monumenta.ch > Gregorius Magnus > quia plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, SECUNDA PARS. DE VITA PASTORIS., , VIII. [ Al. XIX.] Ne placere rector suo studio hominibus appetat, sed tamen ad quod placere debeat, intendat. <<<     >>> X [ Al. XXI]. Quae esse debet rectoris discretio correptionis et dissimulationis, fervoris et mansuetudinis.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, SECUNDA PARS. DE VITA PASTORIS., CAPUT IX [ Al. XX]. Quod scire sollicite rector debet, quia plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur.

1 Scire etiam rector debet quod plerumque vitia virtutes se esse mentiuntur.
2 Nam saepe sub parcimoniae nomine se tenacia palliat, contraque se effusio sub appellatione largitatis occultat.
3 Saepe inordinata remissio pietas creditur, et effrenata ira spiritalis zeli virtus aestimatur.
4 Saepe praecipitata actio velocitatis efficacia, atque agendi tarditas gravitatis consilium putatur.
5 Unde necesse est ut rector animarum virtutes ac vitia vigilanti cura discernat, ne aut cor tenacia occupet, et parcum se videri in dispensationibus exsultet; aut cum effuse quid perditur, largum se quasi miserando glorietur; aut remittendo quod ferire debuit, ad aeterna supplicia subditos pertrahat; aut immaniter feriendo quod delinquitur, ipse gravius delinquat; aut hoc quod agi recte ac graviter potuit, immature praeveniens leviget; aut bonae actionis meritum differendo, ad deteriora permutet.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.41