Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , CAPUT IX. Quod mens praeesse volentium plerumque sibi ficta bonorum operum promissione blanditur.
1 | Sed plerumque hi qui subire magisterium pastorale cupiunt, nonnulla quoque bona opera animo proponunt; et quamvis hoc elationis intentione appetant, operaturos tamen se magna pertractant; fitque ut aliud in imis intentio supprimat, aliud tractantis animo superficies cogitationis ostendat. |
2 | Nam saepe sibi de se mens ipsa mentitur, et fingit se de bono opere amare quod non amat, de mundi autem gloria non amare quod amat: quae principari appetens, fit ad hoc pavida cum quaerit, audax cum pervenerit. |
3 | Tendens enim, ne non perveniat trepidat; sed repente perveniens, iure sibi hoc debitum ad quod pervenerit putat. |
4 | Cumque percepti principatus officio perfrui saeculariter coeperit, libenter obliviscitur quidquid religiose cogitavit. |
5 | Unde necesse est ut cum cogitatio extra usum ducitur, protinus mentis oculus ad opera transacta revocetur; ac penset quisque quid subiectus egerit, et repente cognoscit si praelatus bona agere quae proposuerit possit, quia nequaquam valet in culmine humilitatem discere, qui in imis positus non desiit superbire. |
6 | Nescit laudem cum suppetit fugere, qui ad hanc didicit cum deesset anhelare. |
7 | Nequaquam vincere avaritiam potest, quando ad multorum sustentationem tenditur is cui sufficere propria nec soli potuerunt. |
8 | Ex anteacta ergo vita se quisque inveniat, ne in appetitu se culminis imago cogitationis illudat. |
9 | Quamvis plerumque in occupatione regiminis ipse quoque boni operis usus perditur, qui in tranquillitate tenebatur, quia quieto mari recte navem et imperitus dirigit; turbato autem tempestatis fluctibus, etiam peritus se nauta confundit. |
10 | Quid namque est potestas culminis, nisi tempestas mentis? In qua semper cogitationum procellis navis cordis quatitur, huc illucque incessanter impellitur, ut per repentinos excessus oris et operis quasi per obviantia saxa frangatur. |
11 | Inter haec itaque quid sequendum est, quid tenendum, nisi ut virtutibus pollens coactus ad regimen veniat, virtutibus vacuus nec coactus accedat? Ille si omnino renititur, caveat ne acceptam pecuniam in sudarium ligans, de eius occultatione iudicetur (Matth. XXV, 18). |
12 | Pecuniam quippe in sudario ligare, est percepta dona sub otio lenti torporis abscondere. |
13 | At contra, iste cum regimen appetit, attendat ne per exemplum pravi operis, Pharisaeorum more, ad ingressum regni tendentibus obstaculum fiat: qui iuxta Magistri vocem (Matth. XXIII, 13) nec ipsi intrant, nec alios intrare permittunt. |
14 | Cui considerandum quoque est, quia cum causam populi electus praesul suscipit, quasi ad aegrum medicus accedit. |
15 | Si ergo adhuc in eius opere passiones vivunt, qua praesumptione percussum mederi properat, qui in facie vulnus portat? |