monumenta.ch > Gregorius Magnus > cum divinis iudiciis non reluctantur.
Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , , V. De his qui in regiminis culmine prodesse exemplo virtutum possunt, sed quietem propriam sectando refugiunt. <<<     >>> VII. Quod nonnunquam praedicationis officium et nonnulli laudabiliter appetunt, et ad hoc nonnulli laudabiliter coacti pertrahuntur.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , CAPUT VI. Quod hi qui pondus regiminis per humilitatem fugiunt, tunc vere sunt humiles, cum divinis iudiciis non reluctantur.

1 Et sunt nonnulli qui ex sola humilitate refugiunt, ne eis quibus se impares aestimant praeferantur.
2 Quorum profecto humilitas, si caeteris quoque virtutibus cingitur, tunc ante Dei oculos vera est, cum ad respuendum hoc quod utiliter subire praecipitur pertinax non est.
3 Neque enim vere humilis est, qui superni nutus arbitrium ut debeat praeesse intelligit, et tamen praeesse contemnit.
4 Sed divinis dispositionibus subditus, atque a vitio obstinationis alienus, cum sibi regiminis culmen imperatur, si iam donis praeventus est, quibus et aliis prosit, et ex corde debet fugere, et invitus obedire.
Gregorius Magnus HOME

ubk232.12