2 | [45. ] Electorum pulchritudo.---Electorum quippe animae omne humanum genus, quod in terra secundum hominem conversatur, suae pulchritudinis decore transcendunt; quantoque se exterius affligendo despiciunt, tanto verius se intus componunt. Hinc est enim quod sanctae Ecclesiae, quae electorum pulchritudine decoratur, per Psalmistam dicitur: Concupivit rex speciem tuam . De qua paulo post subditur: Omnis gloria eius filiae regum ab intus [Ibid., 14]. Nam si foris gloriam quaereret, intus speciem, quam rex concupisceret, non haberet. [Vet. XXIV.] In qua quidem quamvis multi virtutum decore fulgeant, atque ipsa vivendi perfectione caeterorum merita transcendant, nonnulli tamen quia ad altiora assequenda non sufficiunt, infirmitatis suae conscii, pietatis eius gremio continentur. Qui in quantum praevalent mala vitant, quamvis in quantum appetunt altiora bona non impleant. Quos tamen benigne Dominus suscipit, eosque apud se pro modo dignae retributionis admittit. Unde et sequitur: |