monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20
Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, XIX. <<<    

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, CAPUT XX [Rec. XV].

1 VERS. 16.---Vixit autem post haec [Non legitur flagella in duob. Germ., Laud. et Gemet. Abest etiam a Vulgata. In eodem Gemet. legitur paulo post senis pro senex.] flagella Iob centum quadraginta annis; et vidit filios suos, et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem; et mortuus est senex, et plenus dierum.
2 [47. ] Qui dicantur pleni dierum in sacris litteris. Iob pristino statui, auctis etiam rebus, restitutus, typus est Ecclesiae.---In Scriptura sacra non facile plenus dierum ponitur, nisi is cuius per eamdem scripturam vita laudatur. Vacuus quippe dierum est qui, et quamlibet multum vixerit, aetatis suae tempora in vanitate consumpsit. At contra plenus dierum dicitur cui nequaquam dies sui pereundo transeunt, sed ex quotidiana mercede boni operis apud iustum iudicem et postquam transacti fuerint reservantur.
3 [Vet. XXV.] [ 48. ]Sed quia sunt qui haec etiam in typo sanctae Ecclesiae interpretari desiderant, quorum votis tanto magis obediendum est quanto et eorum spiritali intelligentiae congaudendum, si quatuordecim per denarium ducimus, ad centesimum et quadragesimum numerum pervenimus. Et recte vita sanctae Ecclesiae multiplicata per decem et quatuor computatur, quia utrumque Testamentum custodiens, et tam secundum legis decalogum, quam secundum quatuor Evangelii libros vivens, usque ad perfectionis culmen extenditur. Unde et Paulus apostolus [Gregorius hic quintam decimam Pauli Epistolam ad Laodicences scriptam admittere videtur. Sane meminit idem Apostolus, Coloss. IV, 16, alicuius Epistolae Laodicensium his verbis: cum lecta fuerit apud vos epistola haec, facite ut in Laodicensium ecclesia legatur, et eam quae Laodicensium est vos legatis. Sed eam Epistolam non aliam esse ab ea quae ad Ephesios inscribitur, existimant plerique eruditi, quam volunt non solum ad Ephesios missam, sed etiam ad Laodicenses aliosque finitimos populos, quorum metropolis erat Ephesus; quemadmodum secunda ad Corinthios scripta Epistola omnibus etiam sanctis qui erant in Achaia, cuius metropolis Corinthus, dirigitur, ut ex eius inscriptione liquet. Hinc ex sanctis Patribus nonnulli laudarunt Epistolam ad Ephesios sub nomine Epistolae ad Laodicenses. Qua de re consulere potes Hieronymum in catalogo scriptorum ecclesiasticorum, in Paulo; criticos sacros, eorum synopsim et alios interpretes. Exstat in Hutteri Novo Testamento duodecim linguarum Epistola ad Laodicenses Graece contexta; sed ab omnibus tanquam spuria reiicitur. Ephiphanius, haeresi 42, in fine, reiicit laudatam a Marcione quamdam ad Laodicenos epistolam, quae, inquit, nusquam apud Apostolum cernitur. Erasmus pro, et eam quae Laodicensium est, legit: et eam quae scripta est ex Laodice, καὶ τὴν ἐκ Λαοδικείας] quamvis Epistolas quindecim scripserit, sancta tamen Ecclesia non amplius quam quatuordecim tenet, ut ex ipso Epistolarum numero ostenderet quod doctor egregius legis et Evangelii [Editi recentiores, secreta rimasset. Vix invenietur a Latinis usurpatum rimo pro rimor, quamvis utrumque admittat Priscianus. In Vindoc., Normannis, etc., Mss. habes, secreta rimatus esset. Duo Germ concinunt Ed. rec.] secreta rimatus esset. Bene autem beatus Iob post flagella vivere dicitur, quia et sancta Ecclesia prius disciplinae flagello percutitur, et postmodum vitae perfectione roboratur. Quae etiam filios suos et filios filiorum suorum usque ad quartam generationem conspicit, quia in hac aetate quae annuis quatuor temporibus volvitur, usque ad finem mundi per ora praedicantium nascentes sibi quotidie soboles contemplatur. Nec abhorret a vero quod per generationes dicimus tempora designari. Quid enim unaquaeque successio, nisi quaedam propago est generis? Et pincerna regis Aegypti cum vidisset somnium quod tres propagines duceret [Genes. XL, 12], Ioseph praeditus in solutione somniorum, tres propagines, tres dies renuntiat designare. Si ergo per tres propagines spatium trium dierum exprimitur, cur non etiam per quatuor generationes annua quatuor tempora figurentur? Sancta itaque Ecclesia videt filios suos, cum primam fidelium sobolem conspicit. Videt filios filiorum, cum ab eisdem fidelibus ad fidem gigni [Laud., Val. Cl., Gemet. et duo Germ., et alios.] et filios cognoscit. Quae etiam senex et plena dierum moritur, quia, subsequente luce ex mercede quotidianorum operum, deposito corruptionis pondere, ad incorruptionem spiritalis patriae mutatur. Plena videlicet dierum moritur cui labentes anni non transeunt, [Emendandae ex Mss. Anglic. et nostris Edit. Vatic. et Gilot., in quibus legitur, sed statim.] sed stantium actuum retributione solidantur. Plena dierum moritur quae per haec transeuntia tempora id quod non transit operatur. Unde et apostolis dicitur: Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet in vitam aeternam [Ioan. VI, 27]. Dies itaque suos sancta Ecclesia, etiam cum praesentem vitam deserit, non amittit, quia in electis suis tanto eorum lucem multiplicius invenit, quanto nunc in eis ab omni tentatione se cautius sollicitiusque custodit. Dies suos Ecclesia non amittit, quia sese in hac vita vigilanter quotidie pensare non negligit, et ad omnia quae recte facere valeat inertia nulla torpescit. Hinc est enim quod de illa per Salomonem dicitur: [Vindoc., Consideravit.] Considerat semitas domus suae, et panem otiosa non comedit [Prov. XXXI, 27]. Semitas quippe domus suae considerat, quia cunctas suae conscientiae cogitationes subtiliter investigat. Panem otiosa non comedit, quia hoc quod de sacro eloquio intelligendo perceperit, ante aeterni iudicis oculos exhibendo operibus ostendit. Mori autem dicitur, quia cum illam aeternitatis contemplatio absorbuerit, ab hac mutabilitatis suae vicissitudine funditus exstinguit, ut in ea iam hoc quod acumen intimae visionis impediat ullo modo nihil vivat. Tanto enim verius tunc interna conspicit, quanto cunctis exterioribus plenius occumbit. Hanc itaque mortem, hanc dierum plenitudinem, et in beato Iob, uno scilicet membro Ecclesiae, credamus factam, et in tota simul Ecclesia speremus esse faciendam, quatenus ita teneatur rei gestae Veritas, ut non evacuetur rei gerendae prophetia. Bona enim, quae de sanctorum vita cognoscimus, si veritate carent, nulla sunt; si mysteria non habent, minima. Quae ergo per Spiritum sanctum bonorum vita describitur, et per intellectum nobis spiritalem fulgeat, et tamen sensus a fide historiae non recedat, quatenus tanto fixior animus in suo intellectu permaneat, quanto hunc quasi in quodam medio constitutum, et erga futura spes, et erga praeterita fides ligat.
4 [Vet. XXVI, Rec. XVI.] [ 49. ] Conclusio totius operis. Quam formidandum ne qui de Deo loquuntur, aut mala incaute dicant, aut bona non bene. Intentioni placendi Deo humanae laudis intentio se interserit.---Expleto itaque hoc opere, ad me mihi video esse redeundum. Multum quippe mens nostra etiam cum recte loqui conatur, extra semetipsam spargitur. Integritatem namque animi, dum cogitantur verba qualiter proferantur, quia eum trahunt intrinsecus, minuunt. Igitur a publico locutionis redeundum est [Laud., ad curam.] ad curiam cordis, ut quasi in quodam concilio consultationis ad meipsum discernendum convocem cogitationes mentis, quatenus ibi videam ne aut incaute mala, aut bona non bene dixerim. Tunc enim bene dicitur bonum, cum is qui dicit, soli ei a quo accepit per id appetit placere quod dicit. Et quidem mala me aliqua etsi dixisse non invenio, tamen quia omnino non dixerim, non defendo. Bona vero si qua divinitus accipiens dixi, meo videlicet vitio minus me bene dixisse profiteor. Nam ad me intrinsecus rediens, postpositis verborum foliis, postpositis sententiarum ramis, dum ipsam subtiliter radicem meae intentionis inspicio, Deo quidem ex ea me summopere placere voluisse cognosco, sed eidem intentioni qua Deo placere studeo furtim se nescio quomodo intentio humanae laudis interserit. Quod cum iam postmodum tardeque discerno, invenio me aliter agere quod scio me aliter inchoasse. Sic etenim saepe intentionem nostram, dum ante Dei oculos recte incipitur, [Germ., occulte sibi subiuncta.] occulte subiuncta, [Note: Turon., etiam.] et eam velut in itinere comprehendens, intentio humanae laudis assequitur, sicut pro necessitate quidem cibus sumitur, sed in ipso esu, dum furtim gula subrepit, edendi delectatio permiscetur. Unde plerumque contingit ut refectionem corporis, quam salutis causa coepimus, causa voluptatis expleamus Fatendum est igitur quod rectam quidem intentionem nostram, quae soli Deo placere appetit, nonnunquam intentio minus recta, quae de donis Dei placere hominibus quaerit, insidiando comitatur. Si autem de his divinitus districte discutimur, quis inter ista remanet salutis locus, quando et mala nostra pura mala sunt, et bona quae nos habere credimus pura bona esse nequaquam possunt? Sed hoc mihi operae pretium credo, quod fraternis auribus omne quod in me latenter ipse reprehendo, incunctanter aperio. Quia enim exponendo, non celavi quod sensi, confitendo non abscondo quod patior. Per expositionem patefeci dona, per confessionem detego vulnera. Et quia in hoc tam magno humano genere, nec parvuli desunt qui dictis meis debeant instrui, nec magni desunt qui cognitae meae valeant infirmitati misereri, per haec utraque aliis fratribus quantum possum curam confero, ab aliis spero. Illis dixi exponendo quod faciant, istis aperio confitendo quod parcant. Illis verborum medicamenta non subtraho, istis lacerationem vulnerum non abscondo. Igitur quaeso ut quisquis haec legerit, apud districtum iudicem solatium mihi suae orationis impendat, et omne quod in me sordidum deprehendit fletibus diluat. Orationis autem atque expositionis virtute collata, lector meus in recompensatione me superat, si cum per me verba accipit, pro me lacrymas reddat.
Gregorius Magnus HOME

bke23.122v bsb4611.288 csg209.467 sbb354.437 uwb149.106

Gregorius Magnus, Moralia in Iob, 35, XIX. <<<    
monumenta.ch > Gregorius Magnus > 20

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik