Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , CAPUT II. Ne locum regiminis subeant, qui vivendo non perficiunt quae meditando didicerunt.
1 | Et sunt nonnulli qui solerti cura spiritalia praecepta perscrutantur, sed quae intelligendo penetrant, vivendo conculcant; repente docent quae non opere, sed meditatione didicerunt; et quod verbis praedicant, moribus impugnant. |
2 | Unde fit ut cum Pastor per abrupta graditur, ad praecipitium grex sequatur. |
3 | Hinc namque per prophetam Dominus contra contemptibilem Pastorum scientiam queritur, dicens: Cum ipsi limpidissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis; et oves meae quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur; et quae pedes vestri turbaverant, haec bibebant (Ezech. XXXIV, 18, 19). |
4 | Aquam quippe limpidissimam Pastores bibunt, cum fluenta veritatis recte intelligentes hauriunt. |
5 | Sed eamdem aquam pedibus perturbare, est sanctae meditationis studia male vivendo corrumpere. |
6 | Aquam scilicet eorum turbatam pedibus oves bibunt, cum subiecti quique non sectantur verba quae audiunt, sed sola quae conspiciunt exempla pravitatis imitantur. |
7 | Qui cum dicta sitiunt, quia per opera pervertuntur, quasi corruptis fontibus in potibus lutum sumunt. |
8 | Hinc quoque scriptum est per prophetam: Laqueus ruinae populi mei, sacerdotes mali (Osee. V, 1; IX, 8). |
9 | Hinc rursum de sacerdotibus Dominus per prophetam dicit: Facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis. |
10 | Nemo quippe (Dist. 83, c. Nemo quippe) amplius in Ecclesia nocet, quam qui perverse agens, nomen vel ordinem sanctitatis habet. |
11 | Delinquentem namque hunc redarguere nullus praesumit; et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur. |
12 | Indigni autem quique tanti reatus pondera fugerent, si veritatis sententiam sollicita cordis aure pensarent, quae ait: Qui scandalizaverit unum de pusillis istis qui in me credunt, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo eius, et demergatur in profundum maris (Matth. XVIII, 6). |
13 | Per molam quippe asinariam, secularis vitae circuitus ac labor exprimitur, et per profundum maris extrema damnatio designatur. |
14 | Qui ergo ad sanctitatis speciem deductus, vel verbo caeteros destruit, vel exemplo; melius profecto fuerat, ut hunc ad mortem sub exteriori habitu terrena acta constringerent, quam sacra officia in culpa caeteris imitabilem demonstrarent, quia nimirum si solus caderet, utcunque hunc tolerabilior inferni poena cruciaret. |