monumenta.ch > Gregorius Magnus > et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , , VI. Quod hi qui pondus regiminis per humilitatem fugiunt, tunc vere sunt humiles, cum divinis iudiciis non reluctantur. <<<     >>> VIII. De his qui praeesse concupiscunt, et ad usum suae libidinis instrumentum Apostolici sermonis arripiunt.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , CAPUT VII. Quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur.

1 Quamvis nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur: quod liquido cognoscimus, si duorum prophetantium facta pensamus, quorum unus ut ad praedicandum mitti debuisset sponte se praebuit, quo tamen alter pergere cum pavore recusavit.
2 Isaias quippe Domino quaerenti quem mitteret, ultro se obtulit, dicens: Ecce ego, mitte me (Isai. VI, 8).
3 Ieremias autem mittitur, et tamen ne mitti debeat humiliter reluctatur, dicens: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum (Ierem. I, 6).
4 En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a diverso fonte dilectionis emanavit.
5 Duo quippe sunt praecepta charitatis, Dei videlicet amor et proximi.
6 Per activam igitur vitam prodesse proximis cupiens Isaias officium praedicationis appetit; per contemplativam vero Ieremias amori conditoris sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat contradicit.
7 Quod ergo laudabiliter alter appetiit, hoc laudabiliter alter expavit: iste ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille ne damna studiosi operis tacendo sentiret.
8 Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is qui recusavit, plene non restitit; et is qui mitti voluit, ante per altaris calculum se purgatum vidit; ne aut non purgatus adire quisque sacra ministeria audeat, aut quem superna gratia elegit, sub humilitatis specie superbe contradicat.
9 Quia igitur valde difficile est purgatum se quemlibet posse cognoscere, praedicationis officium tutius declinatur; nec tamen declinari, ut diximus, pertinaciter debet, cum ad suscipiendum hoc superna voluntas agnoscitur.
10 Quod Moyses utrumque miro opere explevit, qui praeesse tantae multitudini et noluit et obedivit.
11 Superbus enim fortasse esset, si ducatum plebis innumerae sine trepidatione susciperet; et rursum superbus existeret, si auctoris imperio obedire recusaret.
12 Utrobique ergo humilis, utrobique subiectus, et praeesse populis semetipsum metiendo noluit, et tamen de imperantis viribus praesumendo consensit.
13 Hinc ergo, hinc quique praecipites colligant cum quanta culpa ex appetitu proprio caeteris praeferri non metuunt, si sancti viri plebium ducatum suscipere Deo etiam iubente timuerunt.
14 Moyses suadente Domino trepidat, et infirmus quisque ut honoris onus percipiat anhelat; et qui ad casum valde urgetur ex propriis, humerum libenter opprimendus ponderibus submittit alienis; quae egit ferre non valet, et auget quod portet.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.12

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik