Gregorius Magnus, Regula pastoralis, TERTIA PARS. QUALITER RECTOR BENE..., CAPUT PRIMUM [ Al. XXIV ]. Quanta debet esse diversitas in arte praedicationis.
1 | Aliter namque admonendi sunt viri, atque aliter feminae. |
2 | Aliter iuvenes, aliter senes. |
3 | Aliter inopes, aliter locupletes. |
4 | Aliter laeti, aliter tristes. |
5 | Aliter subditi, aliter praelati. |
6 | Aliter servi, aliter domini. |
7 | Aliter huius mundi sapientes, aliter hebetes. |
8 | Aliter impudentes, aliter verecundi. |
9 | Aliter protervi, aliter pusillanimes. |
10 | Aliter impatientes, aliter patientes. |
11 | Aliter benevoli, aliter invidi. |
12 | Aliter simplices, aliter impuri. |
13 | Aliter incolumes, aliter aegri. |
14 | Aliter qui flagella metuunt, et propterea innocenter vivunt; aliter qui sic in iniquitate duruerunt, ut neque per flagella corrigantur. |
15 | Aliter nimis taciti, aliter multiloquio vacantes. |
16 | Aliter pigri, aliter praecipites. |
17 | Aliter mansueti, aliter iracundi. |
18 | Aliter humiles, aliter elati. |
19 | Aliter pertinaces, aliter inconstantes. |
20 | Aliter gulae dediti, aliter abstinentes. |
21 | Aliter qui in hoc quod temporaliter appetunt, prosperantur; Aliter. |
22 | Aliter qui sua misericorditer tribuunt, aliter qui aliena rapere contendunt. |
23 | qui nec aliena rapiunt, nec sua largiuntur: aliter qui et ea quae habent tribuunt, et tamen aliena rapere non desistunt. |
24 | Aliter discordes, aliter pacati. |
25 | Aliter seminantes iurgia, aliter pacifici. |
26 | Aliter qui sacrae legis verba non intelligunt recte; aliter qui recte quidem intelligunt, sed haec humiliter non loquuntur. |
27 | Aliter qui cum digne praedicare valeant, prae nimia humilitate formidant; aliter quos a praedicatiore imperfectio vel aetas prohibet, et tamen praecipitatio impellit. |
28 | Aliter qui licet minima, crebro tamen illicita faciunt; . |
29 | aliter qui ea quidem quae mundi sunt concupiscunt, sed tamen adversitatis labore fatigantur. |
30 | Aliter coniugiis obligati, aliter a coniugii nexibus liberi. |
31 | Aliter admistionem carnis experti, aliter ignorantes. |
32 | Aliter qui peccata deplorant operum, aliter qui cogitationum. |
33 | Aliter qui commissa plangunt, nec tamen deserunt; aliter qui deserunt, nec tamen plangunt. |
34 | Aliter qui illicita quae faciunt, etiam laudant; aliter qui accusant prava, nec tamen devitant. |
35 | Aliter qui repentina concupiscentia superantur, atque aliter qui in culpa ex consilio ligantur. |
36 | [Al., c. XXIV] ( Admonitio 1.). |
37 | . |
38 | aliter qui se a parvis custodiunt, sed aliquando in gravioribus demerguntur. |
39 | Aliter qui bona nec inchoant, aliter qui inchoata minime consummant. |
40 | Aliter qui mala occulte agunt, et bona publice; aliter qui bona quae faciunt abscondunt, et tamen quibusdam factis publice mala de se opinari permittunt. |
41 | Sed quid utilitatis est, quod cuncta haec collecta numeratione transcurrimus, si non etiam admonitionis modos per singula, quanta possumus brevitate, pandamus. |
42 | Aliter igitur admonendi sunt viri, atque aliter feminae, quia illis graviora, istis vero iniungenda sunt leviora, ut illos magna exerceant, istas autem levia demulcendo convertant. |
43 | [Al., c. XXV.] ( Admonitio 2.) Aliter admonendi sunt iuvenes, atque aliter senes, quia illos plerumque severitas admonitionis ad profectum dirigit; istos vero ad meliora opera deprecatio blanda componit. |
44 | Scriptum quippe est: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem (I Tim. V, 1). |