro ordine audacem reum prius per confessionem ligare studuit, et postmodum per invectionem secare. |
19 | Celavit paululum quem quaesivit, sed percussit repente quem tenuit. |
20 | Pigrius enim fortasse incideret, si ab ipso sermonis exordio aperte culpam ferire voluisset; sed praemissa similitudine, eam quam occultabat exacuit increpationem. |
21 | Ad aegrum medicus venerat, secandum vulnus videbat, sed de patientia aegri dubitabat. |
22 | Abscondit igitur ferrum medicinale sub veste, quod eductum subito fixit in vulnere, ut secantem gladium sentiret aeger antequam cerneret, ne si ante cerneret, sentire recusaret. |