Gregorius Magnus, Regula pastoralis, SECUNDA PARS. DE VITA PASTORIS., CAPUT III [ Al. XIV]. Ut rector semper sit operatine praecipuus.
1 | Sit rector operatione praecipuus, ut vitae viam subditis vivendo denuntiet, et grex qui pastoris vocem moresque sequitur, per exempla melius quam per verba gradiatur. |
2 | Qui enim loci sui necessitate exigitur summa dicere, hac eadem necessitate compellitur summa monstrare. |
3 | Illa namque vox libentius auditorum cor penetrat, quam dicentis vita commendat, quia quod loquendo imperat, ostendendo adiuvat ut fiat. |
4 | Hinc enim per prophetam dicitur: Super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion (Isai. XL, 9). |
5 | Ut videlicet qui coelesti praedicatione utitur, ima iam terrenorum operum deserens, in rerum culmine stare videatur; tantoque facilius subditos ad meliora pertrahat, quanto per vitae meritum de supernis clamat. |
6 | Hinc divina lege armum sacerdos in sacrificium et dextrum accipit et separatum (Exod. XXIX, 22), ut non solum sit eius operatio utilis, sed etiam singularis; nec inter malos tantummodo quae recta sunt faciat, sed bene quoque operantes subditos, sicut honore ordinis superat, ita etiam morum virtute transcendat. |
7 | Cui in esu quoque pectusculum cum armo tribuitur, ut quod de sacrificio praecipitur sumere, hoc de semetipso auctori discat immolare. |
8 | Et non solum pectore quae recta sunt cogitet, sed spectatores suos ad sublimia arma operis invitet: nulla prospera praesentis vitae appetat, nulla adversa pertimescat; blandimenta mundi respecto intimo terrore despiciat, terrores autem considerato internae dulcedinis blandimento contemnat. |
9 | Unde supernae quoque vocis imperio (Exod. XXIX, 5) in utroque humero sacerdos velamine superhumeralis astringitur, ut contra adversa ac prospera virtutum semper ornamento muniatur; quatenus, iuxta vocem Pauli (II Cor. VI, 7), per arma iustitiae a dextris sinistrisque gradiens, cum ad sola quae interiora sunt nititur, in nullo delectationis infimae latere flectatur. |
10 | Non hunc prospera elevent, non adversa perturbent, non blanda usque ad voluntatem demulceant, non aspera ad desperationem premant; ut dum nullis passionibus intentionem mentis humiliat, quanta in utroque humero superhumeralis pulchritudine tegatur ostendat. |
11 | Quod recte etiam superhumerale ex auro, hyacintho, purpura, bis tincto cocco, et torta fieri bysso praecipitur (Exod. XXVIII, 8), ut quanta sacerdos clarescere virtutum diversitate debeat demonstretur. |
12 | In sacerdotis quippe habitu ante omnia aurum fulget, ut in eo intellectus sapientiae principaliter emicet. |
13 | Cui hyacinthus, qui aereo colore resplendet adiungitur, ut per omne quod intelligendo penetrat, non ad favores infimos, sed ad amorem coelestium surgat; ne dum suis incautus laudibus capitur, ipso etiam veritatis intellectu vacuetur. |
14 | Auro quoque et hyacintho purpura permiscetur; ut videlicet sacerdotale cor, cum summa quae praedicat sperat, in semetipso etiam suggestiones vitiorum reprimat, eisque velut ex regia potestate contradicat, quatenus nobilitatem semper intimae regenerationis aspiciat, et coelestis regni sibi habitum moribus defendat. |
15 | De hac quippe nobilitate spiritus per Petrum dicitur: Vos autem genus electum, regale sacerdotium (I Petr. II, 9). |
16 | De hac etiam potestate, quia vitia subigimus, Ioannis voce roboramur, qui ait: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Ioan. I, 12). |
17 | Hanc dignitatem fortitudinis Psalmista considerat, dicens: Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus, nimis confortatus est principatus eorum (Psal. CXXXVIII, 17). |
18 | Quia nimirum sanctorum mens principaliter in summis erigitur, cum exterius perpeti abiecta cernuntur. |
19 | Auro autem, hyacintho ac purpurae bis tinctus coccus adiungitur, ut ante interni iudicis oculos omnia virtutum bona ex charitate decorentur; et cuncta quae coram hominibus rutilant, haec in conspectu occulti arbitri flamma intimi amoris accendat. |
20 | Quae scilicet charitas, quia Deum simul ac proximum diligit, quasi ex duplici tinctura fulgescit. |
21 | Qui igitur sic ad auctoris speciem anhelat, ut proximorum curam negligat, vel sic proximorum curam exsequitur, ut a divino amore torpescat, quia unum horum quodlibet negligit, in superhumeralis ornamento habere coccum his tinctum nescit. |
22 | Sed cum mens ad praecepta charitatis tenditur, restat procul dubio ut per abstinentiam caro maceretur. |
23 | Unde et his tincto cocco torta byssus adiungitur. |
24 | De terra etenim byssus nitenti specie oritur. |
25 | Et quid per byssum, nisi candens decore munditiae corporalis castitas designatur? Quae videlicet torta, pulchritudini superhumeralis innectitur; quia tunc castimonia ad perfectum munditiae candorem ducitur, cum per abstinentiam caro fatigatur. |
26 | Cumque inter virtutes caeteras etiam afflictae carnis meritum proficit, quasi in diversa superhumeralis specie byssus torta candescit. |