monumenta.ch > Gregorius Magnus > . . .
>>> Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , PRIMUM. Ne venire imperiti ad magisterium audeant.

Gregorius Magnus, Regula pastoralis, PRIMA PARS. , . . .

1 Reverentissimo et sanctissimo fratri Ioanni coepiscopo, Gregorius.
2 Pastoralis curae me pondera fugere delitescendo voluisse, benigna, frater carissime, atque humili intentione reprehendis; quae ne quibusdam levia esse videantur, praesentis libri stylo exprimo de eorum gravedine omne quod penso, ut et haec qui vacat, incaute non expetat; et qui incaute expetiit, adeptum se esse pertimescat.
3 Quadripartita vero disputatione liber iste distinguitur, ut ad lectoris sui animum ordinatis allegationibus quasi quibusdam pastibus gradiatur.
4 Nam cum rerum necessitas exposcit, pensandum valde est ad culmen quisque regiminis qualiter veniat; atque ad hoc rite perveniens, qualiter vivat; et bene vivens, qualiter doceat; et recte docens, infirmitatem suam quotidie quanta consideratione cognoscat, ne aut humilitas accessum fugiat, aut perventioni vita contradicat; aut vitam doctrina destituat; aut doctrinam praesumptio extollat.
5 Prius ergo appetitum timor temperet: post autem magisterium quod a non quaerente suscipitur, vita commendet; ac deinde necesse est ut pastoris bonum quod vivendo ostenditur, etiam loquendo propagetur.
6 Ad extremum vero superest ut perfecta quaeque opera consideratio propriae infirmitatis deprimat, ne haec ante occulti arbitrii oculos tumor elationis exstinguat.
7 Sed quia sunt plerique mihi imperitia similes, qui dum metiri se nesciunt, quae non didicerint docere concupiscunt; qui pondus magisterii tanto levius aestimant, quanto vim magnitudinis illius ignorant; ab ipso libri huius reprehendantur exordio; ut quia indocti ac praecipites doctrinae arcem tenere appetunt, a praecipitationis suae ausibus in ipsa locutionis nostrae ianua repellantur.
Gregorius Magnus HOME


© 2006 - 2024 Monumenta Informatik