2 | [46. ] Christus inter fortes et perfectos, infirmos et humiles ad supernae haereditatis sortem admittit.---Ipsae ergo ex perfectorum merito speciosae memorantur, ipsae etiam quasi ex imperfectorum typo velut infirmae haereditatem inter fratres accipiunt. Usus namque vitae veteris non habebat ut haereditatem feminae inter masculos sortirentur, quia legis severitas fortia eligens, infirma contemnens, districta potius studuit quam benigna sancire. Sed pio nostro Redemptore veniente, nullus infirmitatis suae conscius de sortienda coelestis patrimonii haereditate desperet. Pater enim noster inter masculos etiam feminis iura successionis tribuit, quia inter fortes atque perfectos, infirmos et humiles ad sortem supernae haereditatis admittit. Unde ipsa Veritas in Evangelio dicit: In domo Patris mei mansiones multae sunt . Apud Patrem quippe mansiones multae sunt, quia in illa beatitudinis vita non dispari unusquisque iuxta dispar meritum locum disparem percipit, sed eiusdem disparilitatis damna non sentit, quia tantum sibi quantum perceperit sufficit. Sorores ergo cum fratribus ad haereditatem veniunt, quia infirmi illuc cum fortibus admittuntur, quatenus si quis per imperfectionem non erit summus, ab haereditatis tamen sorte per humilitatem non sit extraneus. Quas bene Paulus mansiones unicuique secundum merita distributas insinuat, cum ait: Alia claritas solis, et alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim ab stella differt in claritate . Sequitur: |