Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , CAPUT IV. Quod plerumque occupatio regiminis soliditatem dissipet mentis.
1 | Saepe suscepta cura regiminis cor per diversa diverberat, et impar quisque invenitur ad singula, dum confusa mente dividitur ad multa. |
2 | Unde quidam sapiens provide prohibet, dicens: Fili, ne in multis sint actus tui (Eccli. XI, 10), quia videlicet nequaquam plene in uniuscuiusque operis ratione colligitur, dum mens per diversa partitur. |
3 | Cumque foras per insolentem curam trahitur, a timoris intimi soliditate vacuatur: fit in exteriorum dispositione sollicita, et sui solummodo ignara, scit multa cogitare, se nesciens. |
4 | Nam cum plus quam necesse est se exterioribus implicat, quasi occupata in itinere obliviscitur quo tendebat; ita ut ab studio suae inquisitionis aliena, ne ipsa quidem quae patitur damna consideret, et per quanta delinquat ignoret. |
5 | Neque enim peccare se Ezechias credidit (IV Reg. XX, 13), cum venientibus ad se alienigenis aromatum cellas ostendit; sed in damnationem secuturae prolis ex eo iram iudicis pertulit, quod se facere licenter aestimavit (Isai. XXXIX, 4). |
6 | Saepe dum multa suppetunt, dumque agi possunt, quae subiecti quia acta sunt admirentur, in cogitatione se animus elevat, et plene in se iram iudicis provocat, quamvis per iniqua foras opera non erumpat. |
7 | Intus quippe est qui iudicat, intus quod iudicatur. |
8 | Cum ergo in corde delinquimus, latet homines quod apud nos agimus, sed tamen ipso iudice teste peccamus. |
9 | Neque enim rex Babyloniae tunc reus de elatione exstitit (Dan. IV, 16, seq.), cum ad elationis verba pervenit; quippe qui ore prophetico et ante cum ab elatione tacuit, sententiam reprobationis audivit. |
10 | Culpam namque perpetratae superbiae iam ante deterserat, qui omnipotentem Deum quem se offendisse reperit, cunctis sub se gentibus praedicavit. |
11 | Sed post haec successu suae potestatis elevatus, dum magna se fecisse gauderet, cunctis prius in cogitatione se praetulit, et post adhuc tumidus dixit: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni, et in robore fortitudinis meae, et in gloria decoris mei? (Ibid., IV, 27.) Quae videlicet vox illius irae vindictam aperte pertulit, quam occulta elatio accendit. |
12 | Nam districtus iudex prius invisibiliter vidit quod postea publice feriendo reprehendit. |
13 | Unde et in irrationale animal hunc vertit, ab humana societate separavit, agri bestiis mutata mente coniunxit, ut districto videlicet iustoque iudicio homo quoque esse perderet, qui magnum se ultra homines aestimasset. |
14 | Haec itaque proferentes, non potestatem reprehendimus, sed ab appetitu illius cordis infirmitatem munimus, ne imperfecti quique culmen arripere regiminis audeant, et qui in planis stantes titubant, in praecipiti pedem ponant. |