Gregorius Magnus, Regula pastoralis, SECUNDA PARS. DE VITA PASTORIS., CAPUT XI [ Al. XXII]. Quantum rector sacrae legis meditationibus esse debeat intentus.
1 | Sed omne hoc rite a rectore agitur, si supernae formidinis et dilectionis spiritu afflatus, studiose quotidie sacri eloquii praecepta meditetur; ut in eo vim sollicitudinis, et erga coelestem vitam providae circumspectionis, quam humanae conversationis usus indesinenter destruit, divinae admonitionis verba restaurent; et qui ad vetustatem vitae per societatem saecularium ducitur, ad amorem semper spiritalis patriae compunctionis aspiratione renovetur. |
2 | Valde namque inter humana verba cor defluit; cumque indubitanter constet quod externis occupationum tumultibus impulsum a semetipso corruat, studere incessabiliter debet, ut per eruditionis studium resurgat. |
3 | Hinc est enim quod praelatum gregi discipulum Paulus admonet, dicens: Dum venio attende lectioni (I Tim. IV, 13). |
4 | Hinc David ait: Quomodo dilexi legem tuam, Domine, tota die meditatio mea est (Ps. CXVIII, 97). |
5 | Hinc Moysi Dominus de portanda arca praecepit, dicens: Facies quatuor circulos aureos, quos pones per quatuor arcae angulos, faciesque vectes de lignis sethim, et operies auro, inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis (Exod. XXV, 12, seq.). |
6 | Quid per arcam, nisi sancta Ecclesia figuratur? Cui quatuor circuli aurei per quatuor angulos iubentur adiungi, quia in eo quod per quatuor mundi partes dilatata tenditur, procul dubio quatuor sancti Evangelii libris accincta praedicatur. |
7 | Vectesque de lignis sethim fiunt, qui eisdem ad portandum circulis inseruntur; quia fortes perseverantesque doctores velut imputribilia ligna quaerendi sunt, qui instructioni sacrorum voluminum semper inhaerentes, sanctae Ecclesiae unitatem denuntient, et quasi intromissi circulis arcam portent. |
8 | Vectibus quippe arcam portare, est bonis doctoribus sanctam Ecclesiam ad rudes infidelium mentes praedicando deducere. |
9 | Qui auro quoque iubentur operiri, ut dum sermone aliis insonant, ipsi etiam vitae splendore fulgescant. |
10 | De quibus apte subditur: Qui semper erunt in circulis, nec unquam extrahentur ab eis. |
11 | Quia nimirum necesse est ut qui ad officium praedicationis excubant, a sacrae lectionis studio non recedant. |
12 | Ad hoc namque vectes esse in circulis semper iubentur, ut cum portari arcam opportunitas exigit, de intromittendis vectibus portandi tarditas nulla generetur; quia videlicet cum spiritale aliquid a subditis Pastor inquiritur, ignominiosum valde est si tunc quaerat discere, cum quaestionem debet enodare. |
13 | Sed circulis vectes inhaereant, ut doctores semper in suis cordibus eloquia sacra meditantes, testamenti arcam sine mora elevent, si quidquid necesse est, protinus docent. |
14 | Unde bene primus pastor Ecclesiae pastores caeteros admonet, dicens: Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe (I Petr. III, 15). |
15 | Ac si aperte dicat: Ut ad portandam arcam nulla mora praepediat, vectes a circulis nunquam recedant. |