Gregorius Magnus, Regula pastoralis, SECUNDA PARS. DE VITA PASTORIS., CAPUT VI [ Al. XVII]. Ut sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum iustitiae erectus.
1 | Sit rector bene agentibus per humilitatem socius, contra delinquentium vitia per zelum iustitiae erectus; ut et bonis in nullo se praeferat, et cum pravorum culpa exigit, potestatem protinus sui prioratus agnoscat, quatenus et honore suppresso aequalem se subditis bene viventibus deputet, et erga perversos iura rectitudinis exercere non formidet. |
2 | Nam sicut in libris Moralibus dixi se me memini (Lib. XXI, Moral., cap. 10, nunc n. 22), liquet quod omnes homines natura aequales genuit, sed variante meritorum ordine alios aliis culpa postponit. |
3 | Ipsa autem diversitas quae accessit ex vitio, divino iudicio dispensatur; ut quia omnis homo aeque stare non valet, alter regatur ab altero. |
4 | Unde cuncti qui praesunt, non in se potestatem debent ordinis, sed aequalitatem pensare conditionis; nec praeesse se hominibus gaudeant, sed prodesse. |
5 | Antiqui etenim patres nostri non reges hominum, sed pastores pecorum fuisse memorantur. |
6 | Et cum Noe Dominus filiisque eius diceret: Crescite et multiplicamini, et replete terram (Gen. IX, 21), protinus adiunxit: Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terrae. |
7 | Quorum videlicet terror ac tremor, quia esse super animalia terrae praecipitur, profecto esse super homines prohibetur. |
8 | Homo quippe brutis animalibus, non autem hominibus caeteris natura praelatus est; et idcirco ei dicitur ut ab animalibus et non ab hominibus timeatur, quia contra naturam superbire est ab aequali velle timeri. |
9 | Et tamen necesse est ut rectores a subditis timeantur, quando ab eis Deum minime timeri deprehendunt; ut humana saltem formidine peccare metuant, qui divina iudicia non formidant. |
10 | Nequaquam namque praepositi ex hoc quaesito timore superbiunt, in quo non suam gloriam, sed subditorum iustitiam quaerunt. |
11 | In eo enim quod metum sibi a perverse viventibus exigunt, quasi non hominibus, sed animalibus dominantur, quia videlicet ex qua parte bestiales sunt subditi, ex ea debent etiam formidini iacere substrati. |
12 | Sed plerumque rector eo ipso quo caeteris praeeminet, elatione cogitationis intumescit, et dum ad usum cuncta subiacent, dum ad votum velociter iussa complentur, dum omnes subditi, si qua bene gesta sunt, laudibus efferunt, male gestis autem nulla auctoritate contradicunt, dum plerumque laudant etiam quod reprobare debuerant, seductus ab his quae infra suppetunt, super se animus extollitur; et dum foris immenso favore circumdatur, intus veritate vacuatur, atque oblitus sui in voces se spargit alienas, talemque se credit, qualem se foris audit, non qualem intus descernere debuit. |
13 | Subiectos despicit, eosque aequales sibi naturae ordine non agnoscit; et quos sorte potestatis excesserit, transcendisse se etiam vitae meritis credit. |
14 | Cunctis se aestimat amplius sapere, qubius se videt amplius posse. |
15 | In quodam quippe se constituit culmine apud semetipsum, et qui aequa caeteris naturae conditione constringitur, ex aequo respicere caeteros dedignatur; sicque usque ad eius similitudinem ducitur, de quo scriptum est: Omne sublime videt, et ipse est rex super universos filios superbiae (Iob XLI, 25). |
16 | Qui singulare culmen appetens, et socialem angelorum vitam despiciens, ait: Ponam sedem meam ad Aquilonem, et ero similis Altissimo (Isai. XIV, 13). |
17 | Miro ergo iudicio intus foveam deiectionis invenit, dum foris se in culmine potestatis extollit. |
18 | Apostatae quippe angelo similis efficitur, dum homo hominibus esse similis dedignatur. |
19 | Sic Saul post humilitatis meritum in tumorem superbiae culmine potestatis excrevit: per humilitatem quippe praelatus est, per superbiam reprobatus, Domino attestante, qui ait: Nonne cum esses parvulus in oculis tuis, caput te constitui in tribubus Israel? (I Reg. XV, 17.) Parvulum se in suis prius oculis viderat, sed fultus temporali potentia, iam se parvulum non videbat. |
20 | Caeterorum namque comparationi se praeferens, quia plus cunctis poterat, magnum se prae omnibus aestimabat. |
21 | Miro autem modo cum apud se parvulus, apud Deum magnus; cum vero apud se magnus apparuit, apud Deum parvulus fuit. |
22 | Plerumque ergo dum ex subiectorum affluentia animus inflatur, in fluxum superbiae ipso potentiae fastigio lenocinante corrumpitur. |
23 | Quam videlicet potentiam bene regit, qui et tenere illam noverit et impugnare. |
24 | Bene hanc regit, qui scit per illam super culpas erigi, et scit cum illa caeteris aequalitate componi. |
25 | Humana etenim mens plerumque extollitur, etiam cum nulla potestate fulcitur; quanto magis in altum se erigit, cum se ei etiam potestas adiungit? Quam tamen potestatem recte dispensat qui sollicite noverit et sumere ex illa quod adiuvat, et expugnare quod tentat, et aequalem se cum illa caeteris cernere, et tamen se peccantibus zelo ultionis anteferre. |
26 | Sed hanc discretionem plenius agnoscimus, si Pastoris primi exempla cernamus. |
27 | Petrus namque auctore Deo sanctae Ecclesiae principatum tenens, a bene agente Cornelio, et sese ei humiliter prosternente, immoderatius venerari recusavit, seque illi similem recognovit, dicens: Surge, ne feceris, et ego ipse homo sum (Act. X, 26). |
28 | Sed cum Ananiae et Sapphirae culpam reperit (Act. V, 5), mox quanta potentia super caeteros excrevisset ostendit. |
29 | Verbo namque eorum vitam perculit, quam spiritu perscrutante, deprehendit: et summum se intra Ecclesiam contra peccata recoluit, quod honore sibi vehementer impenso coram bene agentibus fratribus non agnovit. |
30 | Illic communionem aequalitatis meruit sanctitas actionis, hic zelus ultionis ius aperuit potestatis. |
31 | Paulus bene agentibus fratribus praelatum se esse nesciebat, cum diceret: Non quia dominamur fidei vestrae, sed adiutores sumus gaudii vestri (II Cor. I, 23). |
32 | Atque illico adiunxit: Fide enim statis. |
33 | Ac si id quod protulerat aperiret, dicens: Ideo non dominamur fidei vestrae, quia fide statis; aequales enim vobis sumus in quo vos stare cognoscimus. |
34 | Quasi praelatum se fratribus esse nesciebat, cum diceret: Facti sumus parvuli in medio vestrum (I Thess. II, 7). |
35 | Et rursum: Nos autem servos vestros per Christum (II Cor. IV, 5). |
36 | Sed cum culpam quae corrigi debuisset invenit, illico magistrum se esse recoluit, dicens, Quid vultis? In virga veniam ad vos (I Cor. IV, 21). |
37 | Summus itaque locus bene regitur, cum is qui praeest, vitiis potius quam fratribus dominatur. |
38 | Sed cum delinquentes subditos praepositi corrigunt, restat necesse est ut sollicite attendant, quatenus per disciplinae debitum culpas quidem iure potestatis feriant, sed per humilitatis custodiam aequales se ipsis fratribus qui corriguntur, agnoscant: quamvis plerumque etiam dignum est ut eosdem quos corrigimus, tacita nobis cogitatione praeferamus. |
39 | Illorum namque per nos vitia disciplinae vigore feriuntur, in his vero quae ipsi committimus, ne verbi quidem ab aliquo invectione laceramur. |
40 | Tanto ergo apud Dominum obligatiores sumus, quanto apud homines inulte peccamus. |
41 | Disciplina autem nostra subditos divino iudicio tanto liberiores reddit, quanto hic eorum culpas sine vindicta non deserit. |
42 | Servanda itaque est et in corde humilitas, et in opere disciplina. |
43 | Atque inter haec solerter intuendum est, ne dum immoderatius custoditur virtus humilitatis, solvantur iura regiminis; et dum praelatus quisque plus se quam decet deiicit, subditorum vitam stringere sub disciplinae vinculo non possit. |
44 | Teneant ergo rectores exterius quod pro aliorum utilitate suscipiunt; servent interius quod de sua aestimatione pertimescunt. |
45 | Sed tamen quibusdam signis decenter erumpentibus, eos apud se esse humiles etiam subiecti deprehendant, quatenus et in auctoritate eorum quod formident videant, et de humilitate quod imitentur agnoscant. |
46 | Studeant igitur sine intermissione qui praesunt, ut eorum potentia quanto magna exterius cernitur, tanto apud eos interius deprimatur, ne cogitationem vincat, ne in delectationem sui animum rapiat, ne iam sub se mens eam regere non possit, cui se libidine dominandi supponit. |
47 | Ne enim praesidentis animus ad elationem potestatis suae delectatione rapiatur, recte per quemdam sapientem dicitur: Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex illis (Eccli. XXXII, 1). |
48 | Hinc etiam Petrus ait: Non dominantes in clero, sed forma facti gregis (I Petr. V, 3). |
49 | Hinc per semetipsam Veritas ad altiora nos virtutum merita provocans, dicit: Scitis quia principes gentium dominantur eorum, et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos. |
50 | Non ita erit inter vos, sed quicunque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister; et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus: sicut Filius hominis non venit ministrati, sed ministrare (Matth. XX, 25, seq.). |
51 | Hinc est quod servum ex suscepto regimine elatum, quae post supplicia maneant, indicat, dicens: Quod si dixerit mallus ille servus in corde suo: Moram facit Dominus meus venire, et coeperit percutere conservos suos, manducet autem et bibat cum ebriis; veniet dominus servi illius, in die qua non sperat, et hora qua ignorat, et dividet eum, partemque eius ponet cum hypocritis (Matth. XXIV, 48 seq.). |
52 | Inter hypocritas enim iure deputatur, qui ex simulatione disciplinae ministerium regiminis vertit in usum dominationis; et tamen nonnunquam gravius delinquitur si inter perversos plus aequalitas quam disciplina custoditur. |
53 | Quia enim falsa pietate superatus ferire Heli delinquentes filios noluit, apud districtum iudicem semetipsum cum filiis crudeli damnatione percussit (I Reg. IV, 17, 18). |
54 | Hinc namque divina ei voce dicitur: Honorasti filios tuos magis quam me (Ibid., II, 29). |
55 | Hinc pastores increpat per prophetam, dicens: Quod fractum est non alligastis, et quod abiectum est non reduxistis (Ezech. XXXIV, 4). |
56 | Abiectus enim reducitur cum quisque in culpa lapsus, ad statum iustitiae ex pastoralis sollicitudinis vigore revocatur. |
57 | Fracturam vero ligamen astringit, cum culpam disciplina deprimit, ne plaga usque ad interitum defluat, si hanc districtionis severitas non coarctat. |
58 | Sed saepe deterius frangitur, cum fractura incaute colligatur, ita ut gravius scissuram sentiat, si hanc immoderatius ligamenta constringant. |
59 | Unde necesse est ut cum peccati vulnus in subditis corrigendo restringitur, magna se sollicitudine etiam districtio ipsa moderetur, quatenus sic iura disciplinae contra delinquentes exerceat, ut pietatis viscera non amittat. |
60 | Curandam quippe est ut rectorem subditis et matrem pietas, et patrem exhibeat disciplina. |
61 | Atque inter haec sollicita circumspectione providendum, ne aut districtio rigida, aut pietas sit remissa. |
62 | Nam sicut in libris Moralibus iam diximus (Lib. XX Moral., n. 14, c. 8, et epist. 25, lib. I), disciplina vel misericordia multum destituitur, si una sine altera teneatur. |
63 | Sed erga subditos suos inesse rectoribus debet et iuste consulens misericordia, et pie saeviens disciplina. |
64 | Hinc namque est quod docente Veritate (Luc. X, 34), per Samaritani studium semivivus in stabulum ducitur, et vinum atque oleum vulneribus eius adhibetur, ut per vinum scilicet mordeantur vulnera, per oleum foveantur. |
65 | Necesse quippe est ut quisquis sanandis vulneribus praeest, in vino morsum doloris adhibeat, in oleo mollitiem pietatis, quatenus per vinum mundentur putrida, per oleum foveantur sananda. |
66 | Miscenda ergo est lenitas cum severitate; faciedum quoddam ex utroque temperamentum, ut neque multa asperitate exulcerentur subditi, neque nimia benignitate solvantur. |
67 | Quod iuxta Pauli vocem (Hebr. IX, 4) bene illa tabernaculi arca significat, in qua cum tabulis virga simul et manna est; quia cum Scripturae sacrae scientia in boni rectoris pectore, si est virga districtionis, sit et manna dulcedinis. |
68 | Hinc David ait: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt (Psal. XXII, 4). |
69 | Virga enim percutimur, baculo sustentamur. |
70 | Si ergo est districtio virgae quae feriat, sit et consolatio baculi quae sustentet. |
71 | Sit itaque amor, sed non emolliens; sit vigor, sed non exasperans; sit zelus, sed non immoderate saeviens; sit pietas, sed non plus quam expediat parcens; ut dum se in arce regiminis iustitia clementiaque permiscet, is qui praeest corda subditorum et terrendo demulceat, et tamen ad terroris reverentiam demulcendo constringat. |